Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM SANCTORUM ANGELORUM CUSTODUM)*

TEMPLUM SANCTORUM ANGELORUM CUSTODUM, ROMAE EXSTANS, IN REGIONE VULGO «CITTÀ GIARDINO» APPELLATA, DIACONIA FIT.

 

Quandoquidem sacrorum Cardinalium Nobis opportunum visum est numerum augere, ut scilicet pro auctis universae regendae Ecclesiae difficultatibus non solum egregios huiusmodi sive pietate sive sapientia sive prudentia Viros artiore quodam vinculo Nobiscum coniungeremus, sed ipsorum etiam consensu voluntatum operumque conspiratione frueremur; nec iam sufficiebant Romana templa iisdem de more uti titulos presbyterales vel diaconias assignanda, censuimus quaedam alia in urbe Roma exstantia ad dignitatem illam attollere. Quae inter, sacram quoque aedem ponendam profecto putavimus, Deo dicatam in honorem Sanctorum Angelorum Custodum, in ea Urbis regione aedificatam cui Italica appellatio «Città Giardino». Hoc igitur templum Sanctorum Angelorum Custodum, suprema et apostolica usi Nostra potestate, ad gradum dignitatemque diaconiae evehimus, omnibus iuribus et privilegiis collatis quibus ceterae in Urbe diaconiae ad normam legum ecclesiasticarum fruuntur. Decernimus autem ut, eius cura qui modo sacrae illi aedi moderatur, Nostrae hae sub plumbo Litterae populo atque clero perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus de praecepto celebrandus advenerit. Cuius rei, cum perfecta fuerit, congruum documentum conficiat atque, de more signatum sigilloque impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittere idem templi curator studeat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 496-497

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana