Instructio de orationibus ad obtinendam a Deo sanationem
The Holy See
back up
Search
riga

INSTRUCTIO
DE ORATIONIBUS AD OBTINENDAM A DEO SANATIONEM

Introductio

 

Ardens felicitatis desiderium, penitus insitum in cordibus humanis, semper coniungitur cum voluntate obtinendi liberationem a morbis et percipiendi eorum significationem, cum iidem experiuntur. Agitur de re humana, quae, hoc vel alio modo, quemlibet hominem respiciens, peculiari ratione momentum habet in Ecclesia. Nam morbus ab Ecclesia intellegitur ut instrumentum unionis cum Christo purificationisque spiritualis, dum ab eis, qui apud aegrotantem se habent, percipitur ut occasio exercendi caritatem. At non in isto omnia; namque morbus, sicut ceterae humanae aegritudines, singulare tempus orandi constituit, sive quia gratia petitur ut sensu fidei voluntatisque divinae acceptatione morbus excipiatur, sive quia preces funduntur ad sanationem obtinendam.

Oratio, qua imploratur recuperatio salutis, est igitur in usu quolibet Ecclesiae tempore, nostra aetate non exclusa. Quod autem rem novam quodammodo constituit, sunt multiplices conventus ad orandum indicti, qui quandoque coniunguntur cum celebrationibus liturgicis quique spectant ad sanationes a Deo implorandas. Variis in casibus, non omnino raris, palam divulgatur sanationes revera effectas esse; hoc modo exspectationes eiusdem facti suscitantur apud alios similes coetus. In hoc rerum contextu interdum fit appellatio ad opinabile charisma sanationum.

Huiusmodi conventus ad precandum indicti ut sanationes obtineantur, quaestionem etiam excitant de eorum recto iudicio, ad aspectum liturgicum quod attinet, peculiarique modo ex parte auctoritatis ecclesiasticae, ad quam spectat vigilare et opportunas impertire normas, ut celebrationes liturgicae recte in executionem mandentur.

Opportunum igitur visum est edere Instructionem, ad normam can. 34 Juris Canonici, quae praesertim auxilium praebeat Ordinariis locorum in hac materia, fovendo quidquid boni sit et corrigendo quid sit vitandum. Opus tamen erat, ut normae disciplinares in solido fundamento doctrinali niterentur, quo in tuto poneretur earum recta directio earumque rationes explicarentur. Quem ad finem, parti disciplinari praemissa est pars doctrinalis, quae de gratiis sanationis agitur et de precibus ad eas obtinendas.

 

I. ASPECTUS DOCTRINALES

1. Morbus et sanatio prout in oeconomia salutis significantur et aesti mantur

«Homo ad gaudium vocatur, sed quotidie plurimas moeroris et doloris experitur formas».[1] Dominus, igitur, - una cum redemptionis promissione, annuntiat gaudium cordis, quod cum liberatione a doloribus coniungitur (cfr. Is 30,29; 35,10; Bar 4,29). Ipse enim est «qui ab omnibus malis liberat» (Sap 16,8). Inter dolores, enim, ii qui morbos semper comitantur, sunt res semper praesentes in humani generis historia, et etiam materia sunt immensi desiderii, quo homo cupit ut liberetur ab omnibus malis.

In Vetere Testamento, «Israel experitur aegritudinem, arcano modo cum peccato coniungi et malo».[2] Inter poenas, quas Dominus propter populi infidelitatem minatur morbi amplissimum occupant spatium (cfr. Dt 28,21-22.27-29.35). Aegrotus, qui a Deo sanationem implorat, confitetur se iustis poenis affici propter sua peccata.

Attamen morbus etiam iustos afficit, et homo sibi huius rei rationem percontatur. In libro Job haec interrogatio in multis paginis invenitur. «Si verum est dolori sensum inesse ut poenae, quae haec culpae iungitur, verum contra non est quemlibet dolorem ex culpa oriri et proprietatem habere poenae. Job eius rei peculiari documento est in Vetere Testamento. Si Dominus consentit Job dolore tentari, id facit ut illius iustitiam demonstret. Dolor experimenti indolem habet».[3]

Morbus, quamvis nonnullam partem boni habeat, quatenus fidelitatem viri iusti probat et instrumentum praebet ad violationem iustitiae reparandam, nec non peccatorem ad conversionem inducit, nihilominus, permanet malum. Quamobrem propheta tempora ventura annuntiat, in quibus moerores et infirmitates deerunt, neque amplius vitae decursus malo mortali rescindetur (Cfr. Is 35,5-6; 65,19-20).

Attamen ad hanc interrogationem, cur morbus etiam iustos afficiat, in Novo Testamento amplissime respondetur. Jesus enim in vita publica aegrotantes non rare, sed continuo tractat. Ipse multos sanat modo mirabili, ita ut sanationes miraculosae eius activitatem singulariter designent. «Et circumibat Jesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnes languores et omnem infirmitatem» (Mt 9,35; cfr. 4,23). Sanationes sunt signa missionis messianicae Jesu (cfr. Lc 7,20-23). Victoriam deinde declarant regni Dei ex omnibus generibus malorum et symbolum evadunt sanationis hominis integri, quoad corpus et animam. Nam inserviunt ad testandum Jesum potestatem habere remittendi peccata (cfr. Mc 2,1-12), ac signa sunt bonorum salvificorum, sicut sanatio paralytici apud Bethsatham (cfr. Jo 5,2-9. 19-21) et coeci a nativitate (cfr. Jo 9).

Etiam prima evangelizatio, secundum scripta Novi Testamenti, coniuncta erat cum innumeris prodigialibus sanationibus, quae nuntii evangelici potestatem corroborabant. Nam Jesus, post resurrectionem, haec promiserat, et primaeva communitas christiana apud seipsam eadem evenire videbat: «Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur... super aegrotos manus imponent et bene habebunt» (Mc 16,17-18). Sanationes miraculosae predicationem Philippi in Samaria consecutae sunt: «Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat. Ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant, multi autem paralytici et claudi curati sunt» (Act 8,5-7). Sanctus Paulus etiam signa et prodigia, quae in virtute Spiritus effecta fuerunt, ut nuntio Evangelii propria esse porrigit. «Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientia gentibus, verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus» (Rm 15,18-19; cfr. 1Ts 1,5; 1Cor 2,4-5). Non igitur sine causa videtur maior pars eorumdem signorum et prodigiorum, quae manifestabant potentiam divinam adiuvantem praedicationem, ex sanationibus mirabilibus constituta esse. De prodigiis agitur, quae non solum ad personam Apostoli pertinebant, sed per fideles etiam manifestabantur. «Qui ergo truibuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?» (Gal 3,5).

Victoria messianica ex morbis reportata, sicut ex ceteris humanis doloribus, non solum manifestatur illorum remotione per sanationes mirabiles, sed etiam per voluntariam passionem Christi innocentis, et per tributam omnibus hominibus potestatem consociandi dolores proprios cum illa. Nam «Christus ipse, qui est sine peccato, adimplens quae in Isaia propheta scripta sunt, quaevis in Passione sua vulnera tulit et omnibus hominum doloribus communicavit (cfr. Is 53,4-5)».[4] Sed non in his omnia: «In cruce Christi non solum redemptio per passionem perfecta est, sed ipse etiam dolor humanus est redemptus. Christus..., passione sua redemptionem efficiens, simul ad gradum redemptionis extulit dolorem humanum. Omnis igitur, etiam homo, suo affectus dolore, fieri potest Christi passionis redemptricis particeps».[5]

Ecclesia non solum aegrotantes excipit tamquam eos qui sua amanti sollicitudine indigent, sed quia in eis etiam agnoscit «humanam et christia nam vivendi vocationem ad participandum in regno Dei incremento modis novis et etiam maioris pretii. Apostoli Pauli verba eorum programma fieri debent at adhuc prius lux sunt quae ante eorum oculos significationem gratiae ipsius eorum status facit splendere: «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in corpore meo pro corpore eius, quod est ecclesia» (Col 1,24). Praecise hoc detegens, Apostolus ad gaudium pervenit: «Nunc gaudeo in passionibus pro vobis (Col 1,24)».[6] Agitur de gaudio paschali, quod est fructus Spiritus Sancti. Sicut Paulus, ita etiam «plures aegrotantes ferre possunt «gaudium Spiritus Sancti in tribulatione multa» (1 Ts 1,6) et Jesu Resurrectionis fieri testes [7] possunt.
 

2. Desiderium sanationis et precatio ad eam obtinendam

Post acceptationem voluntatis Dei, desiderium aegrotantis obtinendi salutem bonum et valde humanum est, si praesertim in fidentem precem ad Deum convertatur. Liber enim Ecclesiastici ad hoc exhortatur. «Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum sed ora Dominum, et ipse curabit te» (Eccli 38,9). Multi psalmi supplicatio sanitatis sunt (cfr. Ps 6; 37; 40; 87).

In vita Jesu, multi aegroti ad eum se vertunt sive per se ipsos, sive auxilio parentum aut amicorum, ut salutis restitutionem implorent. Dominus has supplicationes utique excipit nec Evangelia verbum ullum reprehensio nis referunt. Sola Domini lamentatio in casu respicit defectum fidei: «Si potes! Omnia possibilia credenti» (Mc 9,23; cfr. Mc 6,5-6; Jo 4,48).

Non solum laudanda est oratio singulorum christifidelium qui sanatio nem propriam vel aliorum petunt, sed etiam Ecclesia in liturgia a Domino sanationem infirmorum implorat. In primis sacramentum habet «speciatim destinatum ad eos confortandos, qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum».[8] «Ecclesia pro membris suis unctione et oratione celebrare consuevit, aegrotantes Domino patienti et glorificato commendans, ut eos allevet et salvet».[9] Immediate antea, in benedictione olei, Ecclesia orat, ut omnes qui per hoc unguentum perunguntur «tutamen corporis, animae ac spiritus ad evacuandos omnes dolores, omnes infirmitates, omnes aegritudines [10] obtineant; ac postea, in duobus primis formulariis precum, post unctionem, imploratur etiam sanatio infirmi.[11] Haec precatio, quoniam sacramentum est pignus et promissio regni futuri, est etiam nuntiatio resurrectionis, cum «et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt» (Ap 21,4). Praeterea Missale Romanum continet Missam pro infirmis et in ea, praeter gratias spirituales, etiam salus pro infirmis imploratur.[12] In libro Rituale Romanum habetur Ordo benedictionis pro infirmis, ubi varii textus euchologici sunt, in quibus sanitas infirmorum a Deo imploratur, scilicet: alterum formularium Precum,[13] quattuor Orationes benedictionis pro adultis [14] duae Orationes benedictionis pro pueris [15] et prex Ritus brevioris.[16]

Ut clare patet, recursus ad preces non excludit, immo exstimulat ad usum instrumentorum naturalium, quae utilia sint ad servandam recuperan damque salutem; itemque incitat Ecclesiae filios, ut aegrotorum curam habeant eorumque animi et corporis dolores mitigent, morbi vim debellare conantes. Nam «est in ipsa divinae providentiae dispositione positum, ut homo quamvis infirmitatem strenue pugnet et bonum etiam sanitatis sollicita cura quaerat».[17]
 

3. Charisma sanationis in Novo Testamento

Non tantum sanationes miraculosae nuntii evangelici potentiam tempore apostolico testabantur, sed ipsum Novum Testamentum narrat Jesum Apostolis et aliis, qui prima vice Evangelium nuntiabant, potestatem infirmos sanandi vere et proprie concessisse. Ita, cum Duodecim vocavisset ad primam missionem, iuxta narrationem Matthaei et Lucae, Jesus eis dedit «potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem» (Mt 10,1; cfr. Lc 9,1), et eis imperat: «Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite»(Mt 10,8). Etiam in missione septuaginta duorum discipulorum Dominus iubet: «curate infirmos, qui in illa sunt» (Lc 10,9). Potestas, igitur, conceditur intra ambitum missionis, non ad eos exaltandos, sed ad eorum missionem confirmandam.

Actus Apostolorum generatim referunt prodigia ab eis effecta: «Multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant» (Act 2,43; cfr. 6,42). Agitur de prodigiis et signis, de operibus proinde miraculosis, quae veritatem et vim eorum missionis manifestabant. At Actus, praeter has indicationes generatim factas, praesertim referunt sanationes miraculosas a singulis evangelizatoribus effectas: a Stephano (cfr. Act 6,8), a Philippo (cfr. Act 8,6-7), et praesertim a Petro (cfr. Act 3,1-10; 5,15; 9,33-34) et Paulo (cfr. Act 14,3.8-10; 15,12; 19,11-12; 20,9-10; 28,8-9).

Sive partes finales Evangelii Marci, sive Epistula ad Galatas, ut supra vidimus, ampliorem prospectum extendunt et miraculosas sanationes non unice tribuunt navitati Apostolorum et aliorum quorundam evangelizatorum, qui in prima missione magni ponderis partes sustinebant. Sub hoc aspectu, speciale momentum ea habent, quae ad «charisma sanationis» (cfr. 1 Cor 12,9) referuntur. Notio «charismatis», per se amplissima, significat «donum generosum»; et in hoc casu agitur de «donis sanitatis obtentae». Hae gratiae, cum in forma plurali sumuntur, conceduntur singulari personae (cfr 1 Cor 12, 9); non sunt tamen intellegendae secundum rationem distributivam quasi quisque sanatus pro se ipso tantum sanationem obtinuerit, sed est donum, quod alicui conceditur ad gratiam sanationis pro aliis obtinendam. Donum datur in uno Spiritu, sed nihil dicitur de modo, quo illa persona obtinet sanationes. Non sine causa est subintellegere hoc evenire ope precationis, forsitan cum aliquibus signis et actibus coniunctae.

In Epistula S. Iacobi narratur interventus Ecclesiae per presbyteros pro salute, etiam corporali, aegrotorum. At hic non est intellegendum agi de sanationibus prodigialibus, quia ambitus est diversus ab eo in quo «charismata sanationis» habentur (1 Cor 12, 9): «Infirmatur quis in vobis? Advocent presbyteros ecclesiae et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac. 5, 14-15). Hic agitur de actione sacramentali, scilicet de unctione infirmi peracta cum oleo et prece super eum, non simpliciter «pro eo», quasi non sit aliud quam aliqua oratio intercessionis aut petitionis ; agitur potius de actione efficaci super infirmum.[18] Verba «salvabit» et «allevabit» non designant solummodo actionem, quae spectet unice, aut praesertim, ad sanationem corporis, sed, secundum aliquam rationem, eam includunt. Verbum prius, etsi alias in Epistula inveniatur et spectet ad salutem spiritualem (cfr 1, 21; 2, 14; 4,12; 5,20), adhibetur in Novo Testamento etiam ad «sanationem» corporis indicandam (cfr Mt 9, 21; Mc 5, 28.34; 6,56; 10,52; Lc 8,48); verbum alterum, quamvis aliquando sumat significationem «resurgendi»(cfr Mt 10, 8; 11, 5; 14, 2), adhibetur etiam ad indicandum actum «allevandi» personam iacentem aegritudinis causa, quae modo miraculoso sanatur (cfr Mt 9,5; Mc 1, 31; 9,27; Act 3,7)
 

4. Orationes ad sanationem a Deo impetrandam in traditione

Ecclesiae Patres rem legitimam retinebant christifideles a Deo non solum salutem animae, sed etiam corporis postulare. Quod attinet ad bonum vitae, salutis et integritatis corporis, S. Augustinus ita scripsit: «Ista cum habentur, ut teneantur, cum non habentur, ut habeantur orandum est».[19] Idem Pater Ecclesiae nobis testatur valetudinem alicuius amici obtentam esse ob preces episcopi, sacerdotis et quorumdam diaconorum in domo sua.[20]

Eadem agendi ratio animadvertitur in ritibus liturgicis tum Orientalis tum Occidentalis Ecclesiae. In quadam oratione post Communionem petitur: «mentes nostras et corpora possideat, quaesumus, Domine, doni caelestis operatio».[21] In solemni liturgia feriae VI in passione Domini, christifideles invitantur ad Deum Patrem Omnipotentem implorandum «ut morbos auferat.. et infirmis sanitatem concedat».[22] Inter textus gravioris momenti, eminet ritus benedictionis olei pro infirmis. Ibi Deus obsecratur ut benedictionem sanctam effundat, ut qui «unguento perungitur, tutamen corporis, animae et spiritus, ad evacuandos omnes dolores, omnes infirmitates» obtineat.[23]

Non differunt verba, quae leguntur in ritibus Orientalibus circa unctionem infirmorum. Quaedam tantum inter dicta maioris momenti memorantur. In ritu byzantino, dum unctio infirmi peragitur, ita oratur: « Pater sancte, animarum et corporum medice, qui filium tuum unigenitum Jesum Christum omnem morbum curantem et ex morte nos liberantem misisti, sana quoque servum tuum a detinente illum corporis et spiritus infirmitate et vivifica illum per Christi tui gratiam».[24] In ritu copto Dominus invocatur ut oleo benedicat, et omnes, qui eo ungendi sunt, corporis et spiritus sanitatem impetrent. Postea, in unctione infirmi, mentione facta Jesu Christi qui missus est in mundum «ad sanandas omnes infirmitates et ad liberandum a morte», a Deo imploratur «ut sanet infirmum a corporis infirmitate et viam rectam ei concedat».[25]
 

5. Charisma sanationis in praesenti rerum contextu

Per saeculorum decursum non defuerunt in Ecclesia Sancti thaumaturgi, qui miraculosas sanationes patraverunt. Res, igitur, aevo apostolico non erat circumscripta; attamen, sic dictum «charisma sanationis», de quo opportunum est nonnullas explicationes praebere, inter res thaumaturgicas non comprehenditur. Quaestio potius est de adunationibus praecise ad precandum ordinatis, ut prodigiales sanationes obtineantur pro infirmis participantibus vel etiam de precationibus pro sanitate imploranda, quae ad eundem finem fiunt post communionem eucharisticam.

Quod attinet ad sanationes quae habentur in locis sacris (uti sunt sanctuaria, sepulchra martyrum aut aliorum sanctorum, et cetera) de his quoque in historia Ecclesiae testimonia sunt innumera. Eadem, in antiqua et media aetate, valde contulerunt, ut frequentes haberuntur peregrinatio nes ad quaedam sanctuaria, quae celebritatem etiam hac de causa assecuta sunt, sicut ecclesia S. Martini Turonensis aut cathedralis S. Iacobi Compostellani et multa alia.

Etiam hodie eadem contingunt, ut, verbi gratia, abhinc plus quam saeculum, apud Lapurdam civitatem. Sanationes huiusmodi, tamen , «charisma sanationis» non includunt, quia non respiciunt hominem tali charismate praeditum, sed opus est earum habere rationem, cum doctrinaliter aestimandae sunt adunationes ad orandum, de quibus iam diximus.

Quod attinet adunationes ad orandum, quae ad sanationes obtinendas convocantur (si finis, quamvis non prevaleat, certe tamen momentum habuit in iisdem ordinandis), opportunum est distinguere inter adunationes quae cum tali charismate coniungi possunt, et illas quae talem conexionem non habent. Ut adunationes spectare possint ad aliquod charisma, necessarium est ut ad efficaciam orationis emergat interventus unius vel plurium personarum, aut coetus conspicui, uti sunt, exempli gratia, moderatores qui adunationes convocaverunt. Si adunationes conexionem cum «charismate sanationis» non habent, tunc celebrationes praevisae in libris liturgicis, dummodo normae liturgicae serventur, licitae sunt et saepe opportunae; ut in casu missae pro infirmis. Si normae liturgicae non serventur, tunc deest legitimitas.

Apud sanctuaria celebrationes saepe habentur, quae non spectant ad implorandas a Deo gratias curationis, tamen secundum moderatorum aut participantium intentiones, sanationes magnum habent momentum: quam ob causam celebrationes liturgicae peraguntur (verbi gratia, expositio SS. Sacramenti cum benedictione) aut non liturgicae, sed sunt opera pietatis popularis ab Ecclesia commendata, cuiusmodi est recitatio solemnis Rosarii. Etiam huiusmodi celebrationes sunt legitimae, dummodo verus earum sensus ne subvertatur. Verbi gratia, desideria non licet sanationis infirmorum ita anteponere, ut finis expositionis S.S. Eucharistiae amittatur; ipsa enim fideles «ad agnoscendum in ea miram Christi praesentiam pertrahit, et ad cordis unionem cum illo invitat, quae in communione sacramentali culmen attingit».[26]

«Charisma sanationis» peculiari coetui christifidelium tribuendum non est. Nam clare patet S. Paulum, cum de variis charismatibus loquitur in 1 Cor 12, non tribuere «gratiam sanitatum» peculiari coetui, sive est coetus apostolorum, sive prophetarum, sive magistrorum, sive moderatorum, sive quorumcumque aliorum; contra, est alia ratio qua regitur distributio: «Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis, prout vult» (1 Cor 12, 11).

Inde sequitur, ut, in adunationibus ad impetrandas sanationes indictis, arbitrarium omnino sit tribuere «charisma sanationis» peculiari coetui participantium, verbi gratia moderatoribus coetus: nihil igitur restat, nisi rem committere liberrimae voluntati Spiritus Sancti, qui aliquibus donat speciale charisma sanationis ad potentiam gratiae Jesu Christi Resuscitati manifestandum. Ceteroquin, ne intensissimae quidem precationes obtinent sanationem omnium morborum. Ita Sanctus Paulus a Christo Domino igitur discere debet: «Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur» (2 Cor 12, 9), et passiones tolerandae illam significationem habere possunt, secundum quam iam dixit: «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia» (Col. 1,24).

 

II. DISPOSITIONES DISCIPLINARES

Art. 1 - Cuilibet christifideli licet implorare Deum ad sanationem obtinendam. Cum tamen preces huiusmodi in Ecclesia aut in loco sacro funduntur, decet a ministro ordinato eas dirigi.

Art. 2 - Preces ad sanationem obtinendam appellantur liturgicae, si in libris liturgicis inveniuntur a competenti Ecclesiae auctoritate approbatis: secus sunt non liturgicae.

Art. 3 - § 1. Preces ad sanationem obtinendam celebrantur secundum ritum praescriptum et cum vestibus sacris, quas Ordo benedictionis infirmorum in Rituali Romano [27] indicat.

§ 2. Conferentiae Episcoporum, secundum Praenotanda , VII De aptationibus quae Conferentiæ Episcoporum competunt, [28] eiusdem Ritualis Romani, possunt aptationes inducere ad ritum benedictionis infirmorum, si pastoraliter opportunae aestimentur, vel etiam necessariae, praevia Apostolicae sedis revisione.

Art. 4 - § 1. Episcopo Dioecesano [29] ius est normas emanare pro sua Ecclesia particulari circa celebrationes liturgicas ad sanationes obtinendas, ad normam Can. 738, § 4.

§ 2. Qui harum liturgicarum celebrationum praeparationem curant, in earumdem executione tales normas servare tenentur.

§ 3. Licentia eiusmodi celebrationis explicita esse debet, etiamsi Cardinales vel Episcopi easdem ordinent vel participent. Ex iusta et proportionata causa, Episcopus Dioecesanus ius habet alii Episcopo eas prohibere.

Art. 5 - § 1. Preces ad sanationem obtinendam non liturgicae efficiuntur forma distincta a celebrationibus liturgicis, cuiusmodi sunt adunationes ad precandum indictae vel lectio Verbi Dei, firma manente vigilantia Ordinarii loci, ad normam can. 839 § 2.

§ 2. Omni cura vitandum est ne hae preces liberae non liturgicae cum celebrationibus liturgicis proprie dictis confundantur.

§ 3. Praeterea in celebrationibus exequendis necessarium est ut praesertim moderatores curent impedire quominus hae precationes formis assimilentur hysterismi, rerum artificialium, ludorum scaenicorum, aut rei obstupefacientis.

Art. 6 - Usus instrumentorum communicationis socialis, peculiari modo televisionis, dum preces ad sanationem obtinendam recitantur, sive liturgicae sive non liturgicae, vigilantiae subicitur Episcopi Diœcesani, iuxta praescriptum can. 823, nec non normas statutas a Congregatione pro Doctrina Fidei, in Instructione edita die 30 martii 1992.[30]

Art. 7 - § 1. Firmo praescripto supra disposito in art. 3 et salvis celebrationibus pro infirmis praevisis in libris liturgicis, in ritis Sanctissimae Eucharistiae et Liturgiae Horarum preces ad salutem obtinendam liturgicae aut non liturgicae, ne introducantur.

§ 2. Inter celebrationes, de quibus in § 1, facultas conceditur inserendi peculiares intentiones pro sanatione infirmorum in orationem universalem vel christifidelium, cum haec in illis praevidetur.

Art. 8 - § 1. Ministerium exorcismi exercendum est sub stricta dependentia Episcopi Dioecesani, ad normam can. 1172, nec non Litterarum Congregationis pro Doctrina Fidei diei 29 septembris 1985 [31] et Ritualis Romani.[32]

§ 2. Preces exorcismi, quae continentur in Rituali Romano, a celebrationibus ad sanitatem obtinendam liturgicis et non liturgicis, distinctae esse debent.

§ 3. Omnino vetitum est ne tales preces exorcismi inserantur in celebrationem Sanctae Missae, in Sacramenta et in Liturgiam Horarum.

Art. 9 - Qui celebrationes liturgicas et non liturgicas ad sanationem obtinendam dirigunt, conentur in christifidelium coetu servare serenam devotionem, atque iidem necessaria prudentia utantur, si inter adstantes sanationes eveniant; expleta celebratione, ipsi colligere poterunt testimonia in casu posita, et factum competenti auctoritati ecclesiasticae subicere.

Art. 10 - Interventus auctoritatis Episcopi Dioecesani debitus et necessarius habendus est, si abusus deprehendantur in celebrationibus ad salutem obtinendam, liturgicis et non liturgicis, si scandalum evidens in christifidelium communitate oriatur, vel si graves notatae sint transgressio nes normarum liturgicarum et disciplinarum.
 

Hanc Instructionem in sessione ordinaria huius Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Joannes Paulus II, in Audientia Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 14 Septembris 2000 in festo Exaltationis Sanctae Crucis.

+ Joseph Card. Ratzinger
Praefectus

+ Tharsicius Bertone SDB
Archiepiscopus Em. Vercellensis
Secretarius


[1] IOANNES PAULUS II, Adhortatio Apostolica Christifideles laici, n. 53, AAS 81(1989), p. 498.

[2] Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1502.

[3] IOANNES PAULUS II, Littera Apostolica Salvifici doloris, n. 11, AAS 76(1984), p. 212.

[4] Rituale Romanum, Ex Decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, Auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Ordo Unctionis Infirmorum eorumque Pastoralis Curae, Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis, MCMLXXII, n. 2.

[5] IOANNES PAULUS II, Littera Apostolica Salvifici doloris, n. 19, AAS 76(1984), p. 225.

[6] IOANNES PAULUS II, Adhortatio Apostolica Christifideles laici, n. 53, AAS 81(1989), p. 499.

[7] Ibid., n. 53.

[8] Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1511.

[9] Cfr. Rituale Romanum, Ordo Unctionis Infirmorum eorumque Pastoralis Curae, n. 5.

[10] Ibid., n. 75.

[11] Cfr. Ibid., n. 77.

[12] Cfr. Missale Romanum, Ex Decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, Auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Editio typica altera, Typis Polyglottis Vaticanis, MCMLXXV, pp. 838-839.

[13] Cfr. Rituale Romanum, Ex Decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, Auctoritate Ioannis Paulii II promulgatum, De Benedictionibus, Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis, MCMLXXXIV, n. 305.

[14] Cfr. Ibid., nn. 306-309.

[15] Cfr. Ibid., nn. 315-316.

[16] Cfr. Ibid., n. 319.

[17] Rituale Romanum, Ordo Unctionis Infirmorum eorumque Pastoralis Curae, n. 3.

[18] Cfr. CONCILIUM TRIDENTINUM, sess. XIV, Doctrina de sacramento extremae unctionis, cap. 2: DS, 1696.

[19] AUGUSTINUS IPPONENSIS, Epistulae 130, VI,13 (= PL, 33,499).

[20] Cfr. AUGUSTINUS IPPONENSIS, De Civitate Dei 22, 8,3 (= PL 41,762-763).

[21] Cfr. Missale Romanum, p. 563.

[22] Ibid., Oratio universalis, n. X (Pro tribulatis), p. 256.

[23] Rituale Romanum, Ordo Unctionis Infirmorum eorumque Pastoralis Curae, n. 75.

[24] GOAR J., Euchologion sive Rituale Graecorum, Venetiis 1730 (Graz 1960), n. 338.

[25] DENZINGER H., Ritus Orientalium in administrandis Sacramentis, vv. I-II, Würzburg 1863 (Graz 1961), v. II, pp. 497-498

[26] Rituale Romanum, Ex Decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, Auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, De Sacra Communione et de Cultu Mysterii Eucharistici Extra Missam, Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis, MCMLXXIII, n. 82.

[27] Cfr. Rituale Romanum, De Benedictionibus, nn. 290-320.

[28] Ibid., n. 39.

[29] Et illis qui ei aequiparantur, secundum can. 381, § 2.

[30] Cfr. CONGREGAZIONE PER LA DOTTRINA DELLA FEDE, Instruzione circa alcuni aspetti dell'uso degli strumenti di comunicazione sociale nella promozione della dottrina della fede, 30 marzo 1992, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 1992.

[31] Cfr. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Epistula Inde ab aliquot annis, Ordinariis locorum missa: in mentem normae vigentes de exorcismis revocantur, 29 septembris 1985, AAS 77(1985), pp. 1169-1170.

[32] Cfr. Rituale Romanum, Ex Decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, Auctoritate Ioannis Pauli II promulgatum, De Exorcismis et Supplicationibus quibusdam, Editio typica, Typis Vaticanis MIM, Praenotanda, nn. 13-19.

 

top