![]() |
![]() |
|
|
|
|
PONTIFICIA COMMISSIO ECCLESIA DEI INSTRUCTIO
1. Universae Ecclesiae Litterae Apostolicae
Summorum Pontificum
Benedicti PP.
XVI, die 7 iulii a. D. 2007 motu proprio datae atque inde a die 14 septembris a.
D. 2007 vigentes, Romanae Liturgiae divitias reddiderunt propiores. 2. Hisce Litteris Motu Proprio datis Summus Pontifex
Benedictus
XVI legem
universalem Ecclesiae tulit ut regulis nostris temporibus aptioribus quoad usum
Romanae Liturgiae anno 1962 vigentem provideret. 3. Sedula Summorum Pontificum sollicitudine hac in Sacrae Liturgiae cura necnon
et in recognoscendis liturgicis libris memorata, Sanctitas Sua antiquum
principium in mentem revocavit, ab immemorabilibus receptum et in futurum
servandum: "unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum universali
Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad
usus universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi
sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam,
quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi respondet"[1]. 4. Insuper, Apostolicus Dominus et Romanos Pontifices commemorat, qui hac in
cura maximopere meriti sunt, praesertim S. Gregorium Magnum et S. Pium V. Summus
Pontifex etiam recolit inter liturgicos libros, Missale Romanum semper eminuisse,
prolabentibusque saeculis incrementa novisse, usque ad beatum Papam
Ioannem
XXIII. Deinde, cum instauratio liturgica post
Concilium Vaticanum II ageretur,
Paulus VI anno 1970 novum Missale usui Ecclesiae Ritus Latini destinatum
adprobavit, quod postea in plures linguas translatum fuit cuiusque editio tertia
anno 2000 a Ioanne Paulo II est promulgata. 5. Nonnulli vero Christifideles, spiritu rituum liturgicorum Concilio Vaticano
II anteriorum imbuti, desiderium praecipuum patefecerant antiquam servandi
traditionem. Quam ob rem
Ioannes Paulus II, speciali Indulto a
Sacra Congregatione pro Sacramentis et Cultu Divino anno 1984 concesso, "Quattuor
abhinc annos", facultatem dedit utendi Missali Romano a beato Papa
Ioanne XXIII
promulgato, attentis tamen quibusdam conditionibus. Praeterea ipse
Ioannes
Paulus II Litteris Apostolicis Ecclesia Dei motu proprio anno 1988 datis,
Episcopos ad magnanimem liberalitatem huius facultatis concedendae, ad bonum
omnium christifidelium id postulantium, adhortatus est. Similiter et Papa
Benedictus
XVI promulgando Litteras Apostolicas
Summorum Pontificum nuncupatas
egit, de quibus vero quaedam principia essentialia ad Usum spectantia
Antiquiorem Ritus Romani quam maxime heic recolere praestat. 6. Textus Missalis Romani a
Paulo VI promulgati, et textus ad ultimam usque
editionem Ioannis XXIII pertinentes, duae expressiones Liturgiae Romanae exstant,
quae respective ordinaria et extraordinaria nuncupantur: agitur nempe de duobus
unius Ritus Romani usibus, qui ad invicem iuxta ponuntur. Nam utraque forma est
expressio unicae Ecclesiae legis orandi. Propter venerabilem et antiquum usum
forma extraordinaria debito honore est servanda. 7. Litteras Apostolicas
Summorum Pontificum motu proprio datas comitatur
Epistola ab ipso Summo Pontifice eodem die subsignata (7. VII. 2007), in qua
fuse de opportunitate necnon et de necessitate ipsarum Litterarum agitur: leges
recentiores erant nempe ferendae, deficientibus regulis quae usum Liturgiae
Romanae anno 1962 vigentem plane ordinarent. Insuper recentiore legislatione
opus erat quia, edito novo Missali, non est visum cur regulae edendae essent
quoad usum Liturgiae anni 1962. Increscentibus magis magisque in dies fidelibus
expostulantibus celebrationem formae extraordinariae, leges autem erant ferendae.
Inter cetera monet
Benedictus XVI: "Inter duas Missalis Romani editiones nulla
est contradictio. In historia liturgiae incrementum et progressus inveniuntur,
nulla tamen ruptura. Id quod maioribus nostris sacrum erat, nobis manet sacrum
et grande, et non licet ut repente omnino vetitum sit, neque ut plane noxium
judicetur" [2]. 8. Litterae Apostolicae
Summorum Pontificum eminenter exprimunt Magisterium
Romani Pontificis eiusque munus regendi atque Sacram Liturgiam ordinandi [3],
ipsiusque sollicitudinem utpote Christi Vicarii et Ecclesiae Universae
Pastoris [4]. Ipsae Litterae intendunt: a) Liturgiam Romanam in Antiquiori Usu, prout pretiosum thesaurum servandum,
omnibus largire fidelibus; b) Usum eiusdem Liturgiae iis re vera certum facere, qui id petunt, considerando
ipsum Usum Liturgiae Romanae anno 1962 vigentem esse facultatem ad bonum
fidelium datam, ac proinde in favorem fidelium benigne esse interpretandam,
quibus praecipue destinatur; c) Reconciliationi in sinu Ecclesiae favere.
II. 9. Summus Pontifex Pontificiae Commissioni Ecclesia Dei potestatem ordinariam
vicariam dignatus est impertire in omnibus rebus intra eius competentiae fines,
praesertim circa sedulam observantiam et vigilantiam in exsequendas
dispositiones in Litteris Apostolicis
Summorum Pontificum contentas (cf. art.
12). 10. § 1. Praeter facultates olim a Ioanne Paulo II concessas necnon a
Benedicto
XVI confirmatas (cf. Litterae Apostolicae
Summorum Pontificum, art.11 et
art.12), Pontificia Commissio huiusmodi potestatem exercet etiam in decernendo
de recursibus ei legitime commissis, prout hierarchicus Superior, adversus actum
administrativum singularem a quolibet Ordinario emissum, qui Litteris
Apostolicis videatur contrarius. § 2. Decreta quae Pontificia Commissio de recursibus emanat, apud Supremum
Tribunal Signaturae Apostolicae oppugnari possunt ad normam iuris. 11. Pontificiae Commissionis Ecclesia Dei, praevia adprobatione Congregationis pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, est curare de edendis libris liturgicis ad formam extraordinariam Ritus Romani pertinentibus.
III. 12. Pontifícia haec Commissio, vigore auctoritatis sibi commissae et facultatum
quibus gaudet, peracta inquisitione apud Episcopos totius orbis, rectam
interpretationem et fidelem exsecutionem Litterarum Apostolicarum
Summorum Pontificum pro certo habere volens, hanc Instructionem edit, ad normam canonis
34 Codicis Iuris Canonici. De Episcoporum Dioecesanorum Competentia 13. Episcoporum Dioecesanorum, iuxta
Codicem Iuris Canonici, est vigilare circa
rem liturgicam, ut bonum commune servetur et ut omnia digne, pacifice et aequo
animo in eorum Dioecesibus fiant [5], iuxta mentem Romani Pontificis in Litteris
Apostolicis
Summorum Pontificum palam expressam
[6]. Si quae controversia oriatur
vel dubium fundatum quoad celebrationem formae extraordinariae, iudicium
Pontificiae Commissioni Ecclesia Dei reservatur. 14. Episcopo Dioecesano munus incumbit necessaria suppeditandi subsidia ut
fidelis erga formam extraordinariam Ritus Romani habeatur observantia, ad normam
Litterarum Apostolicarum
Summorum Pontificum. De coetu fidelium (cf. Litterae Apostolicae
Summorum Pontificum, art. 5 § 1) 15. Coetus fidelium dicitur "stabiliter exsistens" ad sensum art. 5 § 1
Litterarum Apostolicarum
Summorum Pontificum, quando ab aliquibus personis
cuiusdam paroeciae constituitur, etsi post publicationem Litterarum
Apostolicarum coniunctis, ratione venerationis Liturgiae in Antiquiore Usu,
poscentibus ut in ecclesia paroeciali vel in aliquo oratorio vel sacello
Antiquior Usus celebretur: hic coetus constitui potest a personis ex pluribus
paroeciis aut dioecesibus convenientibus et qui una concurrunt ad ecclesiam
paroecialem aut oratorium ad finem, de quo supra, assequendum. 16. Si quidam sacerdos obiter in quandam ecclesiam paroecialem vel oratorium cum
aliquibus personis incidens, Sacrum in forma extraordinaria facere velit, ad
normam artt. 2 et 4
Litterarum Apostolicarum, parochus aut rector ecclesiae, vel
sacerdos qui de ea curam gerit, ad celebrandum admittat, attento tamen ordine
celebrationum liturgicarum ipsius ecclesiae. 17. § 1. Ut de singulis casibus iudicium feratur, parochus aut rector, aut
sacerdos qui ecclesiae curam habet, prudenti mente agat, pastorali zelo,
caritate et urbanitate suffultus. § 2. Si coetus paucis constet fidelibus, ad Ordinarium loci adeundum est ut
designet ecclesiam in quam ad huiusmodi celebrationes fideles se conferre
possint, ita ut actuosa participatio facilior et Sanctae Missae celebratio
dignior reddi valeant. 18. In sanctuariis et in peregrinationum locis possibilitas celebrandi secundum
extraordinariam formam coetibus peregrinorum id petentibus praebeatur (cf.
Litterae Apostolicae
Summorum Pontificum, art. 5 § 3), si sacerdos adest idoneus. 19. Christifideles celebrationem secundum formam extraordinariam postulantes,
auxilium ne ferant neque nomen dent consociationibus, quae validitatem vel
legitimitatem Sanctae Missae Sacrificii et Sacramentorum secundum formam
ordinariam impugnent, vel Romano Pontifici, Universae Ecclesiae Pastori quoquo
modo sint infensae. De Sacerdotibus idoneis (cf. Litterae Apostolicae
Summorum Pontificum, art. 5 §
4) 20. Quoad ea quae necessaria sunt ut sacerdos quidam idoneus habeatur ad
celebrandum secundum formam extraordinariam, statuitur: a) Quivis sacerdos, ad normam Iuris Canonici [7], non impeditus, idoneus censetur
ad celebrandam Sanctam Missam secundum formam extraordinariam; b) ad usum Latini sermonis quod attinet, necesse est ut sacerdos celebraturus
scientia polleat ad verba recte proferenda eorumque intelligendam
significationem; c) quoad peritiam vero ritus exsequendi, idonei habentur sacerdotes qui ad
Sacrum faciendum secundum extraordinariam formam sponte adeunt et qui antea hoc
fecerant. 21. Ordinarii enixe rogantur ut clericis instituendis occasionem praebeant
accommodatam artem celebrandi in forma extraordinaria acquirendi, quod
potissimum pro Seminariis valet, in quibus providebitur ut sacrorum alumni
convenienter instituantur, Latinum discendo sermonem [8] et, adiunctis id
postulantibus, ipsam Ritus Romani formam extraordinariam. 22. In Dioecesibus ubi desint sacerdotes idonei, fas est Episcopis dioecesanis
iuvamen a sacerdotibus Institutorum a Pontificia Commissione Ecclesia Dei erectorum exposcere, sive ut celebrent, sive ut ipsam artem celebrandi doceant. 23. Facultas celebrandi Missam sine populo seu uno tantum ministro participante,
secundum formam extraordinariam Ritus Romani concessa est cuivis presbytero, tum
saeculari, cum religioso (cf. Litterae Apostolicae
Summorum Pontificum, art. 2).
Ergo, in huiusmodi celebrationibus, sacerdotes, ad normam
Litterarum
Apostolicarum, nulla speciali licentia Ordinariorum vel superiorum indigent. De disciplina liturgica et ecclesiastica 24. Libri liturgici formae extraordinariae adhibeantur ut prostant. Omnes qui
secundum extraordinariam formam Ritus Romani celebrare exoptant, tenentur
rubricas relativas scire easque in celebrationibus recte exsequi. 25. In antiquo Missali recentiores sancti et aliquae ex novis praefationibus
inseri possunt immo debent [9], secundum quod quam primum statutum erit. 26. Ad ea quae constabilita sunt in Litteris Apostolicis
Summorum Pontificum, ad
articulum 6, dicendum est quod lectiones Sanctae Missae, quae in Missali anni
1962 continentur, proferri possunt aut solum Latine, aut Latine, vernacula
sequente versione, aut in Missis lectis etiam solum vernacule. 27. Quoad regulas disciplinares ad celebrationem formae extraordinariae
pertinentes, applicetur disciplina ecclesiastica Codicis Iuris Canonici anno
1983 promulgati. 28. Praeterea, cum sane de lege speciali agitur, quoad materiam propriam,
Litterae Apostolicae
Summorum Pontificum derogant omnibus legibus liturgicis,
sacrorum rituum propriis, exinde ab anno 1962 promulgatis, et cum rubricis
librorum liturgicorum anni 1962 non congruentibus. De Confirmatione et de Ordine 29. Facultas adhibendi formulam antiquam ad Confirmationem impertiendam,
confirmata est a Litteris Apostolicis
Summorum Pontificum (cf. art. 9, § 2),
proinde non necessario adhibenda est pro forma extraordinaria formula recentior,
quae in Ordine Confirmationis
Pauli PP. VI invenitur. 30. Quoad primam Tonsuram, Ordines Minores et Subdiaconatum, Litterae
Apostolicae
Summorum Pontificum nullam obmutationem in disciplina Codicis Iuris
Canonici anno 1983 introduxerunt: hac de causa, pro Institutis Vitae Consecratae
et Societatibus Vitae Apostolicae Pontificiae Commissioni Ecclesia Dei subditis,
sodalis votis perpetuis professus aut societati clericali vitae apostolicae
definitive incorporatus, per receptum diaconatum incardinatur tamquam clericus
eidem instituto aut societati, ad normam canonis
266 § 2 Codicis Iuris Canonici. 31. Dumtaxat Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae
Pontificiae Commissioni Ecclesia Dei subditis, et his ubi servatur usus librorum
liturgicorum formae extraordinariae, licet Pontificali Romano anni 1962 uti ad
Ordines maiores et minores conferendos. De Breviario Romano 32. Omnibus clericis conceditur facultas recitandi Breviarium Romanum anni 1962,
de quo art. 9, § 3 Litterarum Apostolicarum
Summorum Pontificum, et quidem
integre et Latino sermone. De Triduo Sacro 33. Coetus fidelium, anteriori traditioni liturgicae adhaerens, iure gaudet, si
sacerdos idoneus adest, celebrandi et ipsum Sacrum Triduum iuxta extraordinariam
formam. Deficiente autem ecclesia vel oratorio ad huiusmodi celebrationes
exsequendas exclusive deputatis, parochus aut Ordinarius, communi de consilio
cum idoneo sacerdote, favorabiliores praebeant occasiones pro bono animarum
assequendo, haud exclusa possibilitate reiterandi Sacri Tridui celebrationes in
ipsa ecclesia. De Ritibus Religiosorum Ordinum 34. Sodalibus Ordinum Religiosorum licet uti propriis libris liturgicis anno
1962 vigentibus. De Pontificali Romano et de Rituali Romano 35. Salvo quod sub n. 31 huius Instructionis praescriptum est, ad mentem n. 28
ipsius Instructionis licet Pontificale Romanum, Rituale Romanum et Caeremoniale
Episcoporum anno 1962 vigentia adhibere. Summus Pontifex Benedictus PP. XVI, in Audientia die 8 aprilis a. d. MMXI subscripto Cardinali Praesidi Pontificiae Commissionis "Ecclesia Dei" concessa, hanc Instructionem ratam habuit et publici iuris fieri iussit.
Vido Pozzo
2 BENEDICTUS XVI, Epistola ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas Motu
Proprio datas, de Usu Liturgiae Romanae Instaurationi anni 1970 praecedentis,
AAS 99 (2007) 798. 3 Cf.
CIC, can. 838 § 1 et § 2. 4 Cf.
CIC, can. 331. 5 Cf. CIC,
cann. 223, § 2;
838 § 1 et § 4. 6 Cf. BENEDICTUS XVI, Epistola ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas
Motu Proprio datas, de Usu Liturgiae Romanae Instaurationi anni 1970
praecedentis, AAS 99 (2007) 799. 7 Cf.
CIC, can. 900, § 2. 8 Cf.
CIC, can. 249; cf. Conc. Vat. II,
Const. Sacrosanctum Concilium, n. 36;
Decl.
Optatam totius n. 13. 9 Cf. BENEDICTUS XVI, Epistola ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas
Motu Proprio datas, de Usu Liturgiae Romanae Instaurationi anni 1970
praecedentis, AAS 99 (2007) 797.
|
|
|
|