 |
PIUS PP. XII
MOTU PROPRIO
QUANDOQUIDEM TEMPLUM*
DE PONTIFICIO S. EUGENII INSTITUTO PRO
SACRORUM ADMINISTRIS A SACERDOTIO RECENTIBUS.
Quandoquidem templum divo Eugenio I dicandum adiectaque domus non multum post
temporis, Deo iuvante, iam in promptu erunt — ac libet heic iis omnibus plurimas
grates agere, quorum generosae largitati res debetur — cupimus ac volumus ut
inibi condatur paroecia, quae iisdem regatur normis ac fruatur iuribus, quibus
ceterae almae Urbis paroeciae reguntur ac fruuntur.
Ac praeterea Nobis in animo est aliud etiam in iisdem aedibus constituere,
quod confidimus fore Romano clero, Nobis sane carissimo, valde frugiferum.
Sunt enim quaedam ad rei catholicae profectum ita necessaria, ut cum iisdem
ipsius Ecclesiae status atque incrementum coniungantur quam maxime. In quibus
quidem recta adulescentis cleri institutio ac conformatio ponenda est;
quapropter non modo Decessores Nostri, sed sacrorum etiam Antistites in quavis
terrarum orbis parte cordi semper habuere peculiares sui officii curas in hac re
collocare; idque post celebratam Tridentinam Synodum potissimum effectum est per
instituta in singulis Dioecesibus Seminaria, in quibus delecti iuvenes, divino
quodam instinctu ad sacerdotalia capessenda munia vocati, rite educarentur.
Quando tamen ex his studiorum domiciliis sacerdotes novensiles
proficiscuntur, ut sibi creditum ministerium suscipiant, etsi sunt sacris
disciplinis pietatisque fervore praediti, nihilo secius cum saeculi afflatum
sentiunt, atque in media rapiuntur aetatis huius nostrae pericula
difficultatesque, non raro experiuntur se haud satis esse ad increscentibus
populi necessitatibus occurrendum instructi, atque interdum etiam animo
concidunt, cum se cernunt non sine proprio discrimine a christianae doctrinae
christianaeque virtutis hostibus acerrime impugnari.
Oportet igitur iuvenes a sacerdotio recentes opportunis illis disciplinis ac
rebus exerceantur, quibus iisdem opus sit ut novas etiam apostolatus formas,
quas nostra induxerit aetas, expedite, apte alacriterque tractare valeant.
Norunt profecto omnes primos potissimum sacerdotii annos, cum sacri
administri ex Seminarii claustris in apertum campum prosiliunt, ut quae in
scholis didicerint ad rem deducant, peculiarem habere momenti gravitatem, atque
interdum etiam non leve discrimen. Ex iisdem siquidem saepenumero pendet futurae
eorum vitae cursus, atque adeo eorum morum eorumque sacerdotalis muneris
processus. Hac de causa facile cernitur quam opportunum ac prorsus necessarium
sit eos in sacrae militiae initio optimos habere duces ac magistros, qui eis non
tam doctrinae praeceptis, quam sacerdotalis ministerii exercitatione in exemplum
praeluceant.
Id quidem non novum in Ecclesiae annalibus est ; quod Romae S. Philippus
Nerius hac in re peregit, quod S. Carolus Borromaeus Mediolani gessit, ac
superiore saeculo Augustae Taurinorum S. Iosephus Cafasso « Ecclesiasticum
Convictum » moderando obtinuit, id omnibus perspectum est; at multa alia hoc
genus opera atque instituta memorari queunt, quae ad optimam sacerdotum
conformationem summopere contulerunt.
Haec Nos mature considerantes, cum vehementer cupiamus ut iuvenis Almae Urbis
Clerus, qui peculiari modo ac titulo Nobis carissimus est, hisce adiumentis ne
careat, optamus ac volumus Pontificium Institutum Romae condere, cui quidem sit
gravissima haec causa demandata. Quapropter per has litteras motu proprio datas
decernimus aedificia illa, de quibus supra mentionem fecimus, non modo novae
paroeciae, sed Pontificio etiam Instituto attribuenda esse, Romano clero
novensili hac ratione instituendo.
Haec praeterea, quae sequuntur, statuimus ac decernimus:
I. Pontificii huius Instituti Rector a Nobis Nostrisve Successoribus
eligetur, audito Cardinali in Urbe Vicario.
II. Novi Almae Urbis sacerdotes per certum tempus inibi commorabuntur, ut non
modo virtute, sed sacro etiam in ministerio exerceantur, peculiarique modo in
iis apostolatus formis, quas nostrum invexit saeculum.
III. Addiscent iidem quid nostra tempora postulent, quibus necessitatibus
angantur, quae pericula ac discrimina praebeant; atque adeo opportunis omnibus
rationibus instruentur, quibus et haec pericula facilius superare, et
praesentibus hisce necessitatibus modo aetati nostrae pari actuoseque respondere
queant.
IV. Sacris concionibus exercebuntur, impertiendaeque christianae doctrinae
institutione; qua de causa in paroeciales aedes statis temporibus se conferent,
ubi eorum opera apte utiliterque dirigetur.
V. In gerendis administrandisque paroecialibus officiis sub optimorum
magistrorum ductu pariter exercebuntur.
VI. Vitam communem agent, ex qua quidem magnum experientur spiritualis
utilitatis profectum. Dum Nos haec decernimus, suavissima spe ducimur fore ut
Almae Urbis sacerdotes ex hoc Instituto habeant ut sibi, sacro suo muneri
Romanoque populo aptius uberiusque, divina adspirante gratia, prospicere ac
consulere queant.
Quod vero a Nobis hisce litteris, motu proprio datis, decretum ac statutum
est, id firmum ac ratum esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Aprilis, anno
MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI, Undecimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 413-415
Tipografia Poliglotta Vaticana
|