Index   Back Top Print

[ LA  - PL ]

  ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
VENERABILI FRATRI IOANNI S.R.E.
CARDINALI CHELI, PRAESIDI QUONDAM
PONTIFICI CONSILII DE SPIRITUALI MIGRANTIUM
ATQUE ITINERANTIUM CURA

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Cardinali Cheli
Praesidi quondam Pontificii Consilii
de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura

Quemadmodum superiore anno laetitiam Nostram significavimus, maxime iucundum officium et honorabile quidem una tecum, Venerabilis Frater Noster, et nunc exsequi volumus, faustum eventum illum convenienter commemorandi, quintum scilicet et vicesimum ab episcopali ordinatione anniversarium diem ac tecum recolere praestabile temporis spatium pro Dei Ecclesia decursum ac compluribus eximiisque operibus distinctum ac documentis collustratum.

Singulari te praestare novimus doctrina, quam assidua studia, in iuridiciales potissimum res versa, iuverunt atque auxerunt. Haec vero non per se ipsa est retenta, sed ut in fidelium beneficium redundaret utque toti Ecclesiae magno esset emolumento. Nam LI abhinc annos Apostolicae Sedis mox publicis negotiis operam tuam dare coepisti. Complures per terrarum orbem sunt Nationes, ubi tua reperiuntur passim ad Ecclesiae utilitatem documenta, cui tuis laboribus et muneribus usque fideliter inservisti. Nec praetereunda est diligens et longinqua navitas tua apud Nationes Unitas neque sollers tua cura in migrantes itinerantesque collata. Quibus rebus veluti fastigium inter purpuratos Patres imposuit adlectio.

Quaedam potiora placuit de te, Venerabilis Frater Noster, attingere unde in lucem adspectumque proferrentur pastorales animi tui virtutes et eae congruis laudibus liquidius extollerentur. Quapropter hac appetente episcopatus tui laeta commemoratione, frequenti necessariorum tuorum circumsistente corona, Nos harum Litterarum officio fere praesentes, vehementer gratulari volumus hunc felicem eventum, plausum pariter ministerio tuo tribuentes.

Divinum denique Pastorem adprecamur ut sit tibi meritorum tuorum munificus remunerator ipseque solacium simul et praesidium futurum in aevum prolixe ministret. Nos denique Benedictionem Apostolicam tibi cumprimis, Venerabilis Frater Noster, cumulate elargimur, universis tuis studiose adscribendam.

Ex Arce Gandulfi, die XVIII mensis Augusti, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

  

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana