The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIUM CONSILIUM DE LEGUM TEXTIBUS INTERPRETANDIS

Responsio ad propositum dubium*

 

Patres Pontificii Consilii de Legum Textibus Interpretandis, in plenario coetu diei 4 Iunii 1999, dubio, quod sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:

D. Utrum in can. 1367 CIC et 1442 CCEO verbum abicere intellegatur tantum ut actus proiciendi necne.

R. Negative et ad mentem.

Mens est quamlibet actionem Sacras Species voluntarie et graviter despicientem censendam esse inclusam in verbo abicere .

Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia diei 3 Iulii 1999 infrascripto Praesidi impertita, de supradicta decisione certior factus, eam confirmavit et promulgari iussit.

 

IULIANUS HERRANZ
archiep. tit. Vertarensis, Praeses

Bruno Bertagna
archiep. tit. Drivastensis, a Secretis

L. S.

 


* [ AAS 91 (1999), 918]

 

top