Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

NORMAE PASTORALES
CIRCA ABSOLUTIONEM SACRAMENTALEM
GENERALI MODO IMPERTIENDAM *

 

Sacramentum Paenitentiae Christus Dominus instituit, ut fideles peccatores veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinerent et simul reconciliarentur cum Ecclesia (cfr. Lumen Gentium, n. 11). Quod quidem fecit, cum apostolis eorumque legitimis successoribus potestatem remittendi et retinendi peccata contulit (cfr. Io 20,22 s.).

S. Tridentina Synodus sollemniter docuit, ad integram et perfectam peccatorum remissionem tres actus in paenitente requiri tamquam partes sacramenti, videlicet contritionem, confessionem et satisfactionem; necnon absolutionem sacerdotis esse actum iudicialem iureque divino necessarium esse confiteri sacerdoti omnia et singula peccata lethalia et circumstantias quae peccatorum speciem mutant, quorum memoria post diligentem conscientiae discussionem habeatur (cfr. Sess. XIV, Canones de sacramento paenitentiae 4, 6-9: DS 1704, 1706-1709).

Plures autem locorum Ordinarii, solliciti ex una parte de difficultate suorum fidelium accedendi ad confessionem individualem ob existentem sacerdotum penuriam in aliquibus locis, ex altera vero, de quibusdam erroneis theoriis circa doctrinam sacramenti paenitentiae atque de invalescente propensione et praxi indebita absolutionem sacramentalem impertiendi una simul pluribus generice tantum confessis, Sanctam Sedem exorarunt ut, pro vera natura sacramenti paenitentiae, condiciones necessarias ad rectum usum huius sacramenti in memoriam populi christiani revocaret utque normas quasdam in praesentibus rerum adiunctis emanaret.

Haec S. Congregatio, huiusmodi quaestionibus sedulo consideratis, habita ratione Instructionis S. Paenitentiariae Apostolicae diei 25 Martii 1944 haec declarat:

I

Firmiter tenenda et fideliter in praxi applicanda manet doctrina S. Concilii Tridentini. Reprobanda igitur est recens hic illicque exorta consuetudo, qua satisfacere praesumitur praecepto peccata mortalia sacramentaliter confitendi ad obtinendam absolutionem per solam confessionem generaliter vel, ut aiunt, communitarie celebratam. Praeter praeceptum divinum, in Concilio Tridentino declaratum, ad hoc urget maximum animarum bonum, quod saeculorum experientia, ex individuali confessione, recte facta et administrata, provenit. Individualis et integra confessio atque absolutio manent unicus modus ordinarius, quo fideles se cum Deo et Ecclesia reconciliant, nisi impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excuset.

II

Fieri enim potest, ob particularia rerum adiuncta quandoque occurrentia, ut absolutionem pluribus paenitentibus, sine praevia individuali confessione, generali modo impertire liceat vel etiam oporteat.

Quod contingere potest imprimis, quando imminet mortis periculum et tempus non suppetit sacerdoti vel sacerdotibus, etsi adsint, ad audiendas singulorum paenitentium confessiones. Quo in casu quivis sacerdos facultatem habet absolutionem generali modo pluribus impertiendi, praemissa, si tempus suppetat, exhortatione brevissima, ut actum contritionis quisque elicere curet.

III

Praeter casus in quibus agitur de mortis periculo, licet sacramentaliter absolvere una simul plures fideles generice tantum confessos, sed apte ad paenitentiam revocatos si accedat gravis necessitas, nimirum quando, attento paenitentium numero, confessariorum copia praesto non est ad rite audiendas singulorum confessiones intra congruum tempus, ita ut paenitentes-absque sua culpa-gratia sacramentali, vel sacra Communione diu carere cogantur. Quod evenire potest, praesertim in terris missionum, sed in aliis etiam locis, necnon apud cœtus personarum, in quibus illa necessitas constat.

Hoc vero non licet, cum confessarii praesto esse possunt, ratione solius magni concursus paenitentium, qualis verbi gratia potest haberi in magna aliqua festivitate aut peregrinatione (cfr. Prop. 59, ex damnatis ab Innocentio XI die 2 Martii 1679: DS 2159).

IV

Ordinarii locorum necnon, quantum ad eos attinet, sacerdotes, onerata conscientia cavere tenentur, ne confessariorum numerus exiguus fiat eo quod nonnulli sacerdotes neglegant hoc insigne ministerium (cfr. Presbyt. Ord. 5. 13; Christ. Dom. 30), dum temporalibus negotiis implicantur, vel aliis ministeriis non adeo necessariis incumbunt, praesertim si ea a diaconis vel laicis praestari possunt.

V

Iudicium ferre an adsint condiciones, de quibus supra (n. III), ac proinde decernere quando liceat absolutionem sacramentalem generali modo conferre, reservatur Ordinario loci, collatis consiliis cum aliis membris Conferentiae Episcopalis.

Praeter casus ab Ordinario loci statutos, si qua alia gravis necessitas exsurgat sacramentalem absolutionem una pluribus impertiendi, sacerdos praevie recurrere tenetur, quoties possibile sit, ad loci Ordinarium, ut absolutionem licite impertiat; secus, de huiusmodi necessitate ac de data absolutione eundem Ordinarium quam primum certiorem faciat.

VI

Ad fideles quod attinet, ut frui possint sacramentali absolutione una simul pluribus data, requiritur omnino, ut sint apte dispositi, seu ut unumquemque paeniteat admissorum suorum, isque a peccatis abstinere proponat, scandala et damna forte illata reparare statuat et simul proponat singillatim confiteri debito tempore peccata gravia, quae in praesens ita confiteri nequeat. De his dispositionibus atque condicionibus, ad valorem sacramenti requisitis, fideles a sacerdotibus diligenter moneantur.

VII

Ii, quibus communi absolutione gravia peccata remittuntur, ad confessionem auricularem accedant, antequam novam huiusmodi absolutionem sint recepturi, nisi iusta causa impediantur. Omnino autem tenentur, nisi obstet moralis impossibilitas, accedere ad confessarium infra annum. Viget enim etiam pro ipsis praeceptum, quo omnis christifidelis tenetur cuncta peccata sua, utique gravia quae singillatim adhuc confessus non fuerit, sacerdoti solus confiteri saltem semel in anno (cfr. Concilium Lateranense IV, c. 21, cum Concilium Trid., Doctrina de Sacramento Paenitentiae, c. 5 De confessione et can. 7-8: DS 812; 1679-1683 et 1707-1708; cf. etiam Prop. 11 damnata a S. C. S. Officii in Decr. 24 Sept. 1665: DS 2031).

VIII

Sacerdotes doceant fideles prohibitum esse ne illi, quos conscientia peccati mortalis gravat, habita copia confessarii, de industria aut ex neglegentia declinent satisfacere obligationi confessionis individualis, occasionem exspectantes qua absolutio simul pluribus detur (cfr. Instructio S. Paenit. Apost. diei 25 Martii 1944).

IX

Ut autem fideles obligationi peragendi individualem confessionem facile satisfacere possint, curetur ut confessarii in templis praesto sint, diebus et horis in fidelium commodum statutis.

In locis autem dissitis et remotis, quo sacerdos raro intra annum accedere potest, res ita disponantur ut sacerdos, quatenus fieri potest singulis vicibus audiat sacramentales confessiones alicuius cœtus paenitentium, dum aliis paenitentibus, si adsint condiciones de quibus supra (cfr. n. III), sacramentalem absolutionem generali modo impertit; ita tamen ut omnes fideles, si possibile sit, semel saltem in anno confessionem individualem perficere valeant.

X

Fideles enixe edoceantur celebrationes liturgicas et communes ritus paenitentiales perutiles esse ad praeparationem magis fructuosae confessionis peccatorum et ad vitae emendationem. Caveatur autem, ne huiusmodi celebrationes vel ritus cum sacramentali confessione et absolutione confundantur.

Si intra huiusmodi celebrationes paenitentes individualem confessionem perfecerint, unusquisque a confessario, quem adit, singulariter absolutionem accipiat. In casu autem absolutionis sacramentalis una simul pluribus dandae, haec impertiatur semper iuxta peculiarem ritum a Sacra Congregatione pro Cultu Divino statutum. Attamen, usque ad novi huius ritus promulgationem, ipsa absolutionis sacramentalis verba, nunc praescripta, adhibenda sunt, quae, ut patet, plurali numero aptentur. Cuius celebratio sit omnino distincta a Missae celebratione.

XI

Qui actu est scandalo fidelibus, potest quidem, si est sincere paenitens et scandalum removere serio proponat, sacramentalem absolutionem una cum aliis accipere; ad S. Communionem tamen ne accedat, nisi postquam scandalum removerit iuxta confessarii iudicium, ad quem prius personaliter recurrat.

Quoad absolutionem a reservatis censuris, serventur normae iuris vigentis, tempus recursus computando a proxima individuali confessione.

XII

Ad confessionem frequentem seu « devotionis » quod attinet, sacerdotes ne audeant ab ea dissuadere fideles. E contra, uberes eius fructus pro vita christiana commendent (cfr. Mystici Corporis, AAS 35 [1943] 235) seque ad eam excipiendam semper paratos ostendant, quotiescumque id a fidelibus rationabiliter petitur. Omnino vitandum est, ne confessio individualis ad sola peccata gravia reservetur; hoc enim fideles privaret optimo fructu confessionis, ac famae noceret eorum, qui singulariter ad sacramentum accedunt.

XIII

Absolutiones sacramentales modo generali impertitae, nisi supradictae normae servantur, tamquam abusus graves habendae sunt. Quod pastores omnes sedulo arceant, conscii moralis oneris sibi iniuncti erga bonum animarum ac dignitatem sacramenti paenitentiae tuendam.

Has normas Summus Pontifex Paulus Pp. VI, in audientia infrascripto Cardinali Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecto die 16 Iunii 1972 concessa, speciali modo adprobavit ac promulgare iussit.

Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 16 Iunii 1972.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Paulus Philippe,
a Secretis


* AAS 64 (1972), 510-514.