Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECLARATIO
DE DUOBUS OPERIBUS PROFESSORIS IOANNIS KÜNG
*

 

Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, munus suum doctrinam fidei et morum in universa Ecclesia promovendi ac tutandi adimplens, examini subiecit duo opera Professoris Ioannis Küng, Die Kirche et Unfehlbar? Eine Anfrage, quae in pluribus linguis publici iuris facta sunt. Duabus distinctis litteris diebus 6 maii 1971 et 12 iulii 1971 datis, Congregatio Auctori notas fecit difficultates quas in opinionibus eius invenit ipsumque rogavit ut scripto ostenderet quomodo hae opiniones doctrinae catholicae non contradicant. Litteris die 4 iulii 1973 datis Congregatio Professori Küng ulteriorem obtulit possibilitatem mentem suam explicandi mediante colloquio. Litteris suis diei 4 septembris 1974 Prof. Küng tandem hanc possibilitatem praetermisit. Responsis autem suis non probavit opiniones quasdam de Ecclesia doctrinae catholicae non contradicere sed eas, etiam postquam Declaratio « Mysterium Ecclesiae » apparuerat, retinere pergebat.

Quapropter, ne dubium remaneat de doctrina quam Ecclesia Catholica tenet neve fides christifidelium quocumque modo obnubiletur, haec Sacra Congregatio doctrinam Magisterii Ecclesiae in Declaratione « Mysterium Ecclesiae » explicatam in mentem revocans, declarat:

In supradictis duobus operibus Prof. Ioannis Küng continentur nonnullae opiniones quae, diverso gradu, doctrinae Ecclesiae Catholicae, ab omnibus fidelibus tenendae, opponuntur. Sequentia solummodo, utpote maioris momenti, notantur abstrahendo nunc a iudicio de quibusdam aliis opinionibus quas Prof. Küng defendit.

Opinio quae ipsum dogma fidei de infallibilitate in Ecclesia saltem in dubium ponit vel reducit ad quandam fundamentalem Ecclesiae indefectibilitatem in veritate, cum possibilitate errandi in sententiis quas Ecclesiae Magisterium definitive tenendas docet, contradicit doctrinae a Concilio Vaticano I definitae et a Concilio Vaticano II confirmatae.

Alius error qui doctrinam Prof. Küng graviter afficit, respicit eius opinionem de Magisterio Ecclesiae. Etenim ipse non adhibet genuinum conceptum Magisterii authentici secundum quem Episcopi in Ecclesia sunt « doctores authentici seu auctoritate Christi praediti, qui populo sibi commisso fidem credendam et moribus applicandam praedicant »; [1] nam « munus authentice interpretandi verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est ».[2]

Opinio item quae a Prof. Küng iam in libro « Die Kirche » suggeritur et secundum quam Eucharistia saltem in casibus necessitatis valide confici potest a baptizatis ordine sacerdotii carentibus componi nequit cum doctrina Conciliorum Lateranensis IV et Vaticani II.

Attamen, non obstante gravitate harum opinionum, cum ipse litteris die 4 sept. 1974 datis minime excludat se posse post congruum profundioris studii tempus opiniones proprias in harmoniam cum doctrina Magisterii authentici Ecclesiae adducere, haec Sacra Congregatio, de mandato Summi Pontificis Pauli VI, pro nunc Professorem Ioannem Küng monet ne tales opiniones docere pergat eique in memoriam revocat auctoritatem ecclesiasticam ipsi concredidisse licentiam docendi sacram theologiam in spiritu doctrinae Ecclesiae, non autem opiniones quae hanc doctrinam evertunt vel in dubium vocant.

Episcopi autem in Germania et in aliis locis ubi peculiaris necessitas id requirat, praesertim ubi supra dictae opiniones in facultatibus theologicis, in seminariis aliisque catholicae vel sacerdotalis institutionis domibus sustinentur, rogantur ut fideles de doctrina Ecclesiae, de Declaratione « Mysterium Ecclesiae » necnon de praesenti hac declaratione apto modo edocendos curent.

Sacerdotes, evangelii praecones, catholicae doctrinae magistri et catechistae ex munere suo tenentur Ecclesiae doctrinam de hisce quaestionibus fideliter profiteri et aliis exponere.

Theologi in fine iterum rogantur ut mysterium Ecclesiae ceteraque fidei mysteria in obœditione fidei et ad veram Ecclesiae aedificationem perscrutentur et illustrent.

Hanc declarationem, qua actio Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei in hac re pro nunc absolvitur, Paulus Pp. VI, in audientia infrascripto Praefecto eiusdem Congregationis die 14 mensis februarii 1975 concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Datum Romae, ex aedibus S. Congr. pro Doctrina Fidei, die 15 mensis februarii a. D. MCMLXXV.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, Archiep. tit. Lorensis,
a Secretis


* AAS 67 (1975), 203-204.

[1]  Const. dogm. Lumen Gentium, n. 25.

[2]  Const. dogm. Dei Verbum, n. 10.