Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Cardinali Cheli
Praesidi quondam Pontificii Consilii
de Spirituali Migrantium atque
Itinerantium Cura
Quemadmodum superiore anno laetitiam Nostram significavimus,
maxime iucundum officium et honorabile quidem una tecum, Venerabilis Frater
Noster, et nunc exsequi volumus, faustum eventum illum convenienter
commemorandi, quintum scilicet et vicesimum ab episcopali ordinatione
anniversarium diem ac tecum recolere praestabile temporis spatium pro Dei
Ecclesia decursum ac compluribus eximiisque operibus distinctum ac documentis
collustratum.
Singulari te praestare novimus doctrina, quam assidua studia, in
iuridiciales potissimum res versa, iuverunt atque auxerunt. Haec vero non per se
ipsa est retenta, sed ut in fidelium beneficium redundaret utque toti Ecclesiae
magno esset emolumento. Nam LI abhinc annos Apostolicae Sedis mox publicis
negotiis operam tuam dare coepisti. Complures per terrarum orbem sunt Nationes,
ubi tua reperiuntur passim ad Ecclesiae utilitatem documenta, cui tuis laboribus
et muneribus usque fideliter inservisti. Nec praetereunda est diligens et
longinqua navitas tua apud Nationes Unitas neque sollers tua cura in migrantes
itinerantesque collata. Quibus rebus veluti fastigium inter purpuratos Patres
imposuit adlectio.
Quaedam potiora placuit de te, Venerabilis Frater Noster,
attingere unde in lucem adspectumque proferrentur pastorales animi tui virtutes
et eae congruis laudibus liquidius extollerentur. Quapropter hac appetente
episcopatus tui laeta commemoratione, frequenti necessariorum tuorum
circumsistente corona, Nos harum Litterarum officio fere praesentes, vehementer
gratulari volumus hunc felicem eventum, plausum pariter ministerio tuo
tribuentes.
Divinum denique Pastorem adprecamur ut sit tibi meritorum tuorum
munificus remunerator ipseque solacium simul et praesidium futurum in aevum
prolixe ministret. Nos denique Benedictionem Apostolicam tibi cumprimis,
Venerabilis Frater Noster, cumulate elargimur, universis tuis studiose
adscribendam.
Ex Arce Gandulfi, die XVIII mensis Augusti, anno MMIII,
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II