|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ESMERALDENSIS*
APOSTOLICA PRAEFECTURA ESMERALDENSIS AD
DIGNITATEM VICARIATUS APOSTOLICI ELEVATUR, IISDEM FINIBUS ATQUE NOMINE SERVATIS.
Solet Apostolica haec Sedes, mater omnium Ecclesiarum populorumque
quasi parens, qui christiana fide gloriantur, non modo ecclesiasticas
circumscriptiones condere, verum etiam ad altiorem dignitatis atque honoris gradum evehere, cum id
spem facit posse ex eo novas magnasque Ecclesiae sanctae exoriri utilitates,
christianaeque plebi opportuna subsidia apparari. Cum ergo apostolica
praefectura Esmeraldensis, quae est in Aequatoriana Republica, haud exigua
ceperit incrementa, resque christiana magnifice profecerit, censuimus bonum
esse, si meritam laudem tribuentes dilectis Filiis e Sodalitate a S. Corde Iesu
ibi adlaborantibus, ad maiores fructus colligendos, eandem circumscriptionem
ecclesiasticam ad dignitatem Vicariatus apostolici extolleremus. Quae cum ita
sint? consilio petito a venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus S.
Congregationi Fidei Propagandae praepositis, sententiaque audita venerabilis
Fratris Opilii Rossi, Archiepiscopi titulo Ancyrani atque Apostolici Nuntii in
Republica Aequatoriana, consensum eorum supplentes qui in hoc negotio aliquod
ius habeant, de Nostra apostolica auctoritate haec statuimus et iubemus.
Apostolicam praefecturam Esmeraldensem ad gradum apostolici Vicariatus evehimus,
iisdem finibus, eodem nomine servato, cum omnibus iuribus, honoribus,
privilegiis quae ex Ecclesiae instituto ad huiusmodi vicariatus pertinent;
Vicario autem cui continget administrandus, sive primo sive ceteris, etiam onera
et obligationes imponimus, muneri suo congruentia. Esmeraldensem vicariatum
dilectis Filiis concredimus e Sodalitate a S. Corde Iesu, simul hortantes ut
eodem studio acti quo adhuc, nihil laboris omittant ut aucta dignitas maiora
quoque religionis incrementa secum ferat. Ceterum volumus ut has sub plumbo
Litteras exsequendas curet venerabilis Frater Opilius Rossi, quem diximus, cui
omnes potestates ad id facimus, quas poterit cuilibet delegare, dummodo
ecclesiasticae dignitatis participi. Idem praeterea documenta exarabit, eademque
sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Si vero
fiat ut, quo tempore hae Litterae Nostrae ad effectum deducantur, alius eidem
Nuntiaturae praesit, hic sane mandata Nostra perficiet.
Has vero Litteras nunc
et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria
praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus.
Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens
contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive
manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta
in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se
poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non
fecerint.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quarto decimo mensis Novembris,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
|
CELSUS Card. COSTANTINI S. R. E. Cancellarius |
EUGENIUS Card. TISSERANT Episc. Ostien. ac
Portuen. et S. Rufinae |
Hamletus Tondini Apostolicam Cancellariam Regens
Alfonsus Carinci, Archiep.
tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
Bernardus De Felicis,
Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 8, pp. 349-351
|