Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TANGAËNSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA TANGAËNSIS AD GRADUM ET
DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, SERVATO NOMINE ATQUE FINIBUS.

 

Qui idcirco summam in omnem Ecclesiam potestatem auctoritatemque accepimus ut populo christiano omni ope inserviremus, in hoc sane magno studio incumbimus, ut per aptam Ecclesiarum dispositionem ea singulis gregibus auxilia atque subsidia submittantur, quae facultatem faciant sive fidelibus Dei praecepta facilius implendi, sive Episcopis aptius rem christianam in sua quisque dioecesi gubernandi. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi, audito dilecto Filio Vedasti Mojaiskj Perrelli, Apostolico in Africa Orientali et Occidentali Britannica Delegato, censuerint optimo fieri consilio, si praefectura apostolica Tangaënsis in ordinem dioecesium ascriberetur : per hoc enim non modo Patribus Sodalitatis a Caritate meritam laudem dari, verum etiam aucta dignitate, animum addi ad novos labores; Nos haec omnia omnino probantes, et rata habentes, de Nostra apostolica potestate sequentia decernimus et iubemus. Apostolicam praefecturam Tangaënsem ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, eodem servato nomine atque finibus, quae hactenus, eamque Daressalaamensi Sedi suffraganeam facimus, regimen committentes Patribus e Sodalitate a Caritate, quibus fuit hactenus praefectura concredita, ad nostrum tamen et huius Apostolicae Sedis nutum. Novae dioecesis caput urbs Tanga erit, in eaque Episcopus sedem domiciliumque habebit, cathedra in templo ibi exstante collocata, quod ad cathedralis honorem extollimus. Ea autem iura, honores, privilegia, quae ad omnes dioeceses pertinent, eadem huic quoque damus ; Praesuli vero, cui eadem administranda continget, praeterquam - quod debita iura facimus, etiam onera imponimus, episcopali officio congruentia. In nova Ecclesia Canonicorum Collegium condatur ; quodsi non id statim fieri possit, sinimus ut eorum loco Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio iuvaturi. Qui scilicet a suo munere cessabunt, Canonicorum coetu constituto. Mensam episcopalem, quam dicunt, efficient : bona quae adhuc ad praefecturam Tangaënsem pertinuerunt; Curiae proventus; pecunia quam sive christiani sponte obtulerint, sive S. Congregatio Fidei Propagandae miserit. Ceterum, haec Nostra mandata exsequenda curabit dilectus Filius Vedasti Mojaiskj Perrelli, cuius mentionem fecimus, cuique omnes potestates tribuimus ad id necessarias, sive per se ipse, sive per legatum, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Cum autem rem peregerit, idem acta exarabit, quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittet. Quodsi eo tempore quo hae Litterae Nostrae ad effectum deduci debeant, alius eidem Delegationi praesit, hic omnia mandata Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efificacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. Congr. de Propaganda Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
             
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 14-15, pp. 926-927

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana