Index

  Back Top Print

[DE - EN - ES - FR - IT - LA - PL - PT]

 

RESCRIPTUM “EX AUDIENTIA SS.MI”

 

Summus Pontifex Franciscus, in Audientia die XI mensis Maii anno MMXVIII Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei concessa, hanc novam Catechismi Catholicae Ecclesiae paragraphi 2267 approbavit formulam, quam alias iussit in linguas verti atque cunctas in praedicti Catechismi versiones inseri.

De poena mortis

2267. Quod auctoritas legitima, processu ordinario peracto, recurrere posset ad poenam mortis, diu habitum est utpote responsum nonnullorum delictorum gravitati aptum instrumentumque idoneum, quamvis extremum, ad bonum commune tuendum.

His autem temporibus magis magisque agnoscitur dignitatem personae nullius amitti posse, nec quidem illius qui scelera fecit gravissima. Novus insuper sanctionis poenalis sensus, quoad Statum attinet, magis in dies percipitur. Denique rationes efficientioris custodiae excogitatae sunt quae in tuto collocent debitam civium defensionem, verum nullo modo imminuant reorum potestatem sui ipsius redimendi.

Quapropter Ecclesia, sub Evangelii luce, docet “poenam capitalem non posse admitti quippe quae repugnet inviolabili personae humanae dignitati”[1] atque Ipsa devovet se eidemque per omnem orbem abolendae.

 

Hoc Rescriptum typis edetur per publicationem in actis diurnis L’Osservatore Romano habetque vigorem eodem die, ac deinde foras dabitur in Actis Apostolicae Sedis.

ALOISIUS F. CARD. LADARIA, S.I.
Congregationis pro Doctrina Fidei Praefectus

Datum ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, a. D. MMXVIII, in memoria sancti Alfonsi Mariae de’ Liguori.

_______________________

[1] FRANCISCUS, Sermo ad participantes conventum a Pontificio Consilio de Nova Evangelizatione Promovenda provectum (die XI mensis Octobris anno MMXVII): L’Osservatore Romano (die XIII mensis Octobris anno MMXVII), 5.