“Attendite populi de longe” » (Is. 49, 1), audite omnes; ex nova
Statione Radiophonica Vaticana, hoc est ex hac antemnarum silva, quibus excelsa
atque invicta Crux superstat, veritatis caritatisque signum, os Nostrum patet ad
vos » (2 Cor. 6, 11). Imprimisque cupimus immortales ex animo grates agere
Deo Optimo Maximo, qui non modo caelum et terram mirabili prorsus rerum
cohaerentia atque concordia condidit, sed arcanas etiam vires elementis omnibus
indidit, quas hominum mens pervestigando exquirit, laboriose detegit, atque in
suam ipsorum servitutem redigit. Ita fit ut humana vox, machinamentis captata
ingeniosissime exstructis, electricas undas eliciat, quae cum immensa terrae
marisque spatia transvolaverint, aliis instrumentis excipiuntur, iterumque
eandem referunt vocem, perinde ac si qui verba ex longinquo faciunt, praesentes
colloquantur. Hoc est radiophonicum inventum, unum certe ex maximis, quae
hominum ingenium hac nostra aetate feliciter invexit. Sed alia, non minus
miranda, in usum hodie inducta sunt et cotidie magis perficiuntur.
Haec, quae progredienti saeculo nostro summae gloriae vertunt, nemo profecto
est qui una Nobiscum non dilaudet; verumtamen asseverare oportet ea, quae
technicae omne genus disciplinae dant munera, commoda, utilitates, minime posse
ad hominum prosperitatem verique: nominis felicitatem conferre, nisi bona animi,
quae potiora sunt, provehant, nisi naturae normis obtemperent, nisi denique
aeterni Dei legibus omnino oboediant (cfr. Discorsi e Radiomessaggi, vol. XV,
p. 520-521). Ad eum enim - ut S. Albertus Magnus scribit, qui rerum etiam
physicarum studiosissimus fuit pervestigator - omnia referenda sunt, « qui fons
est sapientiae et naturae sator, et institutor et rector » (Physic. lib. I,
tract. 1, cap. 1). Ut rebus creatis onmibus, ita iis etiam viribus, quas hodie
docti viri suo subiciunt Impero, utique utendum est; recte tamen, atque ita
moderante ratione, ut homines ne iisdem tam penitus adhaereant, ut animum
quisque suum ad immortala natum paene obliviscantur; sed res omnes quasi gradus
in adscensum pateant, per quos iidem ad caelestia intellegenda ac potiunda
evehantur (cfr. Discorsi e Radiomessaggi, vol. XV, pp. 520-523). Cernant omnes
in naturae rebus ac viribus praesens Dei Numen, eiusque incorruptos splendoris
radios venerabundi mirentur. Ut in caduca fragilique florum specie, et in
concordibus mirandisque astrorum choreis, quae infinita caelorum apatia, divino
nutui obtemperando, transvolant, ita in secretis atomorum latebris, quas armata
introspicit oculorum acies, et ingeniosa ars novam eliciendo vim discindit ,
creatricem aeternamque Dei sapientiam potentiamque adorent ac venerentur. Si hac
cogitandi agendique ratione utantur homines, inventa omnia, quae mirabili modo
nostra invexit et invehit aetas, non ad corporum, non ad animorum ruinam
conducent, sed ad prosperiorem, ornatiorem, felicioremque reddendam cum
singulorum, tum domesticae civilisque societatis vitam.
Haec enim inventa quod in comperto omnino est ut multa, bona, ita multa etiam
mala parere possunt. Ad radiophonicam rem quod attinet, quisnam ignorat
eam posse veritates vel errores virtutes vel flagitia, concordiam vel
discordiam fraternam caritatem vel exitiale odium usquequaque propagare ac
disseminare? Quantum igitur interest - quod ceteroquin in Encyclicis Litteris
scripsimus recens datis, quibus a verbis initium est « Miranda prorsus » (Acta
Ap. Sedis, vol. 49, a. 1957 p. 765 sqq.) - quantum. interest, dicimus, ut qui
christiano ac vel solummodo probo sint animo, elusmodi causam summa diligente
curent; idque. imprimis efficere pro viribus cordi habeant ut undisona scrinia,
quae hodie in multis domibus sunt, non a veritate, per fucatam erroris speciem,
avertant mentes, non ad vitia, fallacis artis illecebris ornata, animos
alliciant, sed virtutem potius suadeant, sed rectam doctrinam propagent, sed
sanis quoque oblectamentis auditores reficiant, atque etiam iis curis relevent,
quac hodie praesertim tam acriter exagitant et angunt homines.
Ac praeterea - idque peculiari modo ad Nos, ad sacrorum Antistites et ad
catholicos omnes pertinet - radiophonicum inventum novas opes novasque vires
suppeditat ac praebet ad id latius faciliusque efficiendum, quod Iesus Christus
Apostolis iisque, qui in eorum locum successerunt, praecepit: « Praedicate
Evangelium omni creaturae » (Marc. 16,15). Cur igitur Ecclesia potentissimo hoc
adiumento non utatur ad munus suum expeditius obeundum, quod, cum a Deo acceptum
sit, melius profecto, quam aliud quidquam, potest ad singulorum civium, ad
domestici convictus et ad civilis etiam societatis bonum conferre? Doctrinae,
quas humana mens parit, perfectae numquam esse queunt; quamobrem contigit saepe
ut aliae ex aliis oriantur, succrescant atque iis, quae subinde effiorescunt
locum cedentes pedetemptim dilabantur; attamen « verbum.... Domini manet in
aeternum » (1 Petr. 1, 25). Veritas, quae a Deo proficiscitur, nescit occasum;
eiusque praecepta, si recte in usum deducantur. illa vi pollent, quae non modo
singulos, sed universam etiam hominum consortionem ad meliorem felicioremque
statum perducat. Per Iesu Christi enim Evangelium tales excitantur virtutes, quales ne
suspicari quidem ulla veterum ethnicorum philosophia potuit. Per illud - ut
historia docet - mentis cogitata et consilia, voluntatis proposito, actio vitae
et mores in alium abiere cursum; cumque late fluxissent Divini Redemptoris
cognitio eiusque doctrina, et in intimas. etiam civitatum venas vis eius,
vitiorum expultrix virtutumque altrix, permanasset, « tum ea est conversio
rerum consecuta, quae, christiana gentium humanitate parta, faciem orbis ,
terrarum funditus - commutavit » (Leo XIII, Epist. Enc. Tametsi; Acta Leonis
XIII, t. XX,a. 1901 p. 299). Iamvero quod olim evenit hodie quoque uberibus
cum fructibus fieri necesse est. Propagetur, igitur cotidie magis Iesu Christi
religio; regiones omnes, longinquas etiam ac difficilioribus itineribus aliisve
causis praepeditas, pervadat; intra domesticos parietes animorumque penetralia
efficax morum moderatrix ingrediatur et dominetur; ac Iesu Christi vox, suaviter
alliciens, per eius sacros administros ubique gentium salutifera resonet. Non
tantum suetis ac tralaticiis modis, necessariis quidem, Divini Redemptoris
Evangelium propagandum est, sed opibus etiam recens in usum inductis, si
volumus, quod reapse omnes velle debemus, ut cotidie impensius eius Regnum, «
Regnum veritatis et vitae, Regnum sanctitatis et gratiae, Regnum iustitiae,
amoris et pacis » (Praef. Missae in Festo Jesu Christi Regis) tandem aliquando
ubique vigeat atque triumphet.
Quemadmodum autem Nos cupimus ut haec nova ac
pacifica veritatis arma a catholicis usurpentur, ita Nobis mens fuit potentiorem
perfectioremque excitare Radiophonicam Stationem qua Nobis fas esset cum
universo terrarum orbe vocem Nostram communicare, Nostraque praecepta,
hortamenta et vota christianorum communitati impertire. Ita fit ut mystici Iesu
Christi Corporis membra, cuius Divinus Redemptor est caput, novis vinculis inter
se coniungantur; fitque etiam - quod catholicos omnes excupere novimus - ut
iidem voci verbisque Romani Pontificis ex extremis quoque mundi regionibus
auscultare queant; ii etiam, qui, ob impedimenta et repagula opposita., eius
vocem audire non possunt.
Quamobrem vehementer optamus gratam profiteri voluntatem Nostram non modo iis
omnibus, qui ex cattolico terrarum orbe vel corrogatam stipem, vel opportuna
machinamenta ad ingena hoc opus extruendum perficiendumque contulerunt, sed iis
etiam singulis, qui, technicae id genus disciplinae peritissimi, operam
industriamque suam liberaliter Nobis libenterque navarunt. Iidem procul dubio
animadvertent - idque singulis solacio erit - se opes, vires, ingenium ad
causam contulisse, quae non modo ad mentium culturam, ad animorumque ornamenta
ac delectamenta procuranda conducit, sed ad christianam etiam veritatem
virtutemque suadendam provehendamque, et ad catholicam religionem ubique gentium
pro viribus magis cotidie ac validius constabiliendam.
Nolumus autem brevi huic alloquio Nostro finem facere, quin etiam atque etiam
gentes, populos hominesque universos ad pacem fraternamque concordiam
adhortemur. Ex bellis - quod recentes eventus nimium quantum testantur ! -
caedes, ruinae et cuiusvis generis miseriae gignuntur. Idem fit quoque - quod
omnes norunt, - ex civium simultatibus, odiis discordiisque, quae nec privatam,
nec publicam prosperitatem parere possunt, quandoquidem «concordia parvae res
crescunt: discordia maxumae dilabuntur » (Sallust. Iug.10)
Nos igitur, qui nullo terreni imperii studio movemur, cum munus Nobis
creditum imprimis ad immortales animos pertineat et ad aeternam assequendam
felicitatem, Nos, quibus « arma... non carnalia sunt, sed potentia Deo » (2 Cor.10, 4),
et quibus nihil magis est cordi, quam cuiusvis stirpis homines ac populos
caritate complecti, paternam iterum attollimus vocem, fraternam omnibus pacem
suadentes. Ii praesertim, quorum in manibus Nationum sortes sunt positae,
gravissimum officium suum secum et coram Deo recogitent. Mutua rerum rationumque
aestimatione considerationeque, quae iustitia ac veritate innitantur, invicem
contineantur; omnique ope curent ut quae habeantur inimicitiae contentionisque
causae quam primum non modo minuantur, sed aequa etiam lance componantur ac
deleantur prorsus; ita quidem ut singuli cives ac multitudines et a bellorum
metu formidineque respirare queant, et in spem meliorum temporum erigi, et ea,
quae futurae dimicationes absumere ac dissipare possunt, in frugifera potius
pacis opera communemque prosperitatem convertire. Quae quidem vota et
hortamenta eo impensius ex animo proficiscuntur Nostro, quod in praesens, ut
omnes norunt, turbidae nubes caelum obscurare videntur proximarum orientis
regionum, haud longe a locis illis, ubi, super Divini Redemptoris cunabula,
Angelorum agmina pacis nuntium cecinere hominibus bonae voluntatis (cfr. Luc.
2, 14).
Nos, qui inde ab inito Pontificatu (cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XXXI, I939,
pp.
86-87) pacem semper suasimus omnibus, iustam dicimus pacem, Dei munus
pulcherrimum, quo, ut Augustinus ait, « etiam in rebus terrenis atque
mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil
postremo possit melius inveniri » (De Civ. Dei, lib. XIX, cap. XI), iterum
atque iterum ad eam solidandam confirmandamque invitamus omnes. Probum ac
prudens eorum consilium praevaleat, qui homines bonae voluntatis reapse dici
queunt; atque omnes animadvertant quam ingens atque irreparabilis ruinarum
cumulus non modo civibus, non modo Nationibus, sed universo etiam humano generi
ex nova belli conflagratione oriri possit.
Quamobrem ii praesertim, quos habemus in Christo filios, supplices ad Deum
admoveant preces ut quam primum haec nubila discutiantur, ac pacatis animis
compositisque rebus ac legitimis iuribus recognitis, caelum feliciter
disserenascat. Hoc faxit utinam Deus; eiusque « pax..., quae exsuperat omnem
sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu» (Phil.
4, 7).
Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX,
Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957-1° marzo 1958, pp.
531-535
Tipografia Poliglotta Vaticana