Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ESMERALDENSIS*

APOSTOLICA PRAEFECTURA ESMERALDENSIS AD DIGNITATEM
VICARIATUS APOSTOLICI ELEVATUR, IISDEM FINIBUS ATQUE NOMINE SERVATIS.

 

Solet Apostolica haec Sedes, mater omnium Ecclesiarum populorumque quasi parens, qui christiana fide gloriantur, non modo ecclesiasticas circumscriptiones condere, verum etiam ad altiorem dignitatis atque honoris gradum evehere, cum id spem facit posse ex eo novas magnasque Ecclesiae sanctae exoriri utilitates, christianaeque plebi opportuna subsidia apparari. Cum ergo apostolica praefectura Esmeraldensis, quae est in Aequatoriana Republica, haud exigua ceperit incrementa, resque christiana magnifice profecerit, censuimus bonum esse, si meritam laudem tribuentes dilectis Filiis e Sodalitate a S. Corde Iesu ibi adlaborantibus, ad maiores fructus colligendos, eandem circumscriptionem ecclesiasticam ad dignitatem Vicariatus apostolici extolleremus. Quae cum ita sint? consilio petito a venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus S. Congregationi Fidei Propagandae praepositis, sententiaque audita venerabilis Fratris Opilii Rossi, Archiepiscopi titulo Ancyrani atque Apostolici Nuntii in Republica Aequatoriana, consensum eorum supplentes qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra apostolica auctoritate haec statuimus et iubemus. Apostolicam praefecturam Esmeraldensem ad gradum apostolici Vicariatus evehimus, iisdem finibus, eodem nomine servato, cum omnibus iuribus, honoribus, privilegiis quae ex Ecclesiae instituto ad huiusmodi vicariatus pertinent; Vicario autem cui continget administrandus, sive primo sive ceteris, etiam onera et obligationes imponimus, muneri suo congruentia. Esmeraldensem vicariatum dilectis Filiis concredimus e Sodalitate a S. Corde Iesu, simul hortantes ut eodem studio acti quo adhuc, nihil laboris omittant ut aucta dignitas maiora quoque religionis incrementa secum ferat. Ceterum volumus ut has sub plumbo Litteras exsequendas curet venerabilis Frater Opilius Rossi, quem diximus, cui omnes potestates ad id facimus, quas poterit cuilibet delegare, dummodo ecclesiasticae dignitatis participi. Idem praeterea documenta exarabit, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Si vero fiat ut, quo tempore hae Litterae Nostrae ad effectum deducantur, alius eidem Nuntiaturae praesit, hic sane mandata Nostra perficiet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quarto decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
Episc. Ostien. ac Portuen. et S. Rufinae

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 8, pp. 349-351

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana