 |
LETTERA
FESTA ANNIVERSARIA*
DEL PAPA PAOLO VI
AL CARDINAL HERMANN SCHÄUFELE,
IN OCCASIONE DEL 550° ANNIVERSARIO
DALL'INIZIO DEL CONCILIO DI COSTANZA
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Festa anniversaria memoria Oecumenici Concilii Constantiensis, cuius
initium abhinc DL annos factum urbs Constantia et archidioecesis Friburgensis
recolent, gratam praebet Nobis occasionem a te, Venerabilis Frater, exposcendi,
ut incolis perveteris civitatis et christifidelibus archidioecesis paterni animi
Nostri sensus, tantae commemorationi quodammodo praesentis, et flagrantissima
vota Nostra significanda cures.
Quonam momento et quanam magnitudine fuerit dioecesis Constantiensis, cuius
heres, post perturbationes rerum saeculi undevicesimi, metropolitana sedes
Friburgensis est, aperte liquet, tum si tempus ortus eius repetitur, nempe
circiter dimidium saeculi sexti, tum si ampla finium latitudo, quam assecuta
est, consideratur. Quantum vero ea contulerit ad religiosae rei incrementa in
patria vestra provehenda, ex eo colligitur, quod in Germanorum regione prima
eadem fuit missionali indole praedita dioecesis, ac una simul cum propinquis
urbe Sancti Galli et Insula Reichenau, christianae humanitatis cultu inclitis,
medii aevi vitam ad religionem et ad disciplinas artesque pertinentem, penitus
fovit et frugifere aluit. Cumprimis profecto SS. Conradus et Gebardus,
perinsignes Episcopi, qui saeculo decimo floruerunt, nunc quoque civitatis
caelites patroni, solida firmamenta fidei eius incolarum confirmarunt.
Hisce
ex causis percommode urbs Constantia hospitalem sedem obtulit patribus
Concilii Oecumenici sexti decimi, quod a nonnullis alterum Concilium a
catholicis moribus reformandis nuncupatur. In eo, ad quattuor annos producto,
expeditae et extricatae sunt quaestiones quae, saltem ex parte, Occidentali, ut
aiunt, schismate ortae sunt, et ad reformandam catholicam rem conversae sunt
sollicitudines.
Non omnia, quae proposita fuerant huic Concilio, absoluta sunt.
Tamen iure merito ei attribuendum est, quod Ecclesiae unitatem in periculum
labentem restauravit. Id sane potissimum evenit, cum feliciter Ecclesiae
summus Antistes Martinus V electus est. Cum post gravissima discrimina rerum,
quae Ecclesiae internam vitam turbaverunt, id contigisset, summus pontificatus
iterum apparuit Ecclesiae unitatis fundamentum manifestum, et utpote tale
universe est agnitum. Quam ob rem, Concilium Constantiense veluti signum
exstitit micuitque fidelitatis erga Ecclesiam et coniuncte erga successorem S.
Petri, supra quem Christus Ecclesiam aedificavit. Quapropter rei congruens est
huiusmodi sollemnem magni eventus commemorationem, eo praecipue pertinere, hoc
singulare habere insigne, ut dignis laudibus tunc denuo resplendens in suo uno
ac indubio Capite Ecclesiae unitas tot post noxias et procellosas dissensiones
extollatur.
Antistites et christifideles archidioecesis Friburgensis indemnem
tutati sunt hereditatem Concilii Constantiensis, etiam cum saeculo undevicesimo
nubila et ardua vertebant tempora; tunc enim ii religionis iura ac libertates
insigniter sibi vindicarunt. Proinde possunt plus vicies centena milia
catholicorum tuae archidioecesis secum respectare felices eventus historiae ecclesiasticae, qui
in eorum finibus locum obtinuerunt, gratias agentes Deo, omnium bonorum Datori,
et cum incolis urbis Constantiae concelebrare singularem anniversariam memoriam
anni, quo Concilium inceptum est.
Quod ad Nos attinet, Dei mansurum tutamen et
caelestium donorum copiam iis, qui sollemnia huius rei causa parant, tibi,
Venerabilis Frater, supremis magistratibus, universis, qui Constantiae cives
esse honori sibi vertunt, et archidioecesis Friburgensis christifidelibus ex
animo invocamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Maii anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 683-685
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|