Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

III ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI VESCOVI

ALLOCUZIONE DI APERTURA DEL SANTO PADRE PAOLO VI

Giovedì, 27 settembre 1974

 

Venerabiles Fratres,

Postquam liturgicum Sacrum hodie mane celebravimus, ecce iam iterum praesentes simul adsumus in hac Aula Synodali, ut inter nos colloquamur et secundum ordinem statutum faciamus initium illius operis, in quo hic Coetus diligenter elaborabit proximis hisce diebus. Quae tunc diximus, ea tamquam precem supplicem direximus ad ipsum Dominum Iesum, quia persuasum habuimus hoc praestantissimum argumentum evangelizationis, quod ex ipsa rei natura divinoque consilio dependeret ex Patris amore, Christi mandato et Spiritus Sancti missione, primum proponi debuisse tam excelsa et sublimi ratione, ut deinde a nobis hic altius investigaretur atque intellegeretur.

Nunc ergo, Fratres carissimi, vos omnes cupimus ex imo pectore salutare, qui difficulter reliquistis hanc ob causam cotidiana munia et gravia negotia in dioecesibus vestris; sed nominatim et singulariter salvere iubemus coadiutorem Venerandi Archiepiscopi Banoiensis qui, cum Oecumenico Concilio et prioribus Synodis interesse non potuerit, neque ob infirmam valetudinem hunc ipsum quidem coetum participare valeat, nunc primum, misso coadiutore suo Iosepho Maria Trinh-Van-Can, nobis vivam reddit ac praesentem inter nos partem egregiam Nobisque adeo dilectam Ecclesiae Sanctae, id est Vietnamiae Septentrionalis. Dum vero iterum a Deo flagitamus potens eius auxilium et lumen super hoc nostrum inceptum, volumus simul vobis singulis confirmare plenissismam nostram fiduciam, vobis singulis gratias ex animo agere, vobis singulis exoptare «in osculo sancto» copiam et abundantiam optimorum bonorum.

Liceat tamen Nobis - per pauca temporis momenta - vobis sincere affirmare quantopere consoletur Nos et animum nostrum recreet atque confirmet hoc spectaculum, quod vos ipsi praesentes efficitis: vos estis parati, sollertes, periti, instructi atque aperti necessitatibus Ecclesiae universalis; et hoc iam eximium documentum est - si quaerimus aliquod testimonium - viventis Ecclesiae communionis. Liceat igitur nobis verba Psalmi iam nota, sed gratissima semper repetere: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum (Ps. 132, 1). Haec enim communitas nostra et coniunctio mentes nostras et animos arctissime consociat, immo conglutinat in hoc ministerio tantae gravitatis et tantae hodie necessitatis; praeterea haec communio nostra affert optimam condicionem et aptissimam affectionem, qua fraternum nunc colloquium incipiamus. Quoniam vero huc convenistis ex omni tribu et lingua et populo et natione (Apoc. 5, 9) ut clare et efficaciter ostentaretis communitatem ecclesialem per orbem terrarum diffusam, dialogus vester secum infert maiorem quandam vereque intimam necessitudinem, vel, si vultis, conversationem, quae nunc declarari et comprobari debet collocutione fideli et reverenti et - sic enim speramus - frugifera de quaestione evangelizationis in mundo huius temporis.

Iterum iterumque dictum est hoc argumentum summi ponderis esse maximaeque amplitudinis, attamen - addendum est statim - argumentum illud simul esse severum et audax. Etenim nos cogit et impellit, ut cognoscamus quae sint verae condiciones societatis et culturae in quibus homines hodie vivunt et in quibus etiam versatur et operatur Ecclesia, his annis profecto tumultuosis; idem tangit cor ipsum et centrum totius nostri officii ac muneris pastoralis; idem acutam nobis et, ut ita dicamus, provocatricem ponit interrogationem de tota ratione nostrae vitae atque industriae inter homines. Quinam sumus nos? Quidnam facimus hic? Quidnam facere debemus? Sumus quidem pusillus grex (Luc. 12), non tantum ut paucissimi revera episcopi hic congregati, sed etiam ut expressio contracta nostrarum communitatum christianarum: quomodo audere possumus responsionem plenam reddere illis interrogationibus adeo necessariis, atque convenienter et efficienter exsequi munus afferendae salutis omnibus hominibus, quod nobis concreditum est?

In hodierna actione liturgica iam vobiscum participavimus primam nostram cogitationem, quae dux simul esset, lumen et firmamentum. Etenim illustravimus aspectum primigenium, efficacem et theologicum huius missionis nostrae; nam indicavimus, ut aiunt, terminum a quo. «Ego mitto vos» (o. 20, 21; cfr. Luc. 10, 3): ita est. His verbis semper monet nos Dominus, quamdiu in mundo versemur, nos semper esse missos, legatos, apostolos et praecones nempe missionales. Nunc igitur explere et perficere volumus illam imaginem et cogitationem, dum videlicet alterum aspectum evangelizationis explicamus, id est ultimum, ecclesialem, humanum: respicimus nempe terminum ad quem. Ad quos tandem missi sumus? Hi duo termini apte et utiliter circumscribere possunt totum ambitum evangelizandi muneris, de quo sermo in hac Synodo fiet.

Patet iam nos nullo modo cupere responsiones vestras anticipare; pauca potius dicemus de argumento nostro in universum, ut saltem notae eius et proprietates generales comprehendantur, atque adiumentum quoque nostrum afferatur deliberationibus vestris.

Et quidem prima evangeliizationis qualitas nobis esse videtur ipsa eius necessitas. Ad vim et auctoritatem sacerdotii catholici, de qua hodie mane locuti sumus, quantum manat ex sacerdotio Christi idque directe participat, refertur et respondet auctoritas et vis nostri officii quad scilicet complecti debet augescentes necessitates spiritales hominum hodie. Evangelizatio non est nobis libera quaedam optio, sed necessarium officium atque obligatio. Ita quidem suam condicionem descripsit Gentium Apostolus, qui flagrantissimus fuit evangelizationis magister atque minister, cum sibimet ipsi fere minatur: Necessitas . . . mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero (1 Cor. 9, 16). Hoc «vae», tam durum et rigidum, prima fortasse specie alienum videtur esse et longe remotum a suavitate ac lenitate nuntii evangelici; sed revera maxime salutare est et opportunum, quia nos compellit, nos compellere debet ad ponderandum perpetuum illud mandatum, immo imperium operis evangelizandi, atque respondens ei grave officium eorum omnium qui, intra bene ordinatam compagem Populi Dei, participes sunt, variis quidem modis, unius et indivisi ministerii apostolici. Quam ob rem evangelizatio non est opus, quod fit tantum «ad tempus» vel datis occasionibus, sed obligatio stabilis et necessitas ex constitutione Ecclesiae profluens. Mandatum incipit a verbo illo Euntes docete omnes gentes (Cfr. Matth. 28, 18-20; Marc. 16, 15) divini ipsius Conditoris, et pergens ad doctrinam claram Sancti Pauli, ac tangens etiam verba, aequabiliter valida ac firma, Petri et Ioannis (Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui) (Act. 4, 20), omnia deinceps tempora percurrit, constans et urgens, usque ad recentissimum Concilium. Neque vero necesse est Nos afferamus haud ambiguos locos conciliares coram vobis, qui actores, maxima ex parte, fuistis in eo salutari eventu.

Sic ergo advenimus ad secundam notam, vel proprietatem evangelizationis, quae arcte cohaeret cum prima quaeque accuratius et subtilius definire potest iam memoratum terminum ad quem. Loquimur scilicet de universalitate evangelizationis. Haec universalitas significat nuntium evangelii esse perferendum ad omnes prorsus homines, sine ullo discrimine loci, stirpis, nationis, historiae, societatis quemadmodum factum est die Pentecostes: ex omni natione quae sub caelo est (Act. 2, 5). Etiam hic aspectus convenienter componitur cum alia ratione, quae ad ipsam essentiam et constitutionem Ecclesiae pertinet, scilicet cum opera missionaria eamque dirigit ad propositum et finem, qui in eodem loco Sacrae Scripturae assignatus est ei: Euntes docete refertur ad omnes populos. Hic autem quoque magisterium conciliare mentes nostras iam aptavit ad talem Ecclesiae comprehendendam imaginem, quae ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, . . . peregrinans natura sua missionaria est (Ad Gentes 1, 2). Ex alia vero parte, studium illud et industria, ut nempe omnis lingua confiteatur Christum solum esse Dominum et omnium Redemptorem ad gloriam Patris (Cfr. Phil. 2, 11), semper constituit actionem perseverantem Ecclesiae, propter quam etiam nomen christianum tam celeriter disseminatum est et stabilitum ubique primis illis saeculis.

Sed contemplantibus nobis hanc evangelizationis universalitatem cito quidem occurret quaestio tantae gravitatis, quantae prudentiae, videlicet oecumenismus, cui in praesenti Ecclesia summa studia tribuit fraternamque observantiam. Talis profecto quaestio secundum indolem legesque ipsi proprias erit expendenda, sed etiam cum renovata caritate speque numquam deficiente. Sed simul facere non possumus, quin mentionem iniciamus de religionibus non christianis: has enim adhuc non licet rivales putare, neque evangelizationis veluti impedimenta, sed quasdam quasi regiones attenta prorsus et humaniore consideratione dignas atque amicitiae futurae, immo vero iam inchoatae, patentes. Quid demum de locis terrarum ac societatibus dicemus, ubi nulli religioni aliquid relinquitur spatii? Id etiam immensam paene facit quaestionem! Quo enim hodie mare istud incredulitatis, religionis incuriae atque etiam hostilitatis non pervasit? Qua tamen re minime impediemur, quominus evangeliaationis opus constanti nisu prosequamur; contra, illud nostra spe, precatione, sapientia et patientia corroborabimus. Quibus enim finibus contineri potest evangelica caritas? Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem (Cant. 8. 7). Etiamsi evangelizare quiddam insanum videatur, at semper testificatio eius inexpugnabilis erit! Quantae hinc quaestiones! Ne timore umquam langueamus inertes, sed ad illa potius Domini Iesu verba redeamus: Omnia traham ad meipsum (Io. 12).

Sine dubio difficultas, quae impellat, ut studium diffundendi luminis Christi in mundo imminulatur vel ut aperta evangelii nuntiatio omittatur, sustinetur rationibus vere suasoriis: ex una parte, videtur temerarium et futtile consilium proponere Evangelium in rerum adiunctis et condicionibus, quae humanitus tam adversae sunt et contrariae; ex altera parte, non intellegitur quomodo servari possint ipsa libertas, necnon praestantia bona religiosa et moralia, quae inveniuntur etiam apud populos non christianos, bona dicimus, in quibus tamen discernitur providentissimi Dei praeparatio ad revelationis christianae plenitudinem. Curae propterea erit Synodo investigare quomodo haec observantia et reverentia erga singulos homines eorumque culturam, ac sincerum cum eius colloquium - quae una est ex primis condicionibus animi vere christiani - componi possint et conciliari cum natura universali illius muneris, quod Christus suae commisit Ecclesiae.

Tertia restat nota evangelizationis, nempe proprium eius propositum, seu finalitas. Oportebit melius et subtilius definire rationem necessitudinis inter proprie dictam evangelizationem et universum hominum nisum ad progressionem, cui merito exspectatur Ecclesiae subsidium et adiumentum, etiamsi istud minime pertinet ad proprium eius opus. Probe scimus quibus difficultatibus implicentur hac in re filii Ecclesiae, qui sese dedunt apostolicis inceptis. Hi enim saepius hodie incitantur et invitantur, ut rerum potiorum ordinem deserant, quem sequi debet salutis nuntius, atque ut propriam industriam redigant in actuositatem philanthropicam tantum, sociologicam vel politicam, et opus Ecclesiae circumscribant doctrina quadam anthropocentrica et terrena. Hinc liquido patet quam sit necessarium iterum confirmare et clarissime inculcare finem proprie religiosum evangelizationis. Etenim omnem suam amitteret significationem, si dimoveretur a fulcro illo religioso, quo sustentatur, quod videlicet est Regnum Dei ante omnia alia, Regnum Dei secundum sensum plane theologicum, quod nempe homines a peccatis liberat eisque proponit amorem Dei tamquam primum praeceptum et vitam aeternam velut novissimam sortem.

Attamen hoc minime significat opus evangelizationis posse vel debere gravitatem maximam neglegere illarum quaestionum, quae hodie tantopere agitantur et quae respiciunt iustitiam, liberationem, progressionem et pacem in mundo. Si enim istud fieret, etiam ignoraretur doctrina evangelii de amore erga proximum patientem et egentem (Matth. 25, 31-46), quam Apostoli quoque tradiderunt (Cfr. 1 Io. 4, 20; Iac. 2, 14-28). Quin immo hoc argumentum pertractavimus tamquam singulare quoddam officium nostrum in Litteris Encyclicis Populorum Progressio inscriptis.

Et quidem si verum fateri volumus, Ecclesia, sequens exemplum ac praeceptum sui divini Servatoris, numquam destitit evehere ipsam dignitatem et condicionem populorum, ad quos attulit Christi fidem. Doctrina namque eius et moralis pariter disciplina semper conversae sunt in res et institutiones solidas, quae homines impellent ad progredientem semper auctum et incrementum in omni vitae provincia, vel proprie religiosa, vel politica, sociali et civili. Quemadmodum docet Concilium Vaticanum Secundum: Missio quidem propria, quam Christus Ecclesiae suae concredidit, non est ordinis politici, oeconomici vel socialis: finis enim quem ei praefixit ordinis religiosi est. At sane ex hac ipsa missione religiosa munus, lux et vires fluunt, quae communitatis hominum secundum Legem divinam constituendae et firmandae inservire possunt (Gaudium et Spes, 42). Haec doctrina, cum refertur ad laicos praesertim, maius etiam pondus accipit, quoniam eorum est ex vocatione propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere (Lumen Gentium, 31), et quia ipsi debent etiam quando curis temporalibus occupantur, pretiosam actionem ad evangelizandum mundum exercere (Ibid. 35).

Nullo igitur modo inter se opponuntur nec seiunguntur, sed contra complentur evangelizatio et humana progressio, quae, etsi distinctae et subordinatae inter se, eodem communiter tendunt, scilicet ad hominis salutem.

Haec omnia procul dubio subtiliorem investigationem iubent de variis formis, quas evangelizationis opus potest suscipere. Verum quidem est mundum, qui hodie est, maxime arduas quaestiones solvendas Ecclesiae proponere; at obliviscendum non est, immensas etiam agendi opportunitates, quae olim ne cogitari quidem poterant, iis hodie praeberi, qui Christi nomine evangelizant bona (Cfr. Rom. 10, 15). Ac revera recte iudicare quis potest, quam late aperti iam patefacti sint aditus ad diffusionem universalem et subitam Verbi salutis per instrumenta communicationis socialis? Si praetermittamus has praeclaras opportunitates vel tempus conteramus in reprehensionibus quae tantum nocent, periculum reapse est, ne in horam a Deo constitutam conveniamus et futurae christianae religionis sorti immensam inferamus detrimenta.

Id postulat, ut evangelizationis actio hodie animo concipiatur, qui late pateat ad nostrae aetatis necessitates, quod attinet ad methodos, ad opera, ad aptam rerum ordinationem, et ad Evangelii operariorum institutionem. De opere agitur, quod in hac Synodo vos, egregia officii Vestri conscientia permoti, aggressuri estis; utinam, Deo dante, Vestri labores iustis omnium exspectationibus plane satisfaciant!

Manifestum est, numquam fas esse vias ingredi, quae contra Evangelii spiritum aperte pugnent: non vis, igitur, non civilis seditio, non colonica dominatio quavis specie imposita, tamquam nuntiandi Evangelii instrumenta ab Ecclesia adhiberi poterunt, ac ne ars quidem politica per se ipsa, etsi proprium christianorum officium est suam conferre operam ad publicam rem recte administrandam.

Vobis vero curae erit comparationem quandam instituere inter traditas evangelizandi formas et recentiora apostolatus incepta, quae a Concilio et a mutatis temporis condicionibus ortum suum deducunt. Anteponenda profecto erunt instituta ac structurae Ecclesiae saeculorum experientia iam comprobata; attamen, praeterita aetate minime denegata ac salvis eius veri nominis bonis, enitendum erit, ut sereno atque aperto animo consideretur quidquid boni ac validi nova experimenta attulerint, apte componendo «nova ac vetera», praesertim cum agitur de fidelium consolationibus, qui sacrae Hierarchiae coniunctum ferunt operam. Quidquid est, vestram facite S. Pauli sententiam: Omnia probate . . . . quod bonum est, retinete (1 Thess. 5, 21).

Ac tandem in bonam spem animum erigite vestrum, duplici freti fiducia, qua, veluti geminis subvecti alis, per studia vestra ad novas Evangelii metas pertingere valeatis: fiducia scilicet in laboribus vestris, quia Ecclesiae bono atque incremento operam navatis; ac fiducia in Christo praesertim, qui vobiscum est, vobiscum vivit, ac vestra adiutrice opera vestroque utitur rerum usu, ut in terris proferat fines Regni sui, quod est Regnum iustitiae et sanctitatis, amoris et pacis.

Haec vota deprecationi Beatissimae Virginis Mariae committimus, quae a Nobis Ecclesiae Matris titulo decorata est, quaeque semper, iam a primaeva Ecclesiae aetate, ut Apostolorum Regina, hoc est praeteritorum nostrorumque temporum Pastorum, est honorata; eademque vota Apostolica Benedictione confirmamus.

                                      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana