![]() |
![]() |
||
|
LATINITAS
IOANNEM PAVLVM II
Cum nuntiatum est Ioannem Paulum II, catholicae Ecclesiae
summum Sacrorum Antistitem, morte esse correptum, Latinitatis cultores per
orbem terrarum dispersi subita maestitia sunt perculsi: cum Eo suavi quadam
amicitia coniungebatur ex tempore quo ille, ad Petri sedem evectus, suum
declaraverat propositum renovandi studium linguae Latinae saltem in
Pontificiis Studiorum Universitatibus et tota in Ecclesia. Placet animadvertere iam tunc Ioannem Paulum II dilectione quadam intuitum esse adulescentes, quos "animae dimidium suae"(3) habuit usque ad extremum vitae suae tempus, et a quibus ardenti caritate est remuneratus – ut comprobatum est etiam cum ipsi die tertio mensis Aprilis p.p. turmatim confluxerunt in aream Petrianam ut Ei ad extremum valedicerent — eosque adhortatum esse ut nobilem pergerent laborem facemque attollerent Latinitatis firmum coniunctionis vinculum inter homines sermone diversos. Insequenti anno, die vicesimo sexto mensis Novembris, fere his verbis initium fecit allocutionis suae: "Gaudemus vos iterum salutare, moderatores et socios Operis Fundati cui nomen Latinitas, atque victores Certaminis Vaticani, quibus ex animo gratulamur; salutamus vos, qui hisce temporibus ignem Latinitatis vigilanter custoditis, sollerter alitis, intrepide defenditis. Scitote Nos favore et benevolentia vos et operam prosequi vestram. Nosmet Ipsi, ut scitis, hoc anno Constitutionem Apostolicam edidimus Latine, ut moris est, conscriptam et a verbis Sapientia Christiana incipientem, qua studiorum Universitates et Facultates Ecclesiasticae novo quodam ordine componerentur. Haec praecipua norma in ea continetur: Congrua linguae Latinae cognitio in Facultatibus scientiarum sacrarum requiritur, ut studentes harum scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intellegere atque adhibere possint"(4). Percipere possumus patris propositum, immo anhelitum, efficiendi ut adulescentes in sortem Domini vocati opportuna instruantur scientia iisque praesertim humanis virtutibus per quas eis adire liceat aetatis nostrae gentes veritatem caritatemque veram sitientes inter humanas aberrationes. Altus resonare videtur clamor: Aperite portas Christo Redemptori, unico fonti iustitiae, aequitatis et pacis. Pro certo habet, Ioannes Paulus II, altum momentum institutorium linguarum classicarum revocari posse: "quamvis Ecclesia, quae Latina vocatur, propter utilitates pastorales in Liturgiam etiam sermones vulgares induxerit, etiamnunc Ecclesia, ex quo lingua eius propria est Latina, a principio non discedit. Potiora documenta Apostolicae Sedis eadem lingua pergunt conscribi"(5). Atque alte proclamat: "Per totum Medium Aevum et etiam postea linguae Latinae usus satis communis erat in scholis, in libris conscribendis, in actibus publicis conficiendis. Quapropter is sermo ad res novas significandas flectebatur aut verba nova recipiebat. Si ergo temporibus nostris volumus, ut lingua Latina reflorescat non solum ut umbratilis exercitatio litteratorum, sed etiam, licet intra fines circumscriptos, in usu hominum doctrina excultorum et sic vinculum quoddam unitatis evadat, oportet aptum fiat instrumentum ad ea omnia interpretanda, quae aequales nostri cogitatione exprimunt, animi affectione enuntiant, operatione efficiunt.... En campus late patens, in quem industria vestra excurrat. Accepimus quidem vos eiusmodi negotium, operam inter vos sociantes, iam esse aggressos. Optamus ergo, ut res ex sententia procedat. Macte virtute et ingenio estote! Linguam Latinam, Romana maiestate et breviloquentia insignem, quasi ad sculpendum verum et rectum idoneam, ad acriter et logice cogitandum impellentem, diligenter colite et meditatis consiliis quoquoversus provehite!"(6) Profecto Summus Pontifex iam certior factus erat de iis omnibus quae pertinent ad proposita Operis Fundati Latinitas deque innumeris difficultatibus orientibus in nectendo sermone Latino inque exprimendis rebus et inventis quae nova aetas fere cotidie inducit. Noverat pariter constitutum gregem doctorum virorum, quorum erat Latinis verbis significare praecipua aetatis nostrae inventa et monstra. Qua re in Allocutione habita die primo mensis Decembris anno 1980 haec protulit verba: "Salvere vos omnes iubemus, Latinitatis non solum cultores sed etiam propugnatores, in his Vaticanis Aedibus, quarum ipsi parietes inscriptionibus ornati Latinis alloqui quasi videntur Romano sermone adeuntes. Apud hanc Sedem Apostolicam, in qua haec lingua a prisca aetate usque ad praesens viget, vos non estis extranei et advenae (Eph 2, 19), sed veluti iure civitatis fruimini. ...Conventus vester de verbis novis Latinis opportune actus esse videtur, ut modo quodam recte composito et apto vocabula Latina noventur et haec in ipso vitae usu iis, qui Latine scribunt et loquuntur, revera deserviant atque caveatur ne sermo hic Romanus propter inopiam vocum novarum, quae notiones et inventa aetatis nostrae dilucide interpretantur, quasi instrumentum non idoneum seponatur. Quamvis tempora, quibus degimus, minus faveant studiis vestris, nihilosetius animosi insistite opus vestrum laudabile»(7). Sicut omnes noverunt, anno 1981 amplissima sollemnitate celebratus est bismillesimus annus a decessu Vergilii Mantuani. Beatissimus Pater aptis verbis memorare voluit tantum poetam etiam extra Europaeas regiones scriptis editis et conventibus habitis celebratum esse. Atque occasione capta audientiae concessae sodalibus Operis Fundati Latinitas, haec protulit verba: "Ecclesiam quoque catholicam et ipsam hanc beati Petri Sedem decet Vergilium poetam ob peculiares causas recolere. ... Is enim nomen suum immortalitati commendavit et mortuus quasi loqui ac docere perrexit non solum apud ethnicos Romanos, sed etiam apud Christianos, qui non tantum eius artem illustrem, perpolitam, verecundam admodum probaverunt, sed eo etiam sunt progressi ut hunc poetam quasi nuntium praesagum arbitrarentur magni ab integro nati ordinis(8), quem Christus Redemptor postea induxit. Patres Ecclesiae eum honore ornaverunt: Augustinus, ut exemplum subiciam, verbis amplissimis Vergilium effert, estque auctor aetate sua etiam puerulos eius operibus sedulo studuisse(9). Ecclesiae praesertim vertit honori quod post eversum Romanorum imperium, id est Media Aetate, curavit ne summi poetae Latini opera perderentur. ...Renatis veterum litteris et artibus, etiam Christiani, harum rerum studiis dediti, novo quodam mentis ardore Vergilium admirati sunt et imitati"(10). Pro sua consuetudine, Ioannes Paulus II exemplar proponere voluit: " Virtutibus autem quibus Vergilius traditur insignis fuisse, aetas nostra maxime indiget, ne effrenata dominandi voluntas, neglectio dignitatis et iurium hominum, aliorum vitae contemptus, rerum caeca cupido socialem convictum pessumdent atque evertant. Fuit (ille) poeta altissimo humanitatis sensu praeditus... Post bella et caedes, quibus res publica Romana erat concussa, is osor fuit belli pacisque amator. Audiamus eum dicentem: Saevit amor ferri et scelerata insania belli(11); laudantur bonae pacis bona(12). Nonne pacis studium, quo ille tenebatur, est quam maxime expetendum perturbato hoc saeculo?"(13) Luculentissime exhibetur hac in postrema sententia firmissima perpetuaque Ioannis Pauli II pacis appetentia, illius pacis constitutae et decretoriae, quae nullibi inveniri potest seorsum a Christo cruci affixo abque eius Evangelio. Eadem ipsa occasione voluit Christi Vicarius memoriam afferre alius operis Mantuani poetae: "Vergilius, ut probe nostis, egregio libro, qui inscribitur Georgicon, etiam opus manuum celebravit, laborem improbum, qui videlicet fit in sudore vultus, ut est in prioribus paginis Bibliorum Sacrorum. Praedicat nempe humile opus agreste ideoque dignitatem laboris et eius qui huic insistit. Haud incommode accidit ut hoc anno, Mantuani poetae memoriae dicato, Litterae Encyclicae, a verbis Laborem Exercens incipientes, ederentur, quibus argumentum, totum hominis opus complectens, quod temporibus nostris est summi ponderis et certa postulat responsa, illustraretur». Revera mirum est sumpsisse Ioannem Paulum II mentis incitationem a pagano scriptore, ut simili ardore, sed christiana inflammatione, agitaret argumentum spectans ad laborem impositum hominibus post Adae peccatum. Quod sane revelat Eum singulari studio atque admiratione prosecutum esse Vergilium rerum naturae vatem clarissimum, poetam qui valuit, sereno et verecundo amore suavique versuum modulamine, pascua et rura canere, flores et arbores, animalia parva et magna. Infitiandum non est machinalem industriam atque tot inventa, quae fere cotidie humana ingenia pariunt, rerum naturae gravia damna inferre, eademque minas etiam iactare in liberam mentium evolutionem: ardentius quod delectat exquiritur, quod utilitatem, gloriam, rerum copiam affert quin necesse sit gravi insistere labori. Summum Pontificem non latuit difficultates non paucas nec leves insurgere contra studium linguarum classicarum, quare voluit Ipse memorare linguam Latinam perstare pretiosum thesaurum, non servandum in abscondito loco, sed ardenter exhibendum cuilibet petenti veram scientiam veramque humanitatem. «Inducendae erunt fortasse didacticae methodi magis aptatae nostrae aetati, sicut nos docet sanctus Augustinus, qui cum esset disciplinae rhetoricae doctor uberrimus, optime quidem noverat elegantias linguae Latinae, et cum ad litteratos viros se convertebat, eius oratio altius exsurgebat; cum vero ut pastor plebem alloquebatur, sermonem eius captui accommodabat, affirmans: Melius est nos reprehendant grammatici quam non intellegant populi(14). Ille vos hortari videtur ut ea utamini linguae Latinae ratione, quae sit plana ac dilucida, non nimis exquisita et obscura»(15). Haec monuit Christi Vicarius, hortatus sodales Operis Fundati
ne animo deficerent utque pergerent iter ad altiora usque mente
comprehendenda, ad Evangelii pacisque nuntium longe lateque prolatandum. CLETVS PAVANETTO
(1) Allocutio diei 27 m. Novembris 1978: cfr Insegnamenti di Giovanni Paolo II, 1978, pp 230. (2) M.T. CICERO, Brutus 37, 140. (3) Cfr Q. HORATIVS FL., Carmina I, 3, 8. (4) IOANNES PAVLVS II, Sapientia Christiana IV, art. 24, § 3, in AAS LXXI (1979) p 507. (5) Cfr eadem Allocutio diei 26 m. Novembris a. 1979. (6) Ibi. (7) Cfr Latinitas XXIX (1981), p 4. (8) Cfr P. VERGILIVS MARO, Bucol. IV, 5. (9) "quem (id est Vergilium) propterea parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile oblivione possit aboleri": De Civitate Dei I, 3. (10) Cfr Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IV/2 (1981), p 794 e segg. (11) VERGILIVS, Aeneis VII, 461. (12) Idem, Ciris 356. (13) Cfr Insegnamenti di Giov. Paolo II, IX/2 (1986), p 1967. (14) AVGVSTINVS, Enarrationes in Ps. 138, in PL 37, 1796. (15) Cfr Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX/2 (1986), p 1966. (16) Cfr Latinitas 45 (1997) p 191.(17) Cfr Ibidem 49 (2001) p 5. (18) Cfr Ibidem 53 (2005) p 6.
|
|