The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIONIS DE INSTITUTIONE CATHOLICA
DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS

DECRETUM
CONGREGATIONIS DE INSTITUTIONE CATHOLICA
 QUO ORDO STUDIORUM
 IN FACULTATIBUS IURIS CANONICI INNOVATUR

 

Novo Codice Iuris Canonici et Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium promulgatis, numerus studentium in Facultatibus Iuris Canonici multiplicatus quidem est, at simul semper magis animadversum est curriculum studiorum ad Licentiam prout statutum fuerat in Constitutione Apostolica Sapientia christiana die 15 aprilis 1979 a Ioanne Paulo II promulgata [Cf. AAS 71 (1979) 469-499] non sufficere ad singulas disciplinas recte exponendas et assimilandas nec ideo absoluto biennio ad Licentiam formationem iuridicam alumnorum illum gradum cognitionis iuris EcclesiŠ attingere qui hodie requiritur ad munera ecclesiastica obeunda quŠ specificam prŠparationem in iure canonico prŠsupponunt.

Biennium ad Licentiam in iure canonico statutum primum fuerat in Constitutione Apostolica Deus scientiarum Dominus a Pio XI die 24 maii 1931 data [Cf. AAS 23 (1931) 241-284], cum quattuor semestria sufficientia esse ad Licentiam tunc viderentur, attenta optima prŠparatione qua alumni instructi erant tum in lingua latina tum etiam in institutionibus iuris canonici cum ad Facultatem Iuris Canonici accedebant.

Mutatis autem temporum adiunctis, vix non ubique in scholis mediis lingua latina vel non amplius docetur vel inter disciplinas secundi ordinis Šstimatur. Quod attinet autem ad curriculum studiorum in Facultatibus theologicis atque in Seminariis maioribus, auctis post Concilium aliis disciplinis theologicis et pastoralibus, paulatim institutionibus iuris canonici et etiam linguŠ latinŠ semper minor attentio minusque tempus concessum est. Hinc factum est ut studentes clerici ut plurimum expertes lingua latina atque absque vix ulla prŠparatione prŠvia in iure canonico ad Facultates Iuris Canonici accedant.

Quod attinet vero ad laicos, qui quidem plures quam antea Facultates Iuris Canonici frequentant, defectus sufficientis prŠparationis ad secundum cyclum incipiendum est adhuc magis perceptibilis, siquidem, cum ad Facultates Iuris Canonici accedunt sŠpe nec ullam formationem theologicam possident nec in primo cyclo, prout hic ordinatus est, illum gradum vel minimum cognitionis TheologiŠ acquirere possunt qui prorsus necessarius est ad principia fundamentalia iuris canonici recte intellegenda. Qui autem gradum academicum in iure civili iam consecuti sunt, ad biennium LicentiŠ, omisso sŠpe primo cyclo, directe admitti, immo et iudicio Facultatis curriculum biennii contrahere possunt, quo fit ut, absque ulla prŠparatione theologica, uno anno Licentiam in iure canonico obtinere possint.

Concilium vero Vaticanum II auspicatur ut "in iure canonico exponendo […] respiciatur ad Mysterium EcclesiŠ, secundum Constitutionem dogmaticam De Ecclesia ab hac S. Synodo promulgatam" [CONCILIUM VATICANUM II, Decretum de Institutione sacerdotali Optatam totius, n. 16d]. Hoc autem auspicium exigit imprimis ut uterque Codex exponatur sub luce EcclesiologiŠ Vaticani II, cuius notŠ huc spectantes in Constitutionibus Apostolicis Ioannis Pauli II SacrŠ disciplinŠ leges [IOANNES PAULUS II, Const. Apost. SacrŠ disciplinŠ leges, 25 Ianuarii 1983, AAS 75/II (1983) VII-XIV] et Sacri Canones [IOANNES PAULUS II, Const. Apost. Sacri Canones, 18 Octobris 1990, AAS 82 (1990) 1033-1044] in synthesim redactŠ indicantur. Hic autem novus prospectus theologicus quo in iure canonico exponendo intenditur, ulterius tempus exigit quam limites biennii permittunt. Accedit quod prŠter studium linguŠ latinŠ aliŠ disciplinŠ auxiliares et cursus optionales additi sunt qui necessarii hodie videntur ad formationem institutionalem in iure canonico complendam.

Attentis igitur difficultatibus quas Facultates Iuris Canonici ad necessariam formationem studentium obtinendam experiuntur, Congregatio de Institutione Catholica anno 1997 omnibus Facultatibus et Institutis Iuris Canonici ab ipsa erectis quŠstionarium misit, quo de uniuscuiusque statu atque specifice de opportunitate protrahendi curriculum studiorum notitiŠ quŠrebantur. Acceptis responsionibus plures consultationes ab hac Congregatione habitŠ sunt. PrŠter alia minoris momenti, concordatum est curriculum ad Licentiam protrahendum esse ad tres annos seu sex semestria necnon primum cyclum omnino obligatorium reddendum ac melius ordinandum pro iis omnibus, qui primum cyclum TheologiŠ in Facultate vel curriculum philosophico-theologicum in Seminario non absolverunt, non exceptis iis qui gradum academicum in iure civili iam consecuti fuerint. Res subiecta quoque fuit Congregationibus Plenariis huius Congregationis, habitis annis 1998 et 2002. Patres vero vix non unanimiter sententiam positivam expresserunt. Cum prŠterea aliquŠ ex innovationibus propositis tangerent Constitutionem Apostolicam Sapientia christiana, res communicata est cum Superiore Auctoritate, quŠ nihil obstare quominus ulterius procederetur manifestavit.

Ideo, omnibus attente perpensis, statuitur ut articuli 76 Constitutionis ApostolicŠ Sapientia christiana atque 56 et 57 eiusdem Ordinationum innoventur sequenti modo:

 

I. Art. 76 Const. Apost. Sapientia Christiana

Studiorum curriculum Facultatis Iuris Canonici complectitur:

a) primum cyclum, per quattuor semestria seu duos annos protrahendum, pro iis qui debita formatione philosophico-theologica carent, non exceptis iis qui gradum academicum in iure civili iam consecuti sunt; in eo studium impenditur generalibus institutionibus iuris canonici iisque disciplinis philosophicis et theologicis quŠ ad superiorem formationem canonisticam requiruntur;

b) secundum cyclum per sex semestria seu triennium pro omnibus protrahendum, qui integri Codicis per plenam tractationem eiusdem fontium sive magisterialium sive disciplinarium altiore studio impenditur, addito studio affinium disciplinarum;

c) tertium cyclum, saltem per duo semestria seu per annum protrahendum, quo canonistica formatio perficitur ad dissertationem doctoralem, per scientificam investigationem, elaborandam.

 

II. Art. 56 Ordinationum

DisciplinŠ obligatoriŠ sunt:

1░ in primo cyclo:

a) elementa philosophiŠ: anthropologia philosophica; metaphysica; ethica;

b) elementa theologiŠ: introductio in S. Scripturam; theologia fundamentalis: divina revelatio, eiusdemque transmissio et credibilitas; theologia trinitaria; christologia; tractatus de gratia; peculiari autem modo ecclesiologia, theologia sacramentalis generalis et specialis, theologia moralis fundamentalis et specialis;

c) institutiones generales iuris canonici;

d) lingua latina.

2░ in secundo cyclo:

a) Codex Iuris Canonici vel Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium secundum omnes eorundem partes aliŠque leges canonicŠ;

b) disciplinŠ conexŠ: theologia iuris canonici; philosophia iuris; institutiones iuris romani; elementa iuris civilis; historia institutionum canonicarum; historia fontium iuris canonici; relationes Ecclesiam inter et societatem civilem; praxis canonica administrativa et iudicialis;

c) introductio in Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium pro studentibus Facultatis Iuris Canonici latini; introductio in Codicem Iuris Canonici pro studentibus Facultatis Iuris Canonici orientalis;

d) lingua latina;

e) disciplinŠ speciales et exercitationes atque seminaria ab unaquaque Facultate prŠscripta.

3░ in tertio cyclo:

a) latinitas canonica;

b) cursus speciales vel exercitationes ab unaquaque Facultate prŠscripta.

 

III. Art. 57 Ordinationum

ž 1. Qui curriculum philosophico-theologicum in Seminario vel in Facultate theologica absolverit, directe ad secundum cyclum admitti potest, nisi necessarium aut opportunum appareat aliquem cursum prŠvium linguŠ latinŠ vel institutionum generalium iuris canonici exigere.
Qui aliquibus disciplinis primi cycli in apta Facultate vel Instituto universitario se iam rite studuisse comprobaverit, ab iisdem dispensari potest.

ž 2. Qui gradum academicum in iure civili iam consecutus est, ab aliquibus cursibus secundi cycli (ut iure romano et iure civili) dispensari potest quin a triennio ad Licentiam eximatur.

ž 3. Ad finem secundi cycli studentes linguam latinam ita cognoscant ut Codicem Iuris Canonici et Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium et alia documenta canonica bene intellegant; in tertio autem cyclo fontes iuris canonici rite interpretari possint.

QuŠ hoc decretum statuit de Facultatibus Iuris Canonici valent quoque de Institutis Iuris Canonici ab hac Congregatione erectis, vel ad normam art. 62-63 Constitutionis ApostolicŠ Sapientia christiana cum aliqua Facultate Iuris Canonici conexis.

Hoc decretum vigere incipiet pro cuiusque regionis moribus initio anni academici 2003-2004.

QuŠ hoc decreto statuuntur, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali PrŠfecto die II mensis Septembris a. D. MMII concessa, rata habuit et confirmavit, innovatum articulum 76 Constitutionis ApostolicŠ "Sapientia christiana" in forma specifica approbavit, contrariis quibuslibet non obstantibus, atque publici iuris fieri iussit.

Datum RomŠ, ex Šdibus eiusdem Congregationis, die II mensis Septembris, a. D. MMII.

Zenon Card. Grocholewski
PRĂFECTUS

 Iosephus Pittau, S.I.
A SECRETIS

      

top