Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

RESPONSA AD QUAESITA
CONFERENTIAE EPISCOPALIS
AMERICAE SEPTENTRIONALIS
CIRCA STERILIZATIONEM IN NOSOCOMIIS CATHOLICIS*

 

Haec Sacra Congregatio diligenter consideravit tum problema sterilizationis therapeuticae praeventivae in seipso, tum opiniones ad solutionem eiusdem a diversis indicatas, tum conflictus relativos ad cooperationem sollicitatam pro tali sterilizatione in nosocomiis catholicis. Quaestionibus autem sibi propositis hac ratione respondendum censuit:

1. Quaecumque sterilizatio quae ex seipsa, seu ex natura et condicione propria, immediate hoc solummodo efficit ut facultas generativa incapax reddatur ad consequendam procreationem, habenda est pro sterilizatione directa, prout haec intellegitur in declarationibus Magisterii Pontificii, speciatim Pii XII.[1] Absolute, ergo, interdicta manet iuxta doctrinam Ecclesiae, non obstante quacumque recta intentione subiectiva agentium consulendi curae vel praeventioni mali sive physici sive psychici, quod ex praegnatione praevidetur vel timetur eventurum. Et quidem graviore ratione interdicitur sterilizatio ipsius facultatis, quam sterilizatio singulorum actuum, cum illa statum sterilitatis in personam inducat, fere semper irreversibilem. Neque invocari potest ullum mandatum publicae auctoritatis, quae ex titulo necessarii boni communis velit imponere sterilizationem directam, quippe quae laederet dignitatem et inviolabilitatem personae humanae.[2] Pariter invocari non potest in casu principium totalitatis, quo iustificantur interventus in organa propter maius bonum personae; sterilitas enim in se intenta non dirigitur ad personae bonum integrale recte intentum « rerum bonorumque ordine servato »,[3] si quidem eius bono ethico, quod est supremum, nocet, cum ex proposito privet essentiali elemento praevisam libereque electam activitatem sexualem. Hinc articulus 20 Codicis ethicae medicalis a Conferentia a. 1971 promulgati reddit fideliter doctrinam tenendam, eiusque observantia urgeri debet.

2. Congregatio, dum confirmat traditionalem hanc Ecclesiae doctrinam, non ignorat factum dissensus ex parte plurium theologorum adversus eam existens. Negat, tamen, significationem doctrinalem huic facto, ut tali, attribui posse ad constituendum « locum theologicum » quem invocare valeant fideles ut, derelicto Magisterio authentico, adhaereant sententiis privatorum theologorum ab eo dissentientibus.[4]

3. Ad gestionem nosocomiorum catholicorum quod attinet:

a) Quaevis eorum cooperatio institutionaliter adprobata vel admissa ad actiones ex seipsis (hoc est, ex natura et condicione ipsarum) in finem contraceptivum ordinatas, nimirum, ut impediantur effectus connaturales actuum sexualium a subiecto sterilizato deliberate admissorum, est absolute interdicta. Nam officialis approbatio sterilizationis directae, et a fortiori eiusdem secundum statuta nosocomii regulatio et exsecutio, est res in ordine obiectivo indole sua seu intrinsece mala, ad quam hospitale catholicum nulla ratione potest cooperari. Quaevis cooperatio sic praestita omnino dedeceret missionem huiusmodi institutionibus concreditam, essetque contraria necessariae proclamationi et defensioni ordinis moralis.

b) Traditionalis doctrina de cooperatione materiali, cum opportunis distinctionibus inter cooperationem necessariam et liberam, proximam et remotam, in vigore manet, prudentissime applicanda, si casus ferat.

c) In applicatione principii de materiali cooperatione, ubi casus ferat, omnino scandalum et periculum cuiusvis confusionis mentium caveatur per opportunam explicationem realitatis.

Haec Sacra Congregatio sperat criteria in his litteris commemorata expectationi istius Episcopatus satisfactura esse, ut incertitudinibus fidelium sublatis, muneri suo pastorali facilius respondere possit.

Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 13 mensis Martii 1975.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Lorien.,
a Secretis

 


* AAS 68 (1976), 738-740.

1 Cf. praesertim binas Allocutiones ad Unionem catholicam inter obstetrices et ad Societatem internationalem haematologiae, AAS 43 (1951), 843-844; 50 (1958), 734-737; Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, n. 14, ibid., 60 (1968), 490-491.

2 Cf. Pius XI, Litt. enc. Casti connubii, AAS 22 (1930), 565.

3 Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, AAS 60 (1968), 487.

4 Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 25, AAS 57 (1965), 29-30; Pius XII, Alloc. Ad PP. Cardinales, ibid., 46 (1954), 672; Litt. enc. Humani generis, ibid., 42 (1950), 568; Paulus VI, Alloc. Ad Conventum de theologia Concil. Vat. II, ibid., 58 (1966), 889-896 (praesertim 890-894); Alloc. Ad Sodales Congregationis Ss.mi Redemptoris, ibid., 59 (1967), 960-963 (praesertim 962).