Qui idcirco summam in omnem Ecclesiam potestatem auctoritatemque
accepimus ut populo christiano omni ope inserviremus, in hoc sane magno studio
incumbimus, ut per aptam Ecclesiarum dispositionem ea singulis gregibus auxilia
atque subsidia submittantur, quae facultatem faciant sive fidelibus Dei
praecepta facilius implendi, sive Episcopis aptius rem christianam in sua
quisque dioecesi gubernandi. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Nostri S. R.
E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi, audito dilecto
Filio Vedasti Mojaiskj Perrelli, Apostolico in Africa Orientali et Occidentali
Britannica Delegato, censuerint optimo fieri consilio, si praefectura apostolica
Tangaënsis in ordinem dioecesium ascriberetur : per hoc enim non modo Patribus
Sodalitatis a Caritate meritam laudem dari, verum etiam aucta dignitate, animum
addi ad novos labores; Nos haec omnia omnino probantes, et rata habentes, de
Nostra apostolica potestate sequentia decernimus et iubemus. Apostolicam
praefecturam Tangaënsem ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, eodem
servato nomine atque finibus, quae hactenus, eamque Daressalaamensi Sedi
suffraganeam facimus, regimen committentes Patribus e Sodalitate a Caritate,
quibus fuit hactenus praefectura concredita, ad nostrum tamen et huius
Apostolicae Sedis nutum. Novae dioecesis caput urbs Tanga erit, in eaque
Episcopus sedem domiciliumque habebit, cathedra in templo ibi exstante
collocata, quod ad cathedralis honorem extollimus. Ea autem iura, honores,
privilegia, quae ad omnes dioeceses pertinent, eadem huic quoque damus ;
Praesuli vero, cui eadem administranda continget, praeterquam - quod debita iura
facimus, etiam onera imponimus, episcopali officio congruentia. In nova Ecclesia
Canonicorum Collegium condatur ; quodsi non id statim fieri possit, sinimus ut
eorum loco Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio iuvaturi. Qui
scilicet a suo munere cessabunt, Canonicorum coetu constituto. Mensam
episcopalem, quam dicunt, efficient : bona quae adhuc ad praefecturam Tangaënsem
pertinuerunt; Curiae proventus; pecunia quam sive christiani sponte obtulerint,
sive S. Congregatio Fidei Propagandae miserit. Ceterum, haec Nostra mandata
exsequenda curabit dilectus Filius Vedasti Mojaiskj Perrelli, cuius mentionem
fecimus, cuique omnes potestates tribuimus ad id necessarias, sive per se ipse,
sive per legatum, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Cum
autem rem peregerit, idem acta exarabit, quae sinceris exemplis ad Sacram
Congregationem de Propaganda Fide cito mittet. Quodsi eo tempore quo hae
Litterae Nostrae ad effectum deduci debeant, alius eidem Delegationi praesit,
hic omnia mandata Nostra faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efificacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis
Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus
Nostri undevicesimo.