 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM SANCTORUM ANGELORUM CUSTODUM)*
TEMPLUM SANCTORUM ANGELORUM CUSTODUM,
ROMAE EXSTANS, IN REGIONE VULGO «CITTĄ GIARDINO» APPELLATA, DIACONIA FIT.
Quandoquidem sacrorum Cardinalium Nobis opportunum visum est
numerum augere, ut scilicet pro auctis universae regendae Ecclesiae
difficultatibus non solum egregios huiusmodi sive pietate sive sapientia sive
prudentia Viros artiore quodam vinculo Nobiscum coniungeremus, sed ipsorum etiam
consensu voluntatum operumque conspiratione frueremur; nec iam sufficiebant
Romana templa iisdem de more uti titulos presbyterales vel diaconias assignanda,
censuimus quaedam alia in urbe Roma exstantia ad dignitatem illam attollere.
Quae inter, sacram quoque aedem ponendam profecto putavimus, Deo dicatam in
honorem Sanctorum Angelorum Custodum, in ea Urbis regione aedificatam cui
Italica appellatio «Cittą Giardino». Hoc igitur templum Sanctorum Angelorum
Custodum, suprema et apostolica usi Nostra potestate, ad gradum dignitatemque
diaconiae evehimus, omnibus iuribus et privilegiis collatis quibus ceterae
in Urbe diaconiae ad normam legum ecclesiasticarum fruuntur. Decernimus autem
ut, eius cura qui modo sacrae illi aedi moderatur, Nostrae hae sub plumbo
Litterae populo atque clero perlegantur, cum primus post eas acceptas dies
festus de praecepto celebrandus advenerit. Cuius rei, cum perfecta fuerit,
congruum documentum conficiat atque, de more signatum sigilloque impressum, ad
Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittere idem templi curator
studeat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii,
anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri
altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 496-497
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|