 |
III ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI
VESCOVI
ALLOCUZIONE DI APERTURA
DEL SANTO PADRE PAOLO VI
Giovedě, 27 settembre 1974
Venerabiles Fratres,
Postquam liturgicum Sacrum hodie mane celebravimus, ecce iam iterum
praesentes simul adsumus in hac Aula Synodali, ut inter nos colloquamur et
secundum ordinem statutum faciamus initium illius operis, in quo hic Coetus
diligenter elaborabit proximis hisce diebus. Quae tunc diximus, ea tamquam
precem supplicem direximus ad ipsum Dominum Iesum, quia persuasum habuimus hoc
praestantissimum argumentum evangelizationis, quod ex ipsa rei natura divinoque
consilio dependeret ex Patris amore, Christi mandato et Spiritus Sancti
missione, primum proponi debuisse tam excelsa et sublimi ratione, ut deinde a
nobis hic altius investigaretur atque intellegeretur.
Nunc ergo, Fratres carissimi, vos omnes cupimus ex imo pectore salutare, qui
difficulter reliquistis hanc ob causam cotidiana munia et gravia negotia in
dioecesibus vestris; sed nominatim et singulariter salvere iubemus coadiutorem Venerandi
Archiepiscopi Banoiensis qui, cum Oecumenico Concilio et prioribus Synodis
interesse non potuerit, neque ob infirmam valetudinem hunc ipsum quidem coetum
participare valeat, nunc primum, misso coadiutore suo Iosepho Maria
Trinh-Van-Can, nobis vivam reddit ac praesentem inter nos partem egregiam
Nobisque adeo dilectam Ecclesiae Sanctae, id est Vietnamiae Septentrionalis. Dum
vero iterum a Deo flagitamus potens eius auxilium et lumen super hoc nostrum
inceptum, volumus simul vobis singulis confirmare plenissismam nostram fiduciam,
vobis singulis gratias ex animo agere, vobis singulis exoptare «in osculo sancto»
copiam et abundantiam optimorum bonorum.
Liceat tamen Nobis - per pauca temporis momenta - vobis sincere affirmare
quantopere consoletur Nos et animum nostrum recreet atque confirmet hoc
spectaculum, quod vos ipsi praesentes efficitis: vos estis parati, sollertes,
periti, instructi atque aperti necessitatibus Ecclesiae universalis; et hoc iam
eximium documentum est - si quaerimus aliquod testimonium - viventis Ecclesiae
communionis. Liceat igitur nobis verba Psalmi iam nota, sed gratissima semper
repetere: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum (Ps.
132, 1). Haec enim communitas nostra et coniunctio mentes nostras et animos
arctissime consociat, immo conglutinat in hoc ministerio tantae gravitatis et
tantae hodie necessitatis; praeterea haec communio nostra affert optimam
condicionem et aptissimam affectionem, qua fraternum nunc colloquium incipiamus.
Quoniam vero huc convenistis ex omni tribu et lingua et populo et natione
(Apoc. 5, 9) ut clare et efficaciter ostentaretis communitatem
ecclesialem per orbem terrarum diffusam, dialogus vester secum infert maiorem
quandam vereque intimam necessitudinem, vel, si vultis, conversationem,
quae nunc declarari et comprobari debet collocutione fideli et reverenti et -
sic enim speramus - frugifera de quaestione evangelizationis in mundo huius
temporis.
Iterum iterumque dictum est hoc argumentum summi ponderis esse maximaeque
amplitudinis, attamen - addendum est statim - argumentum illud simul esse
severum et audax. Etenim nos cogit et impellit, ut cognoscamus quae sint verae
condiciones societatis et culturae in quibus homines hodie vivunt et in quibus
etiam versatur et operatur Ecclesia, his annis profecto tumultuosis; idem tangit
cor ipsum et centrum totius nostri officii ac muneris pastoralis; idem acutam
nobis et, ut ita dicamus, provocatricem ponit interrogationem de tota ratione
nostrae vitae atque industriae inter homines. Quinam sumus nos? Quidnam facimus
hic? Quidnam facere debemus? Sumus quidem pusillus grex (Luc. 12),
non tantum ut paucissimi revera episcopi hic congregati, sed etiam ut expressio
contracta nostrarum communitatum christianarum: quomodo audere possumus
responsionem plenam reddere illis interrogationibus adeo necessariis, atque
convenienter et efficienter exsequi munus afferendae salutis omnibus hominibus,
quod nobis concreditum est?
In hodierna actione liturgica iam vobiscum participavimus primam nostram
cogitationem, quae dux simul esset, lumen et firmamentum. Etenim illustravimus
aspectum primigenium, efficacem et theologicum huius missionis nostrae; nam
indicavimus, ut aiunt, terminum a quo. «Ego mitto vos» (o. 20, 21;
cfr. Luc. 10, 3): ita est. His verbis semper monet nos Dominus, quamdiu
in mundo versemur, nos semper esse missos, legatos, apostolos et praecones nempe
missionales. Nunc igitur explere et perficere volumus illam imaginem et
cogitationem, dum videlicet alterum aspectum evangelizationis explicamus, id est
ultimum, ecclesialem, humanum: respicimus nempe terminum ad quem. Ad quos
tandem missi sumus? Hi duo termini apte et utiliter circumscribere possunt totum
ambitum evangelizandi muneris, de quo sermo in hac Synodo fiet.
Patet iam nos nullo modo cupere responsiones vestras anticipare; pauca potius
dicemus de argumento nostro in universum, ut saltem notae eius et proprietates
generales comprehendantur, atque adiumentum quoque nostrum afferatur
deliberationibus vestris.
Et quidem prima evangeliizationis qualitas nobis esse videtur ipsa eius
necessitas. Ad vim et auctoritatem sacerdotii catholici, de qua hodie mane
locuti sumus, quantum manat ex sacerdotio Christi idque directe participat,
refertur et respondet auctoritas et vis nostri officii quad scilicet complecti
debet augescentes necessitates spiritales hominum hodie. Evangelizatio non est
nobis libera quaedam optio, sed necessarium officium atque obligatio. Ita quidem
suam condicionem descripsit Gentium Apostolus, qui flagrantissimus fuit evangelizationis
magister atque minister, cum sibimet ipsi fere minatur: Necessitas . . . mihi
incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero (1 Cor. 9, 16).
Hoc «vae», tam durum et rigidum, prima fortasse specie alienum videtur esse et
longe remotum a suavitate ac lenitate nuntii evangelici; sed revera maxime
salutare est et opportunum, quia nos compellit, nos compellere debet ad
ponderandum perpetuum illud mandatum, immo imperium operis evangelizandi, atque
respondens ei grave officium eorum omnium qui, intra bene ordinatam compagem
Populi Dei, participes sunt, variis quidem modis, unius et indivisi ministerii
apostolici. Quam ob rem evangelizatio non est opus, quod fit tantum «ad tempus»
vel datis occasionibus, sed obligatio stabilis et necessitas ex constitutione
Ecclesiae profluens. Mandatum incipit a verbo illo Euntes docete omnes gentes
(Cfr. Matth. 28, 18-20; Marc. 16, 15) divini ipsius Conditoris, et
pergens ad doctrinam claram Sancti Pauli, ac tangens etiam verba, aequabiliter
valida ac firma, Petri et Ioannis (Non enim possumus quae vidimus et
audivimus non loqui) (Act. 4, 20), omnia deinceps tempora percurrit,
constans et urgens, usque ad recentissimum Concilium. Neque vero necesse est Nos
afferamus haud ambiguos locos conciliares coram vobis, qui actores, maxima ex
parte, fuistis in eo salutari eventu.
Sic ergo advenimus ad secundam notam, vel proprietatem evangelizationis, quae
arcte cohaeret cum prima quaeque accuratius et subtilius definire potest iam
memoratum terminum ad quem. Loquimur scilicet de universalitate
evangelizationis. Haec universalitas significat nuntium evangelii esse
perferendum ad omnes prorsus homines, sine ullo discrimine loci, stirpis,
nationis, historiae, societatis quemadmodum factum est die Pentecostes: ex
omni natione quae sub caelo est (Act. 2, 5). Etiam hic aspectus
convenienter componitur cum alia ratione, quae ad ipsam essentiam et
constitutionem Ecclesiae pertinet, scilicet cum opera missionaria eamque dirigit
ad propositum et finem, qui in eodem loco Sacrae Scripturae assignatus est ei:
Euntes docete refertur ad omnes populos. Hic autem quoque magisterium
conciliare mentes nostras iam aptavit ad talem Ecclesiae comprehendendam
imaginem, quae ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui
Fundatoris oboediens, . . . peregrinans natura sua missionaria est (Ad
Gentes 1, 2). Ex alia vero parte, studium illud et industria, ut nempe omnis
lingua confiteatur Christum solum esse Dominum et omnium Redemptorem ad gloriam
Patris (Cfr. Phil. 2, 11), semper constituit actionem perseverantem
Ecclesiae, propter quam etiam nomen christianum tam celeriter disseminatum est
et stabilitum ubique primis illis saeculis.
Sed contemplantibus nobis hanc evangelizationis universalitatem cito
quidem occurret quaestio tantae gravitatis, quantae prudentiae, videlicet
oecumenismus, cui in praesenti Ecclesia summa studia tribuit fraternamque
observantiam. Talis profecto quaestio secundum indolem legesque ipsi proprias
erit expendenda, sed etiam cum renovata caritate speque numquam deficiente. Sed
simul facere non possumus, quin mentionem iniciamus de religionibus non christianis:
has enim adhuc non licet rivales putare, neque evangelizationis veluti
impedimenta, sed quasdam quasi regiones attenta prorsus et humaniore
consideratione dignas atque amicitiae futurae, immo vero iam inchoatae, patentes.
Quid demum de locis terrarum ac societatibus dicemus, ubi nulli religioni
aliquid relinquitur spatii? Id etiam immensam paene facit quaestionem! Quo enim
hodie mare istud incredulitatis, religionis incuriae atque etiam hostilitatis
non pervasit? Qua tamen re minime impediemur, quominus evangeliaationis opus
constanti nisu prosequamur; contra, illud nostra spe, precatione, sapientia
et patientia corroborabimus. Quibus enim finibus contineri potest evangelica
caritas? Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem (Cant. 8.
7). Etiamsi evangelizare
quiddam insanum videatur, at semper testificatio eius inexpugnabilis erit! Quantae
hinc quaestiones! Ne timore umquam langueamus inertes, sed ad illa potius Domini
Iesu verba redeamus: Omnia traham ad meipsum (Io. 12). Sine dubio difficultas, quae
impellat, ut studium diffundendi luminis Christi in mundo imminulatur vel ut
aperta evangelii nuntiatio omittatur, sustinetur rationibus vere suasoriis: ex
una parte, videtur temerarium et futtile consilium proponere Evangelium in rerum
adiunctis et condicionibus, quae humanitus tam adversae sunt et contrariae; ex
altera parte, non intellegitur quomodo servari possint ipsa libertas, necnon
praestantia bona religiosa et moralia, quae inveniuntur etiam apud populos non
christianos, bona dicimus, in quibus tamen discernitur providentissimi Dei
praeparatio ad revelationis christianae plenitudinem. Curae propterea erit
Synodo investigare quomodo haec observantia
et reverentia erga singulos homines eorumque culturam, ac sincerum cum eius
colloquium - quae una est ex primis condicionibus animi vere christiani -
componi possint et conciliari cum natura universali illius muneris, quod
Christus suae commisit Ecclesiae.
Tertia restat nota evangelizationis, nempe
proprium eius propositum, seu finalitas. Oportebit melius et subtilius definire
rationem necessitudinis inter proprie dictam evangelizationem et universum
hominum nisum ad progressionem, cui merito exspectatur Ecclesiae subsidium et
adiumentum, etiamsi istud minime pertinet ad proprium eius opus. Probe scimus
quibus difficultatibus implicentur hac in re filii Ecclesiae, qui sese dedunt
apostolicis inceptis. Hi enim saepius hodie incitantur et invitantur, ut rerum
potiorum ordinem deserant, quem sequi debet salutis nuntius, atque ut propriam
industriam redigant in actuositatem philanthropicam tantum, sociologicam vel
politicam, et opus Ecclesiae circumscribant doctrina quadam anthropocentrica et
terrena. Hinc liquido patet quam sit necessarium iterum confirmare et
clarissime inculcare finem proprie religiosum evangelizationis. Etenim omnem
suam amitteret significationem, si dimoveretur a fulcro illo religioso, quo
sustentatur, quod videlicet est Regnum Dei ante omnia alia, Regnum Dei secundum
sensum plane theologicum, quod nempe homines a peccatis liberat eisque proponit
amorem Dei tamquam primum praeceptum et vitam aeternam velut novissimam sortem.
Attamen hoc minime significat opus evangelizationis posse vel debere
gravitatem maximam neglegere illarum quaestionum, quae hodie tantopere agitantur
et quae respiciunt iustitiam, liberationem, progressionem et pacem in mundo. Si
enim istud fieret, etiam ignoraretur doctrina evangelii de amore erga proximum
patientem et egentem (Matth. 25, 31-46), quam Apostoli quoque tradiderunt
(Cfr. 1 Io. 4, 20; Iac. 2, 14-28). Quin immo hoc
argumentum pertractavimus tamquam singulare quoddam officium nostrum in Litteris
Encyclicis Populorum Progressio inscriptis.
Et quidem si verum fateri volumus,
Ecclesia, sequens exemplum ac praeceptum sui divini Servatoris, numquam
destitit evehere ipsam dignitatem et condicionem populorum, ad quos attulit Christi fidem. Doctrina
namque eius et moralis pariter disciplina semper conversae sunt in res et
institutiones solidas, quae homines impellent ad progredientem semper auctum et
incrementum in omni vitae provincia, vel proprie religiosa, vel politica,
sociali et civili. Quemadmodum docet Concilium Vaticanum Secundum: Missio
quidem propria, quam Christus Ecclesiae suae concredidit, non est ordinis
politici, oeconomici vel socialis: finis enim quem ei praefixit ordinis
religiosi est. At sane ex hac ipsa missione religiosa munus, lux et vires fluunt,
quae communitatis hominum secundum Legem divinam constituendae et firmandae
inservire possunt (Gaudium et Spes, 42). Haec doctrina, cum refertur ad laicos praesertim, maius
etiam pondus accipit, quoniam eorum est ex vocatione propria, res temporales
gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere (Lumen Gentium,
31), et quia ipsi debent etiam quando curis temporalibus occupantur, pretiosam actionem ad evangelizandum
mundum exercere (Ibid. 35). Nullo igitur modo inter se opponuntur nec seiunguntur, sed
contra complentur evangelizatio et humana progressio, quae, etsi distinctae et
subordinatae inter se, eodem communiter tendunt, scilicet ad hominis salutem.
Haec omnia procul dubio subtiliorem investigationem iubent de variis formis,
quas evangelizationis opus potest suscipere. Verum quidem est mundum, qui hodie
est, maxime arduas quaestiones solvendas Ecclesiae proponere; at obliviscendum
non est, immensas etiam agendi opportunitates, quae olim ne cogitari quidem
poterant, iis hodie praeberi, qui Christi nomine evangelizant bona (Cfr.
Rom. 10, 15). Ac revera
recte iudicare quis potest, quam late aperti iam patefacti sint aditus ad
diffusionem universalem et subitam Verbi salutis per instrumenta communicationis
socialis? Si praetermittamus has praeclaras opportunitates vel tempus conteramus
in reprehensionibus quae tantum nocent, periculum reapse est, ne in horam a Deo
constitutam conveniamus et futurae christianae religionis sorti immensam
inferamus detrimenta.
Id postulat, ut evangelizationis actio hodie animo
concipiatur, qui late pateat ad nostrae aetatis necessitates, quod attinet ad
methodos, ad opera, ad aptam rerum ordinationem, et ad Evangelii operariorum
institutionem. De opere agitur, quod in hac Synodo vos, egregia officii Vestri
conscientia permoti, aggressuri estis; utinam, Deo dante, Vestri labores iustis
omnium exspectationibus plane satisfaciant!
Manifestum est, numquam fas esse
vias ingredi, quae contra Evangelii spiritum aperte pugnent: non vis, igitur,
non civilis seditio, non colonica dominatio quavis specie imposita, tamquam
nuntiandi Evangelii instrumenta ab Ecclesia adhiberi poterunt, ac ne ars quidem
politica per se ipsa, etsi proprium christianorum officium est suam conferre
operam ad publicam rem recte administrandam. Vobis vero curae erit comparationem
quandam instituere inter traditas evangelizandi formas et recentiora apostolatus
incepta, quae a Concilio et a mutatis temporis condicionibus ortum suum
deducunt. Anteponenda profecto erunt instituta ac structurae Ecclesiae
saeculorum experientia iam comprobata; attamen, praeterita aetate minime
denegata ac salvis eius veri nominis bonis, enitendum erit, ut sereno atque
aperto animo consideretur quidquid boni ac validi nova experimenta attulerint,
apte componendo «nova ac vetera», praesertim cum agitur de fidelium
consolationibus, qui sacrae Hierarchiae coniunctum ferunt operam. Quidquid est,
vestram facite S. Pauli sententiam: Omnia probate . . . . quod bonum est,
retinete (1 Thess. 5, 21).
Ac tandem in bonam spem animum erigite vestrum, duplici freti fiducia,
qua, veluti geminis subvecti alis, per studia vestra ad novas Evangelii metas
pertingere valeatis: fiducia scilicet in laboribus vestris, quia Ecclesiae bono
atque incremento operam navatis; ac fiducia in Christo praesertim, qui vobiscum
est, vobiscum vivit, ac vestra adiutrice opera vestroque utitur rerum usu, ut in
terris proferat fines Regni sui, quod est Regnum iustitiae et sanctitatis,
amoris et pacis.
Haec vota deprecationi Beatissimae
Virginis Mariae committimus, quae a Nobis Ecclesiae Matris titulo decorata est,
quaeque semper, iam a primaeva Ecclesiae aetate, ut Apostolorum Regina, hoc est praeteritorum nostrorumque temporum Pastorum, est honorata; eademque vota
Apostolica Benedictione confirmamus.
|