Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII*

SUMMUS PONTIFEX, POSTQUAM STATIONEM
RADIOPHONICAM VATICANAM, AD S. MARIAM DE GALERIA
NOVA SEDE AUCTAM, SACRO RITU LUSTRAVIT,
CORAM EMIS PATRIBUS CARDINALIBUS ET EXCMIS NATIONUM
LEGATIS CETERISQUE ADSTANTIBUS HAEC VERBA FECIT

Die XXVII m. Octobris, A.D. MCMLVII

 

“Attendite populi de longe” » (Is. 49, 1), audite omnes; ex nova Statione Radiophonica Vaticana, hoc est ex hac antemnarum silva, quibus excelsa atque invicta Crux superstat, veritatis caritatisque signum, os Nostrum patet ad vos » (2 Cor. 6, 11). Imprimisque cupimus immortales ex animo grates agere Deo Optimo Maximo, qui non modo caelum et terram mirabili prorsus rerum cohaerentia atque concordia condidit, sed arcanas etiam vires elementis omnibus indidit, quas hominum mens pervestigando exquirit, laboriose detegit, atque in suam ipsorum servitutem redigit. Ita fit ut humana vox, machinamentis captata ingeniosissime exstructis, electricas undas eliciat, quae cum immensa terrae marisque spatia transvolaverint, aliis instrumentis excipiuntur, iterumque eandem referunt vocem, perinde ac si qui verba ex longinquo faciunt, praesentes colloquantur. Hoc est radiophonicum inventum, unum certe ex maximis, quae hominum ingenium hac nostra aetate feliciter invexit. Sed alia, non minus miranda, in usum hodie inducta sunt et cotidie magis perficiuntur.

Haec, quae progredienti saeculo nostro summae gloriae vertunt, nemo profecto est qui una Nobiscum non dilaudet; verumtamen asseverare oportet ea, quae technicae omne genus disciplinae dant munera, commoda, utilitates, minime posse ad hominum prosperitatem verique: nominis felicitatem conferre, nisi bona animi, quae potiora sunt, provehant, nisi naturae normis obtemperent, nisi denique aeterni Dei legibus omnino oboediant (cfr. Discorsi e Radiomessaggi, vol. XV, p. 520-521). Ad eum enim - ut S. Albertus Magnus scribit, qui rerum etiam physicarum studiosissimus fuit pervestigator - omnia referenda sunt, « qui fons est sapientiae et naturae sator, et institutor et rector » (Physic. lib. I, tract. 1, cap. 1). Ut rebus creatis onmibus, ita iis etiam viribus, quas hodie docti viri suo subiciunt Impero, utique utendum est; recte tamen, atque ita moderante ratione, ut homines ne iisdem tam penitus adhaereant, ut animum quisque suum ad immortala natum paene obliviscantur; sed res omnes quasi gradus in adscensum pateant, per quos iidem ad caelestia intellegenda ac potiunda evehantur (cfr. Discorsi e Radiomessaggi, vol. XV, pp. 520-523). Cernant omnes in naturae rebus ac viribus praesens Dei Numen, eiusque incorruptos splendoris radios venerabundi mirentur. Ut in caduca fragilique florum specie, et in concordibus mirandisque astrorum choreis, quae infinita caelorum apatia, divino nutui obtemperando, transvolant, ita in secretis atomorum latebris, quas armata introspicit oculorum acies, et ingeniosa ars novam eliciendo vim discindit , creatricem aeternamque Dei sapientiam potentiamque adorent ac venerentur. Si hac cogitandi agendique ratione utantur homines, inventa omnia, quae mirabili modo nostra invexit et invehit aetas, non ad corporum, non ad animorum ruinam conducent, sed ad prosperiorem, ornatiorem, felicioremque reddendam cum singulorum, tum domesticae civilisque societatis vitam.

Haec enim inventa quod in comperto omnino est ut multa, bona, ita multa etiam mala parere possunt. Ad radiophonicam rem quod attinet, quisnam ignorat eam posse veritates vel errores virtutes vel flagitia, concordiam vel discordiam fraternam caritatem vel exitiale odium usquequaque propagare ac disseminare? Quantum igitur interest - quod ceteroquin in Encyclicis Litteris scripsimus recens datis, quibus a verbis initium est « Miranda prorsus » (Acta Ap. Sedis, vol. 49, a. 1957 p. 765 sqq.) - quantum. interest, dicimus, ut qui christiano ac vel solummodo probo sint animo, elusmodi causam summa diligente curent; idque. imprimis efficere pro viribus cordi habeant ut undisona scrinia, quae hodie in multis domibus sunt, non a veritate, per fucatam erroris speciem, avertant mentes, non ad vitia, fallacis artis illecebris ornata, animos alliciant, sed virtutem potius suadeant, sed rectam doctrinam propagent, sed sanis quoque oblectamentis auditores reficiant, atque etiam iis curis relevent, quac hodie praesertim tam acriter exagitant et angunt homines.

Ac praeterea - idque peculiari modo ad Nos, ad sacrorum Antistites et ad catholicos omnes pertinet - radiophonicum inventum novas opes novasque vires suppeditat ac praebet ad id latius faciliusque efficiendum, quod Iesus Christus Apostolis iisque, qui in eorum locum successerunt, praecepit: « Praedicate Evangelium omni creaturae » (Marc. 16,15). Cur igitur Ecclesia potentissimo hoc adiumento non utatur ad munus suum expeditius obeundum, quod, cum a Deo acceptum sit, melius profecto, quam aliud quidquam, potest ad singulorum civium, ad domestici convictus et ad civilis etiam societatis bonum conferre? Doctrinae, quas humana mens parit, perfectae numquam esse queunt; quamobrem contigit saepe ut aliae ex aliis oriantur, succrescant atque iis, quae subinde effiorescunt locum cedentes pedetemptim dilabantur; attamen « verbum.... Domini manet in aeternum » (1 Petr. 1, 25). Veritas, quae a Deo proficiscitur, nescit occasum; eiusque praecepta, si recte in usum deducantur. illa vi pollent, quae non modo singulos, sed universam etiam hominum consortionem ad meliorem felicioremque statum perducat. Per Iesu Christi enim Evangelium tales excitantur virtutes, quales ne suspicari quidem ulla veterum ethnicorum philosophia potuit. Per illud - ut historia docet - mentis cogitata et consilia, voluntatis proposito, actio vitae et mores in alium abiere cursum; cumque late fluxissent Divini Redemptoris cognitio eiusque doctrina, et in intimas. etiam civitatum venas vis eius, vitiorum expultrix virtutumque altrix, permanasset, « tum ea est conversio rerum consecuta, quae, christiana gentium humanitate parta, faciem orbis , terrarum funditus - commutavit » (Leo XIII, Epist. Enc. Tametsi; Acta Leonis XIII, t. XX,a. 1901 p. 299). Iamvero quod olim evenit hodie quoque uberibus cum fructibus fieri necesse est. Propagetur, igitur cotidie magis Iesu Christi religio; regiones omnes, longinquas etiam ac difficilioribus itineribus aliisve causis praepeditas, pervadat; intra domesticos parietes animorumque penetralia efficax morum moderatrix ingrediatur et dominetur; ac Iesu Christi vox, suaviter alliciens, per eius sacros administros ubique gentium salutifera resonet. Non tantum suetis ac tralaticiis modis, necessariis quidem, Divini Redemptoris Evangelium propagandum est, sed opibus etiam recens in usum inductis, si volumus, quod reapse omnes velle debemus, ut cotidie impensius eius Regnum, « Regnum veritatis et vitae, Regnum sanctitatis et gratiae, Regnum iustitiae, amoris et pacis » (Praef. Missae in Festo Jesu Christi Regis) tandem aliquando ubique vigeat atque triumphet.

Quemadmodum autem Nos cupimus ut haec nova ac pacifica veritatis arma a catholicis usurpentur, ita Nobis mens fuit potentiorem perfectioremque excitare Radiophonicam Stationem qua Nobis fas esset cum universo terrarum orbe vocem Nostram communicare, Nostraque praecepta, hortamenta et vota christianorum communitati impertire. Ita fit ut mystici Iesu Christi Corporis membra, cuius Divinus Redemptor est caput, novis vinculis inter se coniungantur; fitque etiam - quod catholicos omnes excupere novimus - ut iidem voci verbisque Romani Pontificis ex extremis quoque mundi regionibus auscultare queant; ii etiam, qui, ob impedimenta et repagula opposita., eius vocem audire non possunt.

Quamobrem vehementer optamus gratam profiteri voluntatem Nostram non modo iis omnibus, qui ex cattolico terrarum orbe vel corrogatam stipem, vel opportuna machinamenta ad ingena hoc opus extruendum perficiendumque contulerunt, sed iis etiam singulis, qui, technicae id genus disciplinae peritissimi, operam industriamque suam liberaliter Nobis libenterque navarunt. Iidem procul dubio animadvertent - idque singulis solacio erit - se opes, vires, ingenium ad causam contulisse, quae non modo ad mentium culturam, ad animorumque ornamenta ac delectamenta procuranda conducit, sed ad christianam etiam veritatem virtutemque suadendam provehendamque, et ad catholicam religionem ubique gentium pro viribus magis cotidie ac validius constabiliendam.

Nolumus autem brevi huic alloquio Nostro finem facere, quin etiam atque etiam gentes, populos hominesque universos ad pacem fraternamque concordiam adhortemur. Ex bellis - quod recentes eventus nimium quantum testantur ! - caedes, ruinae et cuiusvis generis miseriae gignuntur. Idem fit quoque - quod omnes norunt, - ex civium simultatibus, odiis discordiisque, quae nec privatam, nec publicam prosperitatem parere possunt, quandoquidem «concordia parvae res crescunt: discordia maxumae dilabuntur » (Sallust. Iug.10)

Nos igitur, qui nullo terreni imperii studio movemur, cum munus Nobis creditum imprimis ad immortales animos pertineat et ad aeternam assequendam felicitatem, Nos, quibus « arma... non carnalia sunt, sed potentia Deo » (2 Cor.10, 4), et quibus nihil magis est cordi, quam cuiusvis stirpis homines ac populos caritate complecti, paternam iterum attollimus vocem, fraternam omnibus pacem suadentes. Ii praesertim, quorum in manibus Nationum sortes sunt positae, gravissimum officium suum secum et coram Deo recogitent. Mutua rerum rationumque aestimatione considerationeque, quae iustitia ac veritate innitantur, invicem contineantur; omnique ope curent ut quae habeantur inimicitiae contentionisque causae quam primum non modo minuantur, sed aequa etiam lance componantur ac deleantur prorsus; ita quidem ut singuli cives ac multitudines et a bellorum metu formidineque respirare queant, et in spem meliorum temporum erigi, et ea, quae futurae dimicationes absumere ac dissipare possunt, in frugifera potius pacis opera communemque prosperitatem convertire. Quae quidem vota et hortamenta eo impensius ex animo proficiscuntur Nostro, quod in praesens, ut omnes norunt, turbidae nubes caelum obscurare videntur proximarum orientis regionum, haud longe a locis illis, ubi, super Divini Redemptoris cunabula, Angelorum agmina pacis nuntium cecinere hominibus bonae voluntatis (cfr. Luc. 2, 14).

Nos, qui inde ab inito Pontificatu (cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XXXI, I939, pp. 86-87) pacem semper suasimus omnibus, iustam dicimus pacem, Dei munus pulcherrimum, quo, ut Augustinus ait, « etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri » (De Civ. Dei, lib. XIX, cap. XI), iterum atque iterum ad eam solidandam confirmandamque invitamus omnes. Probum ac prudens eorum consilium praevaleat, qui homines bonae voluntatis reapse dici queunt; atque omnes animadvertant quam ingens atque irreparabilis ruinarum cumulus non modo civibus, non modo Nationibus, sed universo etiam humano generi ex nova belli conflagratione oriri possit.

Quamobrem ii praesertim, quos habemus in Christo filios, supplices ad Deum admoveant preces ut quam primum haec nubila discutiantur, ac pacatis animis compositisque rebus ac legitimis iuribus recognitis, caelum feliciter disserenascat. Hoc faxit utinam Deus; eiusque « pax..., quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu» (Phil. 4, 7).

Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX,
 Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957-1° marzo 1958, pp. 531-535
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana