The Holy See
back up
Search
riga

 

CODEX CANONUM ECCLESIARUM
ORIENTALIUM*

 

Titulus XXIII DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS    

1007-1054

Titulus XXIV DE IUDICIIS IN GENERE

1055-1184

Titulus XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO   

1185-1356

Titulus XXVI DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS

1357-1400

Titulus XXVII DE SANCTIONIBUS POENALIBUS IN ECCLESIA

1401-1467

Titulus XXVIII DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS

1468-1487

Titulus XXIX DE LEGE, DE CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS    

1488-1539

Titulus XXX DE PRAESCRIPTIONE ET DE TEMPORIS SUPPUTATIONE

1540-1546


TITULUS XXIII

DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
 

Can. 1007 - Ecclesia in procurando bono hominum spirituali bonis temporalibus eget et utitur, quatenus propria eius missio id postulat; quare ipsi ius nativum competit acquirendi, possidendi, administrandi atque alienandi ea bona temporalia, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria sunt.
 
Can. 1008 - 1. Romanus Pontifex est omnium bonorum Ecclesiae temporalium supremus administrator et dispensator.

                    2. Dominium bonorum Ecclesiae temporalium sub suprema auctoritate Romani Pontificis ad eam pertinet personam iuridicam, quae bona legitime acquisivit.
 
Can. 1009 - 1. Subiectum capax bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi ad normam iuris canonici est quaevis persona iuridica.

                    2. Bona temporalia omnia, quae ad personas iuridicas pertinent, sunt bona ecclesiastica.
 

CAPUT I

DE BONIS TEMPORALIBUS ACQUIRENDIS

Can. 1010 - Personae iuridicae bona temporalia acquirere possunt omnibus iustis modis, quibus aliis licet.
 
Can. 1011 - Auctoritati competenti ius est exigendi a christifidelibus, quae ad fines Ecclesiae proprios sunt necessaria.
 
Can. 1012 - 1. Ius est Episcopo eparchiali, quatenus hoc necessarium est ad bonum eparchiae, de consensu consilii a rebus oeconomicis imponendi personis iuridicis sibi subditis tributa uniuscuiusque personae reditibus proportionata; nullum vero tributum imponi potest super oblationibus receptis occasione celebrationis Divinae Liturgiae.

                    2. Personis physicis tributa imponi possunt solummodo ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 1013 - 1. Episcopi eparchialis est intra limites iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutos determinare taxas pro variis actibus potestatis regiminis et oblationes occasione celebrationis Divinae Liturgiae, sacramentorum, sacramentalium vel quarumvis aliarum celebrationum liturgicarum, nisi aliter iure communi cavetur.

                    2. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes, ut collatis consiliis eadem norma de taxis et oblationibus statuatur.
 
Can. 1014 - In omnibus ecclesiis, quae habitualiter christifidelibus patent, Episcopus eparchialis praecipere potest, ut colligantur oblationes pro determinatis inceptis Ecclesiae.
 
Can. 1015 - Eleemosynas colligere personis plysicis vel iuridicis non licet nisi de licentia auctoritatis, cui subiectae sunt, et de consensu scripto dato Hierarchae loci, ubi eleemosynae colliguntur.

Can. 1016 - 1. Oblationes ad certum finem factae nonnisi ad eundem finem destinari possunt.

                    2. Nisi contrarium constat, oblationes moderatoribus vel administratoribus cuiusvis personae iuridicae factae praesumuntur ipsi personae iuridicae datae.

                    3. Hae oblationes repudiari non possunt nisi iusta de causa et in rebus maioris momenti de licentia Hierarchae; eiusdem Hierarchae licentia requiritur, ut acceptentur, quae onere modali vel condicione gravantur firmo can. 1042.
 
Can. 1017 - Praescriptionem ad normam cann. 1540 - 1542 Ecclesia recipit etiam pro bonis temporalibus.

Can. 1018 - Res sacrae, quae scilicet dedicatione vel benedictione ad cultum divinum destinatae sunt, si in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos non licet, nisi dedicationem vel benedictionem amiserunt; si vero ad personam iuridicam ecclesiasticam pertinent, tantum ab alia persona iuridica ecclesiastica acquiri possunt.
 
Can. 1019 - Res immobiles, res mobiles pretiosae, quae scilicet magni sunt momenti artis vel historiae vel materiae causa, iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur; quae ad aliquam Ecclesiam sui iuris vel eparchiam pertinent, spatio quinquaginta annorum, quae vero ad aliam personam iuridicam, spatio triginta annorum.
 
Can. 1020 - 1. Omnis auctoritas gravi obligatione tenetur curandi, ut bona temporalia Ecclesiae acquisita inscribantur nomine personae iuridicae, ad quam pertinent, servatis omnibus praescriptis iuris civilis, quae iura Ecclesiae in tuto ponunt.

                    2. Si vero iure civili non conceditur, ut bona temporalia nomine personae iuridicae inscribantur, omnis auctoritas curet, ut auditis peritis in iure civili et consilio competenti iura Ecclesiae adhibitis modis iure civili validis illaesa maneant.

                    3. Haec praescripta serventur etiam circa bona temporalia a persona iuridica legitime possessa, quorum acquisitio documentis nondum est firmata.

                    4. Auctoritas immediate superior tenetur urgere observantiam horum praescriptorum.
 
Can. 1021 - 1. In singulis eparchiis habeatur ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris speciale institutum, quod bona vel oblationes colligat eum in finem, ut congruae necnon fundamentaliter aequali sustentationi omnium clericorum, qui in favorem eparchiae servitium praestant, apte provideatur, nisi aliter eisdem provisum est.

                    2. Ubi praecaventia et securitas socialis necnon assistentia sanitaria in favorem clericorum nondum apte ordinatae sunt, iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris provideatur, ut erigantur instituta, quae haec sub vigilantia Hierarchae loci in tuto ponunt.

                    3. In singulis eparchiis, quatenus opus est, constituatur modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinato massa communis, qua possunt Episcopi eparchiales obligationibus erga alias personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque necessitatibus eparchiae occurrere quaque etiam eparchiae divitiores adiuvare pauperiores possunt.

CAPUT II

DE BONIS ECCLESIASTICIS ADMINISTRANDIS

Can. 1022 - 1. Episcopi eparchialis est vigilare administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum, quae intra fines eparchiae sunt nec ab eius potestate regiminis sunt subducta, salvis legitimis titulis, qui eidem potiora iura tribuunt.

                    2. Habita ratione iurium, legitimarum consuetudinum et circumstantiarum, Hierarchae, editis opportunis instructionibus intra limites iuris communis et iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris curent, ut tota administratio bonorum ecclesiasticorum apte ordinetur.

Can. 1023 - Administratio bonorum ecclesiasticorum personae iuridicae ei competit, qui immediate eam regit, nisi aliter iure cavetur.
 
Can. 1024 - 1. Actus, qui fines et modum ordinariae administrationis excedunt administrator bonorum ecclesiasticorum valide ponere, non potest nisi de consensu auctoritatis competentis scripto dato.

                   2. In statutis determinentur actus, qui fines et modum ordinariae administrationis excedunt; si vero de hac re silent statuta, competit auctoritati, cui persona iuridica immediate subiecta est, consulto consilio competenti huiusmodi actus determinare.

                   3. Nisi quando et quatenus in rem eius versum est, persona iuridica non tenetur respondere de actibus ab administratoribus invalide positis.

Can. 1025 - Antequam administrator bonorum ecclesiasticorum suum officium init, debet:

1 coram Hierarcha vel eius delegato promissionem facere se proprium officium fideliter impleturum;

2 accurato inventario ab Hierarcha recognito bonorum ecclesiasticorum suae administrationi commissorum subscribere.
 
Can. 1026 - Inventarii bonorum ecclesiasticorum alterum exemplar asservetur in archivo personae iuridicae, ad quam pertinent, alterum in archivo curiae eparchialis; in utroque exemplari quaelibet mutatio adnotetur, quam patrimonium stabile eiusdem personae iuridicae subire contingit.
 
Can. 1027 - Auctoritates debent curare, ut administratores bonorum ecclesiasticorum opportunas praestent cautiones iure civili validas, ne quid Ecclesia detrimenti capiat eisdem administratoribus morientibus vel ab officio cessantibus.

Can. 1028 - 1. Omnis administrator bonorum ecclesiasticorum diligentia boni patris familias suum officium implere tenetur.

                    2. Exinde praecipue debet:

1 vigilare, ne bona ecclesiastica suae curae concredita quoquo modo pereant neve quid detrimenti capiant initis in hunc finem, quatenus opus est, contractibus assecurationis;

2 normas servare iuris canonici et civilis necnon ea, quae a fundatore vel donatore aut ab auctoritate competenti imposita sunt, et praesertim cavere, ne ex iuris civilis inobservantia damnum Ecclesiae obveniat;

3 reditus bonorum ac proventus accurate et iusto tempore exigere exactosque tuto servare et secundum fundatoris mentem aut legitimas normas impendere;

4 curare, ut foenus vel mutui vel hypothecae causa solvendum statuto tempore solvatur et debiti summa capitalis opportune reddatur;

5 pecuniam, quae de expensis forte superest et utiliter collocari potest, de consensu Hierarchae in fines Ecclesiae vel personae iuridicae collocare;

6 accepti et expensi libros bene ordinatos habere;

7 rationem administrationis exeunte unoquoque anno componere;

8 documenta, quibus iura personae iuridicae in bona ecclesiastica nituntur, ordinare et in archivo asservare, authentica vero eorum exemplaria, ubi commode fieri potest, in archivo curiae eparchialis deponere.

                 3. Praevisio accepti et expensi, ut ab administratoribus bonorum ecclesiasticorum quotannis componatur, enixe commendatur; ius particulare autem potest eam praecipere et pressius determinare modum, quo exhibenda est.
 
Can. 1029 - Administrator bonorum ecclesiasticorum de bonis mobilibus, quae ad patrimonium stabile non pertinent, donationes praeterquam moderatas secundum legitimam consuetudinem ne faciat nisi iusta de causa pietatis aut caritatis.
 
Can. 1030 - Administrator bonorum ecclesiasticorum:

1 in operarum locatione etiam ius civile circa laborem et vitam socialem adamussim servet secundum principia ab Ecclesia tradita;

2 eis, qui operam ex condicto praestant, iustam remunerationem tribuat ita, ut suis et suorum necessitatibus convenienter providere possint.
 
Can. 1031 - 1. Reprobata contraria consuetudine administrator bonorum ecclesiasticorum singulis annis rationem administrationis proprio Hierarchae reddere debet.

                    2. De bonis temporalibus, quae Ecclesiae offeruntur, administrator bonorum ecclesiasticorum rationem publice reddat secundnm modum iure particulari statutum, nisi Hierarcha loci gravi de causa aliud statuit.
 
Can. 1032 - Administrator bonorum ecclesiasticorum litem nomine personae iuridicae ne incohet neve contestetur in foro civili nisi de licentia Hierarchae proprii.
 
Can. 1033 - Administrator bonorum ecclesiasticorum, qui officium vel munus arbitratu suo dimisit, ad restitutionem tenetur, si ex arbitraria dimissione damnum Ecclesiae obvenit.

 

CAPUT III

DE CONTRACTIBUS, PRAESERTIM DE ALIENATIONIBUS

Can. 1034 - Quae ius civile territorii, ubi contractus initur, statuit de contractibus tam in genere quam in specie, et de solutionibus, eadem iure canonico in re, quae potestati Ecclesiae subest, eisdem cum effectibus serventur.
 
Can. 1035 - 1. Ad alienanda bona ecclesiastica, quae ex legitima assignatione patrimonium stabile personae iuridicae constituunt, requiritur: 1 iusta causa veluti urgens necessitas, evidens utilitas, pietas, caritas vel ratio pastoralis; 2 aestimatio rei alienandae a peritis scripto facta; 3 in casibus iure praescriptis consensus auctoritatis competentis scripto datus, sine quo alienatio invalida est.

                    2. Aliae quoque cautelae ab auctoritate competenti praescriptae serventur, ut Ecclesiae damnum vitetur.
 
Can. 1036 - 1. Si valor bonorum ecclesiasticorum, quorum alienatio proponitur, continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica statutam, requiritur consensus:

1 consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis eparchiae;

2 Episcopi eparchialis, qui in casu eget consensu consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis personae iuridicae eodem Episcopo eparchiali subiectae;

3 auctoritatis in typico vel statutis determinatae, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae.

                   2. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non duplo, requiritur consensus:

1 Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitae, nisi ius particulare eiusdem Ecclesiae aliud fert;

2 Episcopi eparchialis necnon Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercenti subiectae;

3 Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae, etsi iuris pontificii, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita sunt.

                3. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam duplo excedit et, si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur, servetur 2, sed Patriarcha indiget consensu eiusdem Synodi.

                4. In ceteris casibus requiritur consensus Sedis Apostolicae, si valor bonorum excedit summam ab ipsa Sede Apostolica statutam vel approbatam et, si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur.
 
Can. 1037 - Ad alienanda bona temporalia Ecclesiae patriarchalis vel eparchiae Patriarchae, Patriarcha indiget:

1 consilio Synodi permanentis, si valor bonorum continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam et si de bonis Ecclesiae patriarchalis agitur; si vero nonnisi de bonis eparchiae Patriarchae agitur, servandus est can. 1036, 1, n. 1;

2 consensu Synodi permanentis, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non duplo;

3 consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si valor bonorum eandem summam duplo excedit et si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur.
 
Can. 1038 - 1. Ii, quorum consilium, concensus vel confirmatio ad alienanda bona ecclesiastica iure requiritur, ne dent consilium, consensum vel confirmationem, antequam exacte edocti sunt de statu oeconomico personae iuridicae, cuius bona temporalia alienanda proponuntur, et de alienationibus iam peractis.

                    2. Consilium, consensus aut confirmatio pro non datis habentur, nisi in eis petendis exprimuntur alienationes iam peractae.
 
Can. 1039 - Pro quacumque alienatione requiritur consensus eorum, quorum interest.
 
Can. 1040 - Si bona ecclesiastica contra praescripta iuris canonici alienata sunt, sed alienatio iure civili valida est, auctoritas superior illius, qui talem alienationem peregit, decernat omnibus mature perpensis, an et qualis actio, a quonam et contra quemnam proponenda sit ad Ecclesiae iura vindicanda.
 
Can. 1041 - Nisi res est minimi momenti, bona ecclesiastica propriis administratoribus eorumque coniunctis usque ad quartum gradum consanguinitatis aut affinitatis non sunt vendenda aut locanda sine speciali auctoritatis, de qua in cann. 1036 et 1037, licentia.

Can. 1042 - Cann. 1035 - 1041 servari debent non solum in alienatione, sed etiam in quolibet negotio, quo condicio patrimonialis personae iuridicae peior fieri potest.

CAPUT IV

DE PIIS VOLUNTATIBUS ET DE PIIS FUNDATIONIBUS

Can. 1043 - 1. Qui ex iure naturae vel canonico libere potest de suis bonis statuere, potest etiam ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa bona relinquere.

                    2. In ultimis voluntatibus in bonum Ecclesiae serventur, si fieri potest, praescripta iuris civilis; si servata non sunt, heredes moneantur de obligatione, qua tenentur, implendi testatoris voluntatem.
 
Can. 1044 - Voluntates christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa legitime acceptatae diligentissime impleantur etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum firmo can. 1045.

Can. 1045 - 1. Hierarcha omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutor est.

                    2. Hoc ex iure Hierarcha vigilare potest ac debet etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, eique ceteri exsecutores perfuncto munere rationem reddere debent.

                    3. Clausulae huic Hierarchae iuri contrariae ultimis voluntatibus adiectae pro non appositis habentur.
 
Can. 1046 - 1. Qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Hierarcham proprium certiorem facere eique omnia talia bona cum oneribus adiunctis indicare; si vero donator id expresse et omnino prohibuit, fiduciam ne acceptet.

                   2. Hierarcha debet exigere, ut bona fiduciaria in tuto collocentur, et ad normam can. 1045, 2 vigilare, ut pia voluntas ad effectum ducatur.

                   3. Si agitur de bonis fiduciariis alicui sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum commissis, quae destinata sunt loci vel eparchiae ecclesiis, christifidelibus, qui ibidem domicilium habent, aut piis causis iuvandis, Hierarcha, de quo in 1 et 2, est Hierarcha loci.
 
Can. 1047 - 1. Piae fundationes in iure sunt:

1 piae fundationes autonomae, scilicet universitates rerum ad opera pietatis, apostolatus aut caritatis spiritualis vel temporalis destinatae et ab auctoritate competenti in personam iuridicam erectae;

2 piae fundationes non autonomae, scilicet bona temporalia alicui personae iuridicae quoquo modo data cum onere in diuturnum tempus, iure particulari determinandum, ex reditibus annuis fines, de quibus in n. 1, persequendi.

                   2. Bona temporalia fundationis non autonomae, si concredita sunt personae iuridicae Episcopo eparchiali subiectae, elapso tempore determinato ad institutum, de quo in can. 1021, 1, destinari debent, nisi alia fuit voluntas fundatoris expresse manifestata; secus eidem personae iuridicae cedunt.
 
Can. 1048 - 1. Piae fundationes autonomae nonnisi ab Episcopo eparchiali aliave auctoritate superiore erigi possunt.

                    2. Ut pia fundatio non autonoma a persona iuridica valide acceptari possit, requiritur consensus Hierarchae proprii scripto datus; Hierarcha vero consensum ne det, antequam legitime comperuit personam iuridicam novo oneri suscipiendo et oneribus iam susceptis satisfacere posse; caveat quoque idem Hierarcha, ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis secundum morem propriae Ecclesiae sui iuris.

                   3. Iuris particularis est determinare ceteras condiciones, sine quibus piae fundationes erigi vel acceptari non possunt.
 
Can. 1049 - Hierarcha, qui piam fundationem erexit vel consensum ad piam fundationem acceptandam dedit, statim tutum locum designet, in quo pecunia et bona mobilia dotationis nomine assignata deponantur eum in finem, ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium custodiantur et quam primum caute et utiliter de prudenti eiusdem Hierarchae iudicio consultis et eis, quorum interest, et consilio competenti collocentur in favorem eiusdem fundationis cum expresse determinata mentione oneris.

Can. 1050 - Documenti fundationis exemplar alterum in archivo curiae eparchialis, alterum in archivo personae iuridicae asservetur.
 
Can. 1051 - 1. Servatis cann. 1044 - 1046 et 1031 onerum ex piis fundationibus incumbentium tabella conficiatur, quae in loco patenti exponatur, ne obligationes implendae in oblivionem cadant.

                    2. Liber habeatur et apud parochum vel rectorem ecclesiae asservetur, in quo singula onera eorumque impletio et eleemosynae adnotentur.
 
Can. 1052 - 1. Reductio onerum Divinam Liturgiam celebrandi reservatur Sedi Apostolicae.

                    2. Si in documento fundationis de re expresse cavetur, Hierarcha ob imminutos reditus onera Divinam Liturgiam celebrandi reducere potest.

                    3. Episcopo eparchiali competit potestas reducendi ob deminutionem redituum, dum causa perdurat, ad rationem oblationum in eparchia legitime vigentium numerum celebrationum Divinae Liturgiae, dummodo nemo sit, qui obligatione tenetur et utiliter cogi potest ad oblationum augmentum faciendum.

                    4. Episcopo eparchiali etiam competit potestas reducendi onera Divinam Liturgiam celebrandi, quae instituta ecclesiastica gravant, si reditus ad ea, quae ex eisdem tempore acceptationis onerum obtineri potuerunt, consequenda insufficientes evaserunt.

                    5. Potestates, de quibus in 3 et 4, habent etiam Superiores generales institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum clericalium iuris pontificii vel patriarchalis.

                    6. Potestates, de quibus in 3 et 4, Episcopus eparchialis delegare potest tantummodo Episcopo coadiutori, Episcopo auxiliari, Protosyncello vel Syncellis omni subdelegatione exclusa.
 
Can. 1053 - Eisdem auctoritatibus, de quibus in can. 1052, potestas insuper competit transferendi iusta de causa onera Divinam Liturgiam celebrandi in dies vel instituta diversa ab illis, quae in fundatione sunt statuta.

Can. 1054 - 1. Voluntatum christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium reductio, moderatio, commutatio, si fundator potestatem hanc Hierarchae expresse concessit, ab eodem Hierarcha insta tantum et necessaria de causa fieri potest.

                     2. Si exsecutio onerum impositorum ob imminutos reditus aliave de causa nulla administratorum culpa impossibilis evasit, Hierarcha consultis eis, quorum interest, et consilio competenti atque servata quam optime fundatoris voluntate potest eadem onera aeque imminuere firmo can. 1052.

                     3. In ceteris casibus de re adiri debet Sedes Apostolica vel Patriarcha, qui de consensu Synodi permanentis agat.
 

TITULUS XXIV

DE IUDICIIS IN GENERE
 

Can. 1055 - 1. Obiectum iudicii eunt:

1 personarum physicarum vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda vel facta iuridica declaranda;

2 delicta, quod spectat ad poenam irrogandam.

                    2. In controversiis vero ortis ex actu potestatis regiminis exsecutivae competens est solummodo auctoritas superior ad normam cann. 996 -1006.
 
Can. 1056 - In causis, quae alicui Dicasterio Sedis Apostolicae reservantur, tribunalia normas ab eodem Dicasterio editas sequantur oportet.
 
Can. 1057 - In causis servorum Dei, ut inter Sanctos referantur, serventur normae speciales a Romano Pontifice statutae.
 

CAPUT I

DE FORO COMPETENTI
 

Can. 1058 - Romanus Pontifex a nemine iudicatur.
 
Can. 1059 - 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet christifideli causam suam in quovis statu et gradu iudicii cognoscendam ad ipsum Romanum Pontificem deferre, qui pro toto orbe catholico iudex est supremus et qui vel ipse per se ius dicit vel per tribunalia Sedis Apostolicae vel per iudices a se delegatos.

                    2. Haec provocatio tamen ad Romanum Pontificem interposita non suspendit excepto casu appellationis exercitium potestatis in iudice qui causam iam cognoscere coepit quique idcirco potest iudicium prosequi usque ad sententiam definitivam, nisi constat Romanum Pontificem causam ad se advocavisse.
 
Can. 1060 - 1. Soli Romano Pontifici ius est iudicandi:

1 Patriarchas;

2 Episcopos in causis poenalibus;

3 eos, qui supremum tenent civitatis magistratum;

4 alias causae, quas ipse ad suum advocavit iudicium.

                    2. Exceptis Episcopis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercentibus ceteri Episcopi in causis contentiosis iudicantur a tribunali a Romano Pontifice designato salvo can. 1066, 2.

                    3. Iudex de actu vel documento a Romano Pontifice in forma specifica confirmato videre non potest, nisi illius praecessit mandatum.
 
Can. 1061 - Coram tribunalibus Sedis Apostolicae conveniri debent personae, quae auctoritatem snperiorem infra Romanum Pontificem non habent, sive sunt personae physicae in ordine episcopatus non constitutae sive sunt personae iuridicae salvo can. 1063, 4, nn. 3 et 4.
 
Can. 1062 - 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, salva competentia Sedis Apostolicae, est superius tribunal intra fines territorii eiusdem Ecclesiae.

                    2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per secreta suffragia eligere debet ad quinquennium ex suo gremio Moderatorem generalem administrationis iustitiae necnon duos Episcopos, qui cum eo praeside constituunt tribunal; si vero unus ex his tribus Episcopis est in causa vel adesse non potest, Patriarcha de consensu Synodi permanentis ei alium Episcopum substituat; item in casu recusationis videat Patriarcha de consensu Synodi permanentis.

                   3. Huius tribunalis est iudicare causas contentiosas sive eparchiarum sive Episcoporum, etiam Episcoporum titularium.

                   4. Appellatio in his causis fit ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ulteriore appellatione remota salvo can. 1059.

                   5. Moderatori generali administrationis iustitiae est ius vigilandi omnibus tribunalibus intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis necnon ius decisionem ferendi in recusatione contra aliquem iudicem tribunalis ordinarii Ecclesiae patriarchalis.

Can. 1063 - 1. Patriarcha erigere debet tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis a tribunali eparchiae Patriarchae distinctum.

                    2. Hoc tribunal proprium praesidem, iudices, promotorem iustitiae, defensores vinculi aliosque necessarios administros habeat a Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominatos; praeses, iudices, promotor iustitiae necnon defensores vinculi amoveri non possunt nisi a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, renuntiationem vero ab officio Patriarcha solus acceptare potest.

                    3. Hoc tribunal est tribunal appellationis in secundo et in ulterioribus gradibus iudicii ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, pro causis in tribunalibus inferioribus iam definitis; huic tribunali competunt etiam iura tribunalis metropolitani eis in locis territorii Ecclesiae patriarchalis, ubi provinciae erectae non sunt.

                    4. Huic tribunali competit iudicare ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, in primo et in ulterioribus gradibus iudicii causas:

1 Exarchorum et delegatorum Patriarchae, qui Episcopi non sunt;

2 personarum physicarum vel iuridicarum Patriarchae immediate subiectarum;

3 institutorum vitae consecratae iuris pontificii;

4 Superioris instituti vitae consecratae iuris pontificii, qui in eodem instituto Superiorem potestate iudiciali praeditum non habet;

5 ex iuris particularis praescripto eidem tribunali reservatas.
 
Can. 1064 - 1. Tribunal metropolitanum, quod non est distinctum a tribunali eparchiae Metropolitae, est tribunal appellationis a sententiis tribunalium eparchialium.

                   2. A causis in primo gradu iudicii pertractatis coram Metropolita aliove Episcopo eparchiali, qui auctoritatem superiorem infra Romanum Pontificem non habet, fieri debet appellatio ad tribunal ab ipso stabili modo cum approbatione Sedis Apostolicae designatum firmis cann. 139 et 175.
 
Can. 1065 - Tribunal tertii gradus est Sedes Apostolica, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
 
Can. 1066 - 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus causis iure expresse non exceptis iudex in primo gradu iudicii est Episcopus eparchialis.

                    2. Si vero agitur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo eparchiali repraesentatae, iudicat in primo gradu iudicii tribunal appellationis firmo can. 1062, 3.
 
Can. 1067 - 1. Tribunal primi gradus pro pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris erigi potest a Patriarcha de consensu Episcoporum eparchialium, quorum interest, si de eparchiis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis agitur; in ceteris casibus ab ipsis Episcopis eparchialibus, qui ad hoc consenserunt approbante Sede Apostolica.

                    2. Hoc tribunal erigi debet, si singuli Episcopi eparchiales tribunal proprium quacumque de causa erigere non possunt; intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis, si casus fert, a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis hoc tribunal erigatur.

                    3. In eparchiis, pro quibus tale tribunal erectum est, tribunal eparchiale collegiale valide erigi non potest.

                    4. Coetui Episcoporum eparchialium, qui ad tale tribunal consenserunt, vel Episcopo eparchiali ab eodem electo competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal; si vero hoc tribunal a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica erectum est, servandae sunt normae ab ipsa Synodo vel Sede Apostolica statutae.

                    5. Appellatio ab hoc tribunali fit intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis; in ceteris casibus vero ad tribunal stabili modo a coetu Episcoporum, de quo in 4, cum approbatione Sedis Apostolicae vel ab ipsa Sede Apostolica designatum.
 
Can. 1068 - 1. Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarnm sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali communi, quod causas sive contentiosas sive poenales christifidelium alicui ex eisdem Episcopis eparchialibus subditorum cognoscat.

                    2. Si idonei iudices aliique administri tribunalium desunt, Episcopi eparchiales curent, ut tribunal commune constituatur.

                    3. Episcopi eparchiales, qui ad tribunal commune consenserunt, unum ex se ipsis designare debent, cui circa hoc tribunal competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal.

                    4. A sententiis tribunalis communis primi gradus appellatio fit ad tribunal stabili modo a Sede Apostolica designatum.
 
Can. 1069 - 1. Controversiae inter personas physicas vel iuridicas eiusdem instituti vitae consecratae institutis saecularibus exceptis, in quo Superiores potestate regiminis praediti sunt, definiendae sunt apud iudicem vel tribunal in typico vel statutis instituti determinatum.

                    2. Si controversia, institutis saecularibus exceptis, enascitur inter personas physicas vel iuridicas diversorum institutorum vitae consecratae aut etiam eiusdem instituti iuris eparchialis alteriusve, in quo Superiores potestate regiminis praediti non sunt, aut inter sodalem vel personam iuridicam instituti vitae consecratae et quamcumque aliam personam physicam vel iuridicam, iudicat in primo gradu iudicii tribunal eparchiale.
 
Can. 1070 - Auctoritas quodcumque tribunal erigens curet, ut tribunal propria statuta ab eadem auctoritate approbata habeat, in quibus iudicium aliorumque administrorum modus nominationis, muneris tempus, remuneratio necnon alia iure requisita determinari debent.

Can. 1071 - Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam actus processuales peragat exceptis tamen illis actibus, qui decisiones iudicum implicant.
 
Can. 1072 - In causis, de quibus in cann. 1060, 1061, 1062, 3 et 1063, 4 inferiorum iudicum incompetentia est absoluta; item absoluta est incompetentia iudicis, si competentia ratione gradus iudicii statuta non servatur.
 
Can. 1073 - 1. Nemo in primo gradu iudicii conveniri potest nisi coram iudice, qui competens est ob unum ex titulis, qui iure communi determinantur.

                    2. Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa.

                    3. Nisi aliter iure expresse cavetur, actor sequitur forum partis conventae; si vero pars conventa multiplex forum habet, optio fori actori conceditur.
 
Can. 1074 - Quilibet conveniri potest coram tribunali domicilii vel quasi-domicilii.
 
Can. 1075 - 1. Vagus forum habet in loco, ubi actu commoratur.

                    2. Is, cuius neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus commorationis nota sunt, conveniri potest in foro actoris, dummodo aliud forum legitimum non suppetat.
 
Can. 1076 - Ratione rei sitae pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa est aut de spolio agitur.

Can. 1077 - 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi contractus initus est vel impleri debet, nisi partes concorditer aliud tribunal elegerunt.

                    2. Si causa versatur circa obligationes, quae ex alio titulo proveniunt, pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi obligatio orta est vel est implenda.
 
Can. 1078 - In causis poenalibus accusatus, etsi absens, conveniri potest coram tribunali loci, ubi delictum patratum est.
 
Can. 1079 - Pars conveniri potest:

1 in causis, quae circa administrationem versantur, coram tribunali loci, ubi administratio gesta est;

2 in causis, quae respiciunt hereditates vel legata pia, coram tribunali ultimi domicilii vel quasi-domicilii vel commorationis firmo can. 1075, 2 illius, de cuius hereditate vel legato pio agitur, nisi agitur de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.
 
Can. 1080 - Si nullus ex superioribus titulis iudici suffragatur et tamen causa apud ipsum introducitur, ipse competentiam obtinet, si partes et auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, consentiunt.

Can. 1081 - Ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu cognoscendae sunt causae inter se conexae, nisi iuris praescriptum obstat.

Can. 1082 - Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei ius est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime citavit.
 
Can. 1083 - 1. Conflictus inter iudices, quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, definiendi sunt a tribunali appellationis illius iudicis, coram quo actio primo per libellum litis introductorium promota est.

                    2. Si vero alterutrum tribunal est alterius tribunal appellationis, conflictus definiendus est a tribunali tertii gradus pro tribunali, in quo actio primo promota est.

                    3. A decisionibus in his conflictibus non datur locus appellationi.
 
Can. 1084 - 1. Tribunali collegiali trium iudicum reservantur:

1 causae de vinculo sacrae ordinationis;

2 causae de vinculo matrimonii firmis cann. 1372 - 1374;

3 causae poenales de delictis, quae poenam excommunicationis maioris, privationis officii, reductionis ad gradum inferiorem vel depositionis secumferunt;

4 causae determinatae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.

                     2. Ceterae causae tractantur a iudice unico, nisi Episcopus eparchialis certam causam collegio trium iudicum reservat.

                     3. In primo gradu iudicii, si collegium constitui non potest, dum huiusmodi impossibilitas perdurat, Patriarcha consulta Synodo permanenti permittere potest, ut Episcopus eparchialis causas iudici unico clerico committat, qui, si fieri potest, assessorem et auditorem sibi asciscat; idem permittere potest Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, vel etiam Metropolita Ecclesiae patriarchalis extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutus, uterque consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus; in ceteris casibus adeatur Sedes Apostolica.
 
Can. 1085 - 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet et ad maiorem numerum suffragiorum decisiones ferre, ad validitatem quidem, si agitur:

1 de reiectione petitionis actionis reconventionalis vel causae incidentis;

2 de definitione recursus adversus decretum praesidis;

3 de sententia, etsi interlocutoria, necnon de decretis, quae vim sententiae definitivae habent.

                 2. Ceteros actus processuales ponens peragat, nisi collegium aliquos, non quidem ad validitatem, sibi reservavit.

                 3. Si causa in primo gradu iudicii collegialiter cognita est, etiam in gradu appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet; ei vero a iudice unico, etiam in gradu appellationis a iudice unico definienda est excepto casu, de quo in can. 1084, 3.

 

CAPUT II

DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM
 

Art. I
E VICARIO IUDICIALI, DE IUDICIBUS ET DE AUDITORIBUS

Can. 1086 - 1. Episcopus eparchialis tenetur Vicarium iudicialem constituere cum potestate iudiciali ordinaria a Protosyncello distinctum, nisi parvitas eparchiae aut paucitas causarum aliud suadet.

                    2. Vicarius iudicialis unum constituit tribunal cum Episcopo eparchiali, sed non potest iudicare causas, quas Episcopus eparchialis sibi reservavit.

                    3. Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est Vicariorum iudicialium adiunctorum.

                    4. Tum Vicarius iudicialis tum Vicarii iudiciales adiuncti esse debent sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati, annos nati non minus triginta.

Can. 1087 - 1. In eparchia nominentur ab Episcopo eparchiali iudices eparchiales, qui sint clerici.

                    2. Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus permittere potest, ut etiam alii christifideles iudices nominentur, ex quibus suadente necessitate unus assumi potest ad collegium efformandum; in ceteris casibus hac in re adeatur Sedes Apostolica.

                   3. Iudices sint integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati.
 
Can. 1088 - 1. Vicarius iudicialis, Vicarius iudicialis adiunctus et ceteri iudices nominantur ad tempus determinatum.

                    2. Si tempus determinatum sede eparchiali vacante elapsum est, ii amoveri non possunt, sed in officio perdurant, donec novus Episcopus eparchialis in re providerit.

                    3. Si Vicarius iudicialis ab Administratore eparchiae nominatur, adveniente novo Episcopo eparchiali indiget confirmatione.
 
Can. 1089 - Iudex unicus in quolibet iudicio duos assessores ex christifidelibus probatae vitae sibi consulentes asciscere potest.
 
Can. 1090 - 1. Duos iudices, qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter iudices eparchiales Vicarius iudicialis designet ex ordine per turnum, nisi pro sua prudentia Episcopus eparchialis aliud opportunum existimavit.

                   2. Iudices semeI designatos ne subroget Vicarius iudicialis nisi gravissima de causa in decreto ad validitatem exprimenda.
 
Can. 1091 - 1. Tribunali collegiali praeest, si fieri potest, Vicarius iudicialis vel Vicarius iudicialis adiunctus.

                    2. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus eiusdem tribunalis ponentem designare, nisi ipse vult hoc munus implere.

                    3. Idem praeses potest ponenti alium iusta de causa substituere.

                    4. Ponens in conventu iudicum de causa refert et sententiam scripto redigit.
 
Can. 1092 - Ad iudicem unicum iura tribunalis et praesidis spectant.
 
Can. 1093 - 1. Iudex vel tribunalis collegialis praeses possunt auditorem designare ad causae instructionem peragendam eum seligentes aut ex tribunalis iudicibus aut ex christifidelibus ab Episcopo eparchiali ad hoc officium admissis.

                   2. Episcopus eparchialis potest ad officium auditoris admittere christifideles, qui bonis moribus, prudentia et doctrina praestant.

                   3. Auditoris est secundum iudicis mandatum probationes tantum colligere easque collectas iudici tradere; potest autem, nisi iudicis mandatum obstat, interim decidere, quae et quomodo probationes colligendae sint, si forte de hac re quaestio oritur, dum ipse officium suum exercet.
 

Art. II
DE PROMOTORE IUSTITIAE, DE DEFENSORE VINCULI ET DE NOTARIO

Can. 1094 - Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum in discrimen vocari potest, et ad causas poenales constituatur in eparchia promotor iustitiae, qui obligatione tenetur providendi bono publico.
 
Can. 1095 - 1. In causis contentiosis Episcopi eparchialis est iudicare, utrum bonum publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae iure praecipitur vel ex natura rei evidenter necessarius est.

                    2. Si in praecedenti gradu iudicii intervenit promotor iustitiae, in ulteriore gradu huius interventus praesumitur necessarius.
 
Can. 1096 - Ad causas, in quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel solutione matrimonii, constituatur in eparchia defensor vinculi, qui obligatione tenetur proponendi et exponendi omnia, quae rationabiliter adduci possunt adversus nullitatem vel solutionem.
 
Can. 1097 - In causis, in quibus promotoris iustitiae aut defensoris vinculi praesentia requiritur, eis non citatis acta nulla sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerunt aut saltem ante sententiam actis inspectis officio suo fungi potuerunt.

Can. 1098 - Nisi aliter iure communi expresse cavetur:

1 quoties lex praecipit, ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae et defensor vinculi, si iudicio intersunt, audiendi sunt;

2 quoties instantia partis requiritur, ut iudex aliquid decernere possit, instantia promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, qui iudicio intersunt, eandem vim habet.
 
Can. 1099 - 1. Episcopi eparchialis est promotorem iustitiae et defensorem vinculi nominare; in tribunalibus non eparchialibus iidem nominantur ad normam statutorum tribunalis, nisi aliter iure cavetur.

                    2. Promotor iustitiae et defensor vinculi sint christifideles integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati ac prudentia et iustitiae zelo probati.
 
Can. 1100 - 1. Eadem persona, non autem in eadem causa, officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest.

                    2. Promotor iustitiae et defensor vinculi constitui possunt ad universitatem causarum vel ad singulas causas; possunt vero ab Episcopo eparchiali iusta de causa amoveri.
 
Can. 1101 - 1. Cuilibet processui intersit notarius ita, ut nulla habeantur acta, si non sunt ab eo subscripta.

                    2. Acta, quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt

Art. III
DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM EX DIVERSIS EPARCHIIS
VEL ECCLESIIS SUI IURIS ASSUMENDIS

Can. 1102 - 1. Iudices aliique administri tribunalium assumi possunt ex qualibet eparchia vel instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum propriae vel etiam alterius Ecclesiae sui iuris de consensu vero scripto dato proprii Episcopi eparchialis vel Superioris maioris.

                    2. Iudex delegatus, nisi aliud fert delegationis mandatum, uti potest auxilio administrorum intra territorium mandantis degentium.

CAPUT III

DE OBLIGATIONIBUS IUDICUM ET ALIORUM ADMINISTRORUM TRIBUNALIUM

 

Can. 1103 - 1. Christifideles omnes, in primis autem Episcopi, sedulo annitantur, ut salva iustitia lites in populo Dei, quatenus fieri potest, vitentur vel pacifice quam primum componantur.

                    2. Iudex in limine litis et etiam quolibet alio momento, quoties spem boni exitus perspicit, partes hortari et adiuvare ne omittat, ut de aequa controversiae solutione quaerenda communi consilio curent, viasque ad hoc propositum assequendum idoneas ipsis indicet gravibus quoque hominibus ad mediationem adhibitis.

                     3. Si vero circa bonum privatum partium causa versatur, dispiciat iudex, num transactione vel per compromissum in arbitros controversia finem habere utiliter possit.
 
Can. 1104 - 1. Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium praestare debet.

                    2. Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio ad normam canonum facta est ab eo, cuius interest, vel a promotore iustitiae.
 
Can. 1105 - Qui causae interfuit tamquam iudex, promotor iustitiae, defensor vinculi, procurator, advocatus, testis aut peritus non potest postea valide eandem causam in alio gradu iudicii tamquam iudex definire aut in eodem munus assessoris agere.
 
Can. 1106 - 1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum gradum inclusive lineae collateralis vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis vel lucri faciendi aut damni vitandi aliquid ipsius interest.

                   2. In eisdem adiunctis ab officio suo abstinere debent promotor iustitiae, defensor vinculi, assessor et auditor.
 
Can. 1107 - 1. Si iudex sive in tribunali ordinario sive delegato, etsi competens, recusatur, auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, hanc exceptionem definiat salvo can. 1062, 2 et 5.

                   2. Si Episcopus eparchialis est iudex et contra eum recusatio opponitur, abstineat a iudicando.

                   3. Si recusatio opponitur contra ceteros tribunalis administros, de hac exceptione videat praeses in tribunali collegiali vel iudex, si unicus est.
 
Can. 1108 - Recusatione admissa personae mutari debent, non vero gradus iudicii.
 
Can. 1109 - 1. Quaestio de recusatione expeditissime definienda est auditis partibus.

                    2. Actus positi a iudice, antequam recusatur, validi sunt; qui autem positi sunt post propositam recusationem, rescindi debent, si pars petit, intra decem dies ab admissa recusatione computandos; post admissam recusationem invalidi sunt.
 
Can. 1110 - 1. In negotio, quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; causa autem legitime introducta iudex procedere potest et debet, etiam ex officio, in causis poenalibus et aliis causis, quae ad bonum publicum Ecclesiae aut ad salutem animarum spectant.

                   2. Potest autem praeterea iudex partium neglegentiam in probationibus afferendis vel in exceptionibus opponendis supplere, quoties id necessarium censet ad vitandam graviter iniustam sententiam firmo can. 1283.
 
Can. 1111 - Iudices et tribunalia curent, ut quam primum salva iustitia causae omnes terminentur ita, ut in primo gradu iudicii ultra annum ne protrahantur, in gradu appellationis vero non ultra sex menses.
 
Can. 1112 - Omnes, qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, promissionem de munere fideliter implendo facere debent.
 
Can. 1113 - 1. In iudicio poenali semper, in iudicio contentioso autem, si ex revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire potest, iudices et tribunalis adiutores tenentur secretum servare.

                    2. Tenentur etiam semper et erga omnes ad secretum servandum de discussione, quae inter iudices in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis; ad hoc secretum tenentur etiam alii omnes, ad quos notitia de re quoquo modo pervenit.

                     3. Immo, quoties natura causae vel probationum talis est, ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur vel praebeatur ansa dissidiis aut scandalum aliudve huius generis incommodum oriatur, iudex potest testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando obligare ad secretum servandum.
 
Can. 1114 - Iudex et omnes alii administri tribunalis occasione agendi iudicii dona quaevis acceptare prohibentur.
 
Can. 1115 - 1. Iudices, qui, etsi certe et evidenter competentes sunt, ius reddere recusant vel nullo suffragante iuris praescripto se competentes declarant atque causas cognoscunt ac definiunt vel secretum lege praescriptum violant vel ex dolo aut gravi neglegentia aliud partibus damnum inferunt, congruis poenis ab auctoritate competenti puniri possunt non exclusa officii privatione.

                    2. Eisdem poenis puniri possunt etiam ceteri administri tribunalis et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerunt; quos omnes etiam iudex punire potest.
 
Can. 1116 - Si iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam ecclesiaeticam, cum forte haec eidem est contraria, et idcirco iuribus partis conventae non satis consultum iri, potest ad instantiam partis conventae vel etiam ex officio actori congruam cautionem imponere pro observantia sententiae ecclesiasticae.

CAPUT IV

DE ORDINE COGNITIONUM
 

Can. 1117 - Causae cognoscendae sunt eo ordine, quo fuerunt propositae et in albo inscriptae, nisi ex eis aliqua celerem prae ceteris expeditionem exigit, quod quidem speciali decreto rationibus suffulto statuendum est.

Can. 1118 - 1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet statu vel gradu iudicii excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari.

                    2. Exceptiones dilatoriae vero eae praesertim, quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae sunt ante litis contestationem, nisi lite iam contestata emerserunt, et quam primum definiendae.

Can. 1119 - 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac de re ipae iudex videre debet.

                    2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.

                    3. Si vero iudex se incompetentem declarat, pars, quae se gravatam censet, potest intra quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis.
 
Can. 1120 - Iudex in quovis statu iudicii se absolute incompetentem agnoscens suam incompetentiam declarare debet.
 
Can. 1121 - 1. Exceptiones rei iudicatae, transactionis et aliae peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, proponi et cognosci debent ante litis contestationem; qui serius eas opposuit, non est reiciendus, sed expensas iudiciales solvere debet, nisi probat se oppositionem malitiose non distulisse.

                    2. Aliae exceptiones peremptoriae proponantur in litis contestatione et suo tempore tractandae sunt secundum normas circa quaestiones incidentes.
 
Can. 1122 - 1. Actiones reconventionales proponi valide non possunt nisi intra triginta dies a lite contestata computandos.

                    2. Actiones reconventionales autem cognoscantur simul cum actione principali, hoc est pari gradu iudicii cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium est aut iudex id opportunius existimat.
 
Can. 1123 - Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum est, et aliae huiusmodi regulariter videndae sunt ante litis contestationem.
 

CAPUT V

DE IUDICII TERMINIS, DILATIONIBUS ET LOCO
 

Can. 1124 - 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari.

                    2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus valide coartari.

                    3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum fiat ex prorogatione.
 
Can. 1125 - Si lex terminos non statuit ad actus processuales peragendos, iudex illos determinare debet habita ratione naturae uniuscuiusque actus.
 
Can. 1126 - Si die ad actum iudicialem indicto vacavit tribunal terminus intellegitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.
 
Can. 1127 - Sedes tribunalis sit, si fieri potest, stabilis, quae statutis horis pateat servatis normis iure particulari de hac re statutis.

Can. 1128 - 1. Iudex ex territorio suo vi expulsus vel a potestate iudiciali ibi exercenda impeditus potest extra territorium potestatem suam exercere et sententiam ferre certiore tamen hac de re facto loci Episcopo eparchiali.

                    2. Praeterea iudex iusta de causa et auditis partibus potest ad probationes acquirendas etiam extra proprium territorium se conferre de licentia tamen Episcopi eparchialis loci adeundi et in sede ab ipso designata.
 

CAPUT VI

DE PERSONIS IN AULAM ADMlTTENDIS ET DE MODO
CONFICIENDI ET ASSERVANDI ACTA
 

Can. 1129 - 1. Nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris expresse cavetur, dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo assint in aula, quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse statuit.

                    2. Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali debitae graviter defuerunt, iudex potest monitione in cassum facta congruis poenis punire, advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere.
 
Can. 1130 - Si qua persona interroganda utitur lingua iudici vel partibus ignota, adhibeatur interpres iuratus a iudice designatus; declarationes tamen scripto redigantur lingua originaria et translatio addatur; interpres etiam adhibeatur, si surdus vel mutus interrogari debet, nisi forte mavult iudex quaestionibus a se datis scripto respondeatur.
 
Can. 1131 - 1. Omnia acta iudicialia sive ea, quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, sive ea, quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, scripto redacta esse debent.

                    2. Singula folia actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur.
 
Can. 1132 - Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis eis subscribere non potest vel non vult, id in ipsis actis adnotetur simulque iudex et notarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum esse et partem aut testem ei vel non potuisse vel noluisse subscribere.

Can. 1133 - 1. Iudicio expleto documenta, quae in privatorum dominio sunt, restitui debent retento tamen eorum exemplari.

                    2. Cancellarius et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita.

                    3. Anonymae epistulae destrui debent neque de eis mentio fiat in actis; eodem modo destrui debent quaelibet alia scripta et epistulae subscriptae, quae nihil ad causae meritum conferunt vel sunt certo calumniosae.
 

CAPUT VII

DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA

 

Can. 1134 - Quilibet sive baptizatus sive non baptizatus potest in iudicio agere; pars autem legitime conventa respondere debet.

Can: 1135 - Etsi actor vel pars conventa procuratorem vel advocatum constituit, semper tamen tenetur in iudicio ipse adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
 
Can. 1136 - 1. Minores et ii, qui usu rationis destituti sunt, stare in iudicio tantummodo possunt per eorum parentes aut tutores vel curatores.

                    2. Si iudex existimat eorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum aut hos non satis tueri posse ipsorum iura, tunc stent in iudicio per tutorem vel curatorem a iudice constitutum.

                    3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus conexis, si minores usum rationis assecuti sunt, agere et respondere possunt sine parentum vel tutoris consensu et quidem per se ipsi, si aetatem quattuordecim annorum expleverunt; secus per tutorem a iudice constitutum.

                   4. Bonis interdicti et ii, qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo, ut de propriis delictis respondeant aut ad praescriptum iudicis; in ceteris agere et respondere debent per suum curatorem.
 
Can. 1137 - Quoties adest tutor aut curator ab auctoritate civili constitutus, idem potest a iudice ecclesiastico admitti audito, si fieri potest, Episcopo eparchiali eius, cui datus est; si vero non adest aut non videtur admittendus, ipse iudex tutorem aut curatorem pro causa designet.
 
Can. 1138 - 1. Personae iuridicae in iudicio etant per suos legitimos repraesentantes.

                    2. Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel licentia requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam.

                    3. In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis potest ipse Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum, quae sub eius potestate sunt.

CAPUT VIII

DE PROCURATORIBUS AD LITES ET DE ADVOCATIS

Can. 1139 - 1. Pare libere potest procuratorem et advocatum sibi constituere, sed potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimavit.

                   2. In iudicio poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum semper habere debet advocatum.

                  3. In iudicio contentioso, si agitur de minoribus aut de causa, in qua bonum publicum in discrimen vocatur, exceptis autem causis matrimonialibus, iudex parti carenti advocatum ex officio constituat.
 
Can. 1140 - 1. Unum sibi pars potest constituere procuratorem, qui non potest alium sibi substituere, nisi id eidem scripto permissum est.

                    2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab eadem parte constituuntur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.

                    3. Advocati autem plures simul constitui possunt.

Can. 1141 - Procurator et advocatus debent esse aetate maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, aliud permittit, et doctor in iure canonico vel alioquin vere peritus et ab eadem auctoritate approbatus.
 
Can. 1142 - 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent.

                    2. Ad iuris tamen exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator mandatum non exhibet.
 
Can. 1143 - Nisi mandatum speciale habet, procurator non potest valide renuntiare actioni, litis instantiae vel actis iudicialibus nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros et generatim ea agere, pro quibus ius requirit mandatum speciale.
 
Can. 1144 - 1. Ut procuratoris vel advocati amotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur et, si lis iam contestata est, iudex et adversa pars certiores facti sint de amotione.

                    2. Lata sententia definitiva ius et obligatio appellandi, ei mandans non renuit, procuratori manet.
 
Can. 1145 - Procurator et advocatus possunt a iudice dato decreto repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, gravi de causa tamen et semper salvo recursu ad tribunal appellationis.

Can. 1146 - 1. Procurator et advocatus vetantur emere litem aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci; quae si fecerunt, nulla est pactio et a iudice possunt poena pecuniaria puniri; advocatus praeterea ab officio suspendi, vel etiam, si recidivus est, ab auctoritate, cui tribunal immediate subiectum est, destitui et ex albo advocatorum expungi potest.

                    2. Eodem modo puniri possunt procuratores et advocati, qui a competentibus tribunalibus causas in fraudem legis subtrahunt, ut ab aliis favorabilius definiantur.
 
Can. 1147 - Procuratores et advocati, qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum munus prodiderunt, a patrocinio exercendo suspendantur et poena pecuniaria aliisve congruis poenis puniantur.
 
Can. 1148 - In unoquoque tribunali, quatenus fieri potest, stabiles patroni constituantur ab ipso tribunali remunerationem recipientes, qui munus procuratoris vel advocati praesertim in causis matrimonialibus pro partibus, quae eos seligere malint, exerceant.
 

CAPUT IX

DE ACTIONIBUS ET DE EXCEPTIONIBUS
 

Can. 1149 - Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliter expresse cautum est, sed etiam exceptione, quae semper competit et est sua natura perpetua.
 
Can. 1150 - Quaevis actio exstinguitur praescriptione ad normam iuris aliove legitimo modo exceptis actionibus de statu personarum, quae numquam exstinguuntur.
 
Can. 1151 - Actiones contentiosae, nisi aliter iure expresse cavetur, praescriptione exstinguuntur quinquennio a die, a quo actio primum potuit proponi, computando firmis, ubi vigent, hac in re Statutis personalibus.
 
Can. 1152 - 1. Omnis actio poenalis exstinguitur morte rei, condonatione auctoritatis competentis et praescriptione.

                    2. Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi agitur:

1 de delictis Sedi Apostolicae reservatis;

2 de actione ob delicta, de quibus in cann. 1450 et 1453, quae praescriptione exstinguitur quinquennio;

3 de delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari alius terminus praescriptionis statutus est.

                    3. Praescriptio decurrit ex die, quo delictum patratum est, vel, si delictum est permanens vel habituale, ex die, quo cessavit.
 
Can. 1153 - 1. Si intra terminos, de quibus in can. 1152, ex die, quo sententia condemnatoria in rem iudicatam transiit, computandos non est reo intimatum exsecutorium iudicis decretum, actio ad poenam exsequendam praescriptione exstinguitur.

                    2. Idem valet servatie servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata est.

Can. 1154 - Actione poenali praescriptione exstincta:

1 non est hoc ipso exstincta actio contentiosa forte ex delicto orta ad damna reparanda;

2 si bonum publicum requirit, Hierarcha remediis opportunis administrativis non exclusa suspensione ab exercitio ministerii sacri vel amotione ab officio uti potest.
 
Can. 1155 - Actor pluribus simul actionibus, quae tamen inter se non confligant, sive de eadem re sive de diversis, aliquem convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non excedunt.
 
Can. 1156 - 1. Pars conventa potest coram eodem iudice in eodem iudicio contra actorem actionem reconventionalem proponere vel propter causae nexum cum actione principali vel ad submovendam vel ad minuendam actoris petitionem.

                    2. Reconventio reconventionis non admittitur.
 
Can. 1157 - Actio reconventionalis proponenda est iudici, coram quo actio principalis instituta est, etsi ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin relative incompetenti.
 
Can. 1158 - 1. Qui probabilibus saltem argumentis ostendit se ius habere super aliqua re ab alio detenta sibique damnum imminere, nisi res ipsa custodienda traditur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.

                    2. In similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris alicui inhibeatur.
 
Can. 1159 - 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure satis constet.

                    2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris, quae quolibet titulo apud alias personas reperiuntur, et ad debitoris credita.
 
Can. 1160 - Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum, quod timetur, potest aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offertur.
 
Can. 1161 - Iudex potest ei, cui sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis reparandis, si ius suum non probavit.
 
Can. 1162 - Ad naturam et vim actionis possessoriae quod attinet, servetur ius civile loci, ubi sita est res, de cuius possessione agitur.
 
Can. 1163 - 1. Quoties introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad hominis sustentationem, iudex auditis partibus decreto statim exsequendo statuere potest idoneis, si res fert, praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta praestentur, sine praeiudicio iuris per sententiam definiendi.

                   2. Facta a parte vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum hoc decretum iudex audita altera parte rem expeditissime definiat, numquam autem ultra decem dies; quibus inutiliter transactis aut petitione reiecta patet recursus ad auctoritatem, cui tribunal immediate subiectum est, dummodo ipsa ne sit iudex, vel, si quis mavult, ad iudicem appellationis, qui item rem expeditissime definiat.
 

CAPUT X

DE MODIS EVITANDI IUDICIA
 

Art. I
DE TRANSACTIONE
 
 

Can. 1164 - In transactione servetur ius civile loci, ubi transactio initur.
 
Can. 1165 - 1. Transactio valide fieri non potest in causis circa eas res vel ea iura, quae ad bonum publicum spectant, aliaque, de quibus partes libere disponere non possunt.

                    2. Sed si quaestio fit de bonis temporalibus ecclesiasticis, transartio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulat, sollemnibus iure statutis de alienatione bonorum ecclesiasticorum.
 
Can. 1166 - Expensarum, quas transactio postulavit, nisi aliter expresse cautum est, utraque pare dimidium solvat.
 
Can. 1167 - Iudex negotium transactionis non ipse per se, regulariter saltem, suscipiat tractandum, sed illud alii in iure perito committat.
 

Art. II
DE COMPROMISSO IN ARBITROS
 

Can. 1168 - 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire, ut ea ab arbitris dirimatur.

                     2. Idem scripto convenire possunt, qui contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.
 
Can. 1169 - Non possunt valide in arbitros compromitti controversiae, de quibus transactio fieri vetatur.
 
Can. 1170 - 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.

                    2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem eorum numerus determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi sunt.
 
Can. 1171 - Compromissum est nullum, si:

1 servatae non sunt normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt;

2 scripto non est factum;

3 procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata sunt praescripta cann. 1169 vel 1170;

4 controversia non est vel orta vel ex certo contractu oritura ad normam can. 1168, 2.
 
Can. 1172 - Munus arbitri valide gerere non possunt:

1 minores;

2 poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis vel depositionis puniti;

3 sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum sine licentia Superioris.

Can. 1173 - Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptat.

Can. 1174 - 1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel si sufficiendi sunt et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiunt de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali, quod competens est ad causam in primo gradu iudicii definiendam, committere, nisi partes aliter convenerunt; tribunal auditis ceteris partibus decreto provideat.

                   2. Eadem norma servanda est, si qua pars aliusve neglegit arbitrum designare, dummodo tamen pars, quae tribunal adiit, viginti saltem ante dies suos arbitros, si forte debuit, designaverit.
 
Can. 1175 - De recusatione autem arbitrorum videt tribunal, de quo in can. 1174, 1, quod auditis arbitris recusatis et partibus decreto quaestionem dirimat; si recusationem acceptat, alios arbitros sufficiat, nisi in compromisso aliter cautum est.
 
Can. 1176 - 1. Obligationes arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque, quae ad secretum servandum spectant.

                    2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate servata et ratione habita legis processualis.

                    3. Arbitri quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire debent tribunal competens ad causam cognoscendam.
 
Can. 1177 - 1. Quaestiones incidentes, quae forte exoriuntur, ipsi arbitri decreto dirimant.

                    2. Si vero quaestio praeiudicialis oritur, de qua compromitti in arbitros non potest, arbitri debent suspendere processum, donec de illa quaestione partes a iudice obtinuerint et arbitris notificaverint sententiam, quae transiit in rem iudicatam, vel, si quaestio est de statu personarum, sententiam, quae exsecutioni mandari potest.
 
Can. 1178 - Nisi partes aliter statuerunt, sententia arbitralis ferri debet intra sex menses a die, quo omnes arbitri suum munus acceptaverunt, computandos; terminus prorogari potest a partibus.

Can. 1179 - 1. Sententia arbitralis ad maiorem numerum suffragiorum fertur.

                    2. Si res patitur, sententia arbitralis ab ipsis arbitris redigatur ad modum sententiae iudicialis et a singulis arbitris subscribatur; ad eiusdem autem validitatem requiritur et sufficit, ut maior eorum numerus eidem subscribat.
 
Can. 1180 - 1. Nisi sententia arbitralis est nulla propter gravem arbitrorum culpam, arbitri ius habent ad suarum expensarum solutionem; qua de re possunt opportunas cautiones exigere.

                    2. Suadetur, ut arbitri gratuitam operam praestent, secus de remuneratione in ipso compromisso provideatur.
 
Can. 1181 - 1. Integer textus sententiae arbitralis intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis eparchiae, ubi sententia lata est, deponi debet; intra quinque dies a depositione computandos, nisi certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse, Vicarius iudicialis per se vel per alium decretum confirmationis ferat partibus statim intimandum.

                   2. Si Vicarius iudicialis hoc decretum ferre recusat, pars, cuius interest, recurrere potest ad tribunal appellationis, a quo quaestio expeditissime definienda est; si vero Vicarius iudicialis continuum mensem silet, eadem pars instare potest, ut ipse munere suo fungatur; si vero nihilominus silet, elapsis quinque diebus pars potest recursum ad tribunal appellationis interponere, quod item quaestionem expeditissime definiat.

                 3. Si certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse ob neglecta praescripta ad validitatem compromissi statuta, Vicarius iudicialis nullitatem declaret ac partibus quam primum notificet omni recursu adversus hanc declarationem remoto.

                 4. Sententia arbitralis transit in rem iudicatam statim ac decretum confirmationis latum est firmo can. 1182.
 
Can. 1182 - 1. Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur, si partes scripto inter se convenerunt eam huic remedio subiectum iri; quo in casu appellatio interponenda est intra decem dies ab intimatione decreti confirmationis computandos coram ipso iudice, qui decretum tulit; si vero alius est iudex competens ad appellationem recipiendam, prosecutio coram eo intra mensem est facienda.

                   2. Sententia arbitralis, a qua appellatio admittitur, transit in rem iudicatam ad normam can. 1322.
 
Can. 1183 - De querela nullitatis contra sententiam arbitralem, quae in rem iudicatam transiit, de restitutione in integrum, ei de eiusdem sententiae iniustitia manifesto constat, de oppositione tertii necnon de correctione erroris materialis sententiae videt iudex, qui decretum confirmationis tulit, ad ordinariam normam iuris.

Can. 1184 - 1. Exsecutio sententiae arbitralis fieri potest in eisdem casibus, in quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis.

                    2. Sententiam arbitralem exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi lata est, nisi partes alium exsecutorem designaverunt.
 

TITULUS XXV

DE IUDICIO CONTENTIOSO
 

CAPUT I

DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
 

Art. I
DE LIBELLO LITIS INTRODUCTORIO

Can. 1185 - Qui aliquem convenire vult, debet libellum litis introductorium competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponitur et ministerium iudicis expostulatur.
 
Can. 1186 - 1. Petitionem oralem iudex admittere potest, quoties vel actor impeditur, ne libellum litis introductorium exhibeat, vel causa est facilis investigationis et minoris momenti.

                    2. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scripto actum redigere, qui coram actore legendus et ab eo approbandus est quique locum tenet libelli litis introductorii ab actore scripti ad omnes iuris effectus.
 
Can. 1187 - Libellus litis introductorius debet:

1 exprimere, coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur;

2 indicare, quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea, quae asseruntur;

3 subscribi ab actore vel eius procuratore appositis die, mense et anno necnon loco, ubi actor vel eius procurator habitant aut residere se dixerunt actorum recipiendorum gratia;

4 indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventas.

Can. 1188 - 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam vidit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debet suo decreto quam primum libellum litis introductorium aut admittere aut reicere.

                    2. Libellus litis introductorius reici potest tantum, si:

1 iudex vel tribunal incompetens est;

2 sine dubio constat actori deesse legitimam personam standi in iudicio;

3 non servatus est can. 1187, nn. 1 - 3;

4 certo patet ex ipso libello litis introductorio petitionem quolibet carere fundamento neque fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat.

                   3. Si libellus litis introductorius reiectus est ob vitia, quae emendari possunt, actor libellum emendatum potest eidem iudici denuo exhibere.

                   4. Adversus libelli litis introductorii reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum rationibus suffultum interponere ad tribunal appellationis vel, si libellus reiectus est a praeside, ad collegium; quaestio autem reiectionis expeditissime definienda est.
 
Can. 1189 - Si iudex intra mensem ab exhibito libello litis introductorio computandum decretum non edidit, quo libellum admittit vel reicit, pars, cuius interest, instare potest, ut iudex suo munere fungatur; si vero nihilominus iudex silet, inutiliter elapsis decem diebus a facta instantia computandis libellus pro admisso habeatur.
 

Art. II
DE CITATIONE ET DE INTIMATIONE VEL
NOTIFICATIONE ACTORUM IUDICIALIUM
 

Can. 1190 - 1. In decreto, quo actoris libellus litis introductorius admittitur, debet iudex vel praeses tribunalis ceteras partes in iudicium vocare seu citare ad litem contestandam statuens, utrum eae scripto respondere debeant an coram ipso se sistere ad dubia concordanda; si vero ex responsionibus scripto datis perspicit necessitatem partes convocandi, id potest novo decreto statuere.

                    2. Si libellus litis introductorius pro admisso habetur ad normam can. 1189, decretum citationis in iudicium fieri debet intra viginti dies a facta instantia, de qua in eo canone, computandos.

                    3. Si vero partes de facto coram iudice se sistunt ad causam agendam, non requiritur citatio, sed notarius indicet in actis partes iudicio affuisse.

Can. 1191 - 1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae intimari et simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri.

                    2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex gravi de causa censet libellum notificandum non esse parti, antequam haec deposuit in iudicio.

                    3. Si actio instituitur adversus eum, qui non habet liberum exercitium suorum iurium vel liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio intimanda est ei, per quem ille in iudicio stare debet ad normam iuris.
 
Can. 1192 - 1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque actorum iudicialium intimatio vel notificatio facienda est per publicos tabellarios cum syngrapha receptionis vel alio modo, qui tutissimus est, servatis legibus iuris particularis.

                   2. De facto intimationis vel notificationis et de eius modo constare debet in actis.

                   3. Pars conventa, quae citationem recipere recusat vel quae impedit, ne citatio ad se perveniat, legitime citata habeatur.
 
Can. 1193 - Si citatio non est legitime intimata, nulla sunt acta processus, nisi pars nihilominus comparuit ad causam agendam.
 
Can. 1194 - Si citatio legitime intimata est aut partes coram iudice steterunt ad causam agendam:

1 res desinit esse integra;

2 causa fit propria illius iudicis aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est;

3 in iudice delegato firma redditur potestas delegata ita, ut non amittatur resoluto iure delegantis;

4 interrumpitur praescriptio, nisi aliter cautum est;

5 litis instantiae initium fit et ideo statim locum habet principium secundum quod lite pendente nihil innovetur.

Art. III
DE LITIS CONTESTATIONE

Can. 1195 - 1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis decretum controversiae obiectum ex partium petitionibus et responsionibus desumptum definitur.

                    2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in libello litis introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi vel in declarationibus ore coram iudice factis; in causis autem difficilioribus partes convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia concordanda, quibus in sententia respondendum sit.

                   3. Decretum iudicis partibus intimandum est; quae nisi iam consenserunt, possunt intra decem dies ad eundem iudicem recurrere, ut decretum mutetur; res autem expeditissime decreto eiusdem iudicis definienda est.
 
Can. 1196 - Obiectum controversiae semel definitum mutari valide non potest nisi novo decreto, gravi de causa, ad instantiam partis et auditis ceteris partibus earumque rationibus perpensis.
 
Can. 1197 - Lite contestata posseseor rei alienae desinit esse bonae fidei ideoque, si damnatur, ut rem restituat, fructus quoque a die litis contestationis reddere debet et damna reparare.
 
Can. 1198 - Lite contestata iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis.
 

Art. IV
DE LITIS INSTANTIAE SUSPENSIONE, PEREMPTIONE ET RENUNTIATIONE
 

Can. 1199 - Si pars moritur aut statum mutat aut ceseat ab officio, cuius ratione agit:

1 causa nondum conclusa litis instantia suspenditur, donec heres defuncti aut successor aut is, cuius interest, litis instantiam resumpserit;

2 causa conclusa iudex procedere debet ad ulteriora citato procuratore, si adest, secus defuncti herede vel successore.
 
Can. 1200 - 1. Si a munere cessat aut tutor vel curator aut procurator vel advocatus, qui sunt ad normam can. 1139 necessarii, litis instantia interim suspenditur.

                    2. Alium autem tutorem vel curatorem iudex quam primum constituat; procuratorem vero ad litem vel advocatum constituere potest, si pars neglexit intra brevem terminum ab ipso iudice statutum.
 
Can. 1201 - Si nullus actus processualis nullo obstante impedimento ponitur a partibus per sex menses, litis instantia perimitur.
 
Can. 1202 - Peremptio effectum habet ipso iure et adversus omnes, etiam minores, atque etiam ex officio declarari debet salvo iure petendi indemnitatem adversus tutores, curatores, administratores, procuratores, qui culpa se caruisse non probaverunt.
 
Can. 1203 - Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; immo haec vim habere possunt etiam in alio iudicio, dummodo causa inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent nisi documentorum.
 
Can. 1204 - Perempti iudicii expensas, quas unaquaeque ex partibus fecit, ipsa solvere debet.
 
Can. 1205 - 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor litis instantiae renuntiare; item tum actor tum pars conventa possunt actis processus renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum.

                    2. Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare possint litis instantiae, egent consilio vel consensu eorum, quorum concursus requiritur ad ponendos actus, qui ordinariae administrationis fines excedunt.

                   3. Renuntiatio ut valeat, peragenda est scripto eademque a parte vel ab eius procuratore speciali tamen mandato munito debet subscribi, cum altera parte communicari, ab eaque acceptari vel non impugnari et ab iudice admitti.
 
Can. 1206 - Renuntiatio a iudice admissa pro actis, quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio litis instantiae itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum est.
 

Art. V
DE PROBATIONIBUS
 

Can. 1207 - 1. Onus probandi incumbit ei, qui asserit.

                    2. Non indigent probatione:

1 quae ab ipso iure praesumuntur;

2 facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio nihilominus exigitur.
 
Can. 1208 - 1. Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videntur et sunt licitae, adduci possunt.

                    2. Si pars instat, ut probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex rem expeditissime definiat.
 
Can. 1209 - Si pars vel testis se sistere ad respondendum coram iudice renuunt, licet eos audire per personam a iudice designatam aut requirere eorum declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo modo.
 
Can. 1210 - Iudex ad probationes colligendas ne procedat ante litis contestationem nisi gravi de causa.
 

1 De partium declarationibus

Can. 1211 - Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper potest, immo debet ad instantiam partis vel ad probandum factum, quod publice interest extra dubium poni.
 
Can. 1212 - 1. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri, nisi responsione revelatur delictum ab ipsa commissum.

                   2. Si vero respondere recusavit, iudicis est aestimare, quid ad factorum probationem exinde erui possit.
 
Can. 1213 - In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus interrogandis iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadet; in aliis casibus potest pro sua prudentia.

Can. 1214 - Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
 
Can. 1215 - Circa partium interrogationes serventur congrua congruis referendo canones de interrogatione testium.
 
Can. 1216 - Assertio de aliquo facto scripto vel ore coram iudice competenti ab aliqua parte contra se peracta circa ipsam materiam iudicii sive sua sponte sive iudice interrogante est confessio iudicialis.
 
Can. 1217 - 1. Confessio iudicialis unius partis, si agitur de negotio aliquo privato et in causa non est bonum publicum, ceteras relevat ab onere probandi.

                  2. In causis autem, quae ad bonum publicum spectant, confessio iudicialis et ceterae declarationes partium vim probandi habere possunt a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis eis tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae eas omnino corroborant.

Can. 1218 - Circa confessionem extraiudicialem in iudicium deductam iudicis est perpensis omnibus adiunctis aestimare, quanti facienda sit.
 
Can. 1219 - Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constat eam ex errore facti esse prolatam aut vi vel metu gravi extortam.

      2 De probatione per documenta
 

Can. 1220 - In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.
 
Can. 1221 - 1. Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona ratione sui muneris publici in Ecclesia confecit servatis sollemnibus iure praescriptis.

                    2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum ius civile talia censentur.

                    3. Cetera documenta sunt privata.
 
Can. 1222 - Documenta publica fidem faciunt de eis, quae directe et principaliter in eis affirmantur, nisi contrariis et evidentibus argumentis aliud evincitur, firmo iure civili loci, ad documenta civilia quod spectat, aliud statuente.
 
Can. 1223 - Documentum privatum sive agnitum a parte sive recognitum a iudice eandem probandi vim habet adversus auctorem documenti vel eum, qui documento subscripsit, et causam ab eis habentes ac confessio extraiudicialis; adversus autem extraneos vim probandi habere potest a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis ei tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae id omnino corroborant.
 
Can. 1224 - Si documenta abrasa, correcta, interpolata aliove vitio infecta demonstrantur, iudicis est aestimare, num et quanti huiusmodi documenta sint facienda.
 
Can. 1225 - Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sunt aut in exemplari authentico exhibita et penes cancellariam tribunalis deposita, ut a iudice et a partibus examinari possint.
 
Can. 1226 - Iudex praecipere potest, ut documentum utrique parti commune exhibeatur in iudicio.
 
Can. 1227 - l. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari non possunt sine periculo damni, de quo in can. 1229, 2, n. 2, aut sine periculo violationis secreti servandi.

                     2. Si vero aliqua saltem documenti pars describi potest et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest, ut eadem producatur.

3 De testibus et de testimoniis
 

Can. 1228 - Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur sub iudicis moderatione.
 
Can. 1229 - 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent.

                    2. Firmo can. 1231 ab obligatione respondendi eximuntur:

1 clerici, quod attinet ad ea, quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique, qui secretum servare etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia secreto obnoxia;

2 qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam, periculosas vegationes aliave mala gravia obventura timent.

a) Qui testes esse possunt

Can. 1230 - Omnes possunt esse testes, nisi iure expresse repelluntur vel in totum vel ex parte.
 
Can. 1231 - 1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen possunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaratur.

                     2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur:

1 qui partes sunt in causa aut partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique, qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;

2 sacerdotes, quod attinet ad ea omnia, quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi paenitens eorum manifestationem petiit; immo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis sacramentalis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt.

 b) De inducendis et excludendis testibus

Can. 1232 - Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi renuntiare; sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis interrogetur.

Can. 1233 - 1. Si probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur.

                    2. Exhibeantur intra terminum a iudice praestitutum articuli argumentorum, super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
 
Can. 1234 - Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.
 
Can. 1235 - Antequam testes interrogantur, eorum nomina cum partibus communicentur; si vero id prudenti iudicis existimatione fieri sine gravi difficultate non potest, saltem ante publicationem testimoniorum fiat.
 
Can. 1236 - Firmo can. 1231 pars petere potest, ut testis excludatur, si iusta causa demonstratur, antequam testis interrogatur.
 
Can. 1237 - Citatio testis fit decreto iudicis testi legitime intimato.
 
Can. 1238 - Testis ad normam iuris a iudice citatus pareat aut causam suae absentiae iudici notam faciat.

c) De interrogatione testium
 

Can. 1239 - 1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi aliud iudici videtur.

                    2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure simili favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto.

                    3. Iudex decernat, ubi audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve impedimentum impossibile vel difficile est sedem tribunalis adire, firmis cann. 1071 et 1128.
 
Can. 1240 - Interrogationi testium partes assistere non possunt, nisi iudex, praesertim cum res est de bono privato, eas admittendas censuit; assistere tamen possunt earum procuratores vel advocati, nisi iudex propter rerum et personarum adiuncta censuit secreto esse procedendum.

Can. 1241 - 1. Testes seorsum singuli interrogandi sunt.

                    2. Si testes inter se aut cum parte in re gravi dissentiunt, iudex discrepantes inter se conferre potest remotis, quatenus fieri potest, dissidiis et scandalo.

Can. 1242 - Interrogatio testis fit a iudice vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius; quare partes vel promotor iustitiae vel defensor vinculi vel advocati, qui interrogationi intersunt, si alias interrogationes testi faciendas habent, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter iure particulari cavetur.
 
Can. 1243 - 1. Iudex testi in mentem revocet gravem obligationem dicendi totam et solam veritatem.

                    2. Iudex testi deferat iusiurandum secundum can. 1213; si vero testis renuit illud emittere, iniuratus audiatur.
 
Can. 1244 - Iudex imprimis testis identitatem comprobet; exquirat, quaenam sit ei cum partibus necessitudo et, cum testi interrogationes specificas circa causam defert, sciscitetur quoque fontes eius scientiae et, quo determinato tempore ea, quae asserit, cognoverit.
 
Can. 1245 - Interrogationes breves sint, interrogandi captui accommodatae, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam, quae agitur.
 
Can. 1246 - 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.

                    2. Si vero ea, quae testificanda sunt, ita a memoria sunt remota, ut, nisi antea recoluntur, certo affirmari non possint, potest iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri posse censet.
 
Can. 1247 - Testes ore testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agitur; hoc enim in casu adnotationes, quas secum attulerunt, consulere possunt.
 
Can. 1248 - 1. Responsio statim redigenda est scripto a notario, qui referre debet ipsa verba testimonii saltem, quod attinet ad ea, quae obiectum iudicii directe attingunt.

                    2. Admitti potest usus inventorum technicorum, quibus voces reproducuntur, dummodo deinde responsiones scripto consignentur et subscribantur, si fieri potest, ab iis, qui responsiones dederunt.
 
Can. 1249 - Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis, quae forte acciderunt, dum testes interrogati sunt.
 
Can. 1250 - 1. In fine interrogationis coram teste legi debent, quae notarius de eius responsionibus scripto redegit, vel testi audita facere, quae ope inventi technici de eius responsionibus incisa sunt, dato eidem testi iure addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.

                    2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.
 
Can. 1251 - Testes, etsi iam interrogati, possunt parte postulante aut ex officio, antequam testimonia publicantur, denuo ad interrogationem vocari, si iudex id necessarium vel utile ducit, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae quodvis absit periculum.
 
Can. 1252 - Testibus secundum aequam iudicis taxationem solvi debent expensae, quas fecerunt, et lucrum, quod amiserunt, testimonii ferendi causa.
 

d) De testimoniorum fide
 

Can. 1253 - In aestimandis testimoniis iudex requisitis, si opus est, testimonialibus litteris consideret: 1 quae condicio sit personae quaeve honestas;

2 utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama aut de auditu ab aliis;

3 utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat an varius, incertus vel vacillans;

4 utrum testimonii contestes habeat aliisve probationis elementis confirmetur necne.
 
Can. 1254 - Unius testis testimonium plenam fidem facere non potest, nisi agitur de teste qualificato, qui testimonium fert de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta aliud suadent

4 De peritis

Can. 1255 - Peritorum opera utendum est, quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum praeceptis artis vel scientiae innixum requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.
 
Can. 1256 - Iudicis est peritos nominare auditis vel proponentibus partibus aut, si casus fert, relationes ab aliis peritis iam factas assumere.

Can. 1257 - Eisdem de causis ac testis etiam periti excluduntur aut recusari possunt.
 
Can. 1258 - 1. Iudex attentis eis, quae a partibus forte deducuntur, singula capita decreto suo definiat, circa quae periti opera versari debeat.

                    2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia, quibus egere potest ad suum munus exsequendum.

                    3. Iudex ipso perito audito tempus determinet, intra quod examen perficiendum est et relatio danda.
 
Can. 1259 - 1. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex iubet unam fieri a singulis subscribendam; quae si fit, opinionum diversitates, si quae fuerunt, diligenter adnotentur.

                    2. Periti debent indicare perspicue, quibus documentis vel aliis idoneis modis certiores facti sint de personarum vel rerum vel locorum identitate, qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus prae aliis argumentis suae conclusiones nitantur.

                    3. Peritus vocari potest a iudice, ut explicationes, quae ulterius necessariae videntur, suppeditet.
 
Can. 1260 - 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.

                    2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet, quibus argumentis motus peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.

Can. 1261 - Peritis solvendae sunt expensae et remuneratio a iudice ex bono et aequo determinandae servato iure particulari.
 
Can. 1262 - 1. Partes possunt peritos privatos a iudice approbandos designare.

                    2. Periti privati, si iudex admittit, possunt acta causae, quatenus opus est, inspicere, exsecutioni peritiae interesse, semper autem possunt suam relationem exhibere.
 

5 De accessu et de recognitione iudiciali
 

Can. 1263 - Si ad definitionem causae iudex opportunum duxit ad aliquem locum accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id praestituat, quo ea, quae in accessu vel in recognitione iudiciali praestanda sunt, auditis partibus summatim describat.
 
Can. 1264 - Peracti accessus vel recognitionis iudicialis documentum conficiatur.
 

6 De praesumptionibus
 

Can. 1265 - Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex, ut ad iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex facto certo et determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret.
 
Can. 1266 - Qui pro se habet ea, quae ab ipso iure praesumuntur, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.
 

Art. VI
DE CAUSIS INCIDENTIBUS

Can. 1267 - Causa incidens habetur, quoties incepta litis instantia quaestio proponitur, quae, etsi libello litis introductorio non continetur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet, ut solvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.
 
Can. 1268 - Causa incidens proponitur scripto vel ore indicato nexu, qui intercedit inter ipsam et causam principalem, coram iudice competenti ad causam principalem definiendam.
 
Can. 1269 - 1. Iudex recepta petitione et auditis partibus expeditissime definiat, utrum proposita quaestio incidens fundamentum habere videatur et nexum cum causa principali an vero sit in limine reicienda, et, si eam admittit, num talis sit gravitatis, ut debeat solvi per sententiam interlocutoriam vel per decretum.

                   2. Cum vero indicat quaestionem incidentem non esse solvendam ante sententiam definitivam, decernat, ut eiusdem ratio habeatur, cum causa principalis definietur.
 
Can. 1270 - 1. Si quaestio incidens solvi debet per sententiam, serventur canones de iudicio contentioso summario, nisi attenta rei gravitate aliud iudici videtur.

                    2. Si vero solvi debet per decretum, tribunal potest rem committere auditori vel praesidi.
 
Can. 1271 - Antequam finitur causa principalis, iudex vel tribunal potest decretum vel sententiam interlocutoriam iusta de causa revocare aut reformare sive ad instantiam partis sive ex officio auditis partibus.
 

1 De partibus non comparentibus
 

Can. 1272 - 1. Si pare conventa citata non comparuit nec idoneam absentiae excusationem attulit aut non respondit ad normam can. 1190, 1, iudex eam decreto a iudicio absentem declaret et decernat, ut causa servatis servandis usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem procedat.

                    2. Antequam hoc decretum fertur, debet etiam per novam citationem, si opus est, constare citationem legitime factam ad partem conventam tempore utili pervenisse.
 
Can. 1273 - 1. Si pars conventa deinde in iudicio se sistit aut responsum dedit ante causae definitionem, conclusiones et probationes afferre potest firmo can. 1283; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.

                   2. Etsi pars conventa non comparuit aut responsum non dedit ante causae definitionem, impugnationibus uti potest adversus sententiam; si vero probat se legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non potuit, querela nullitatis uti potest.
 
Can. 1274 - Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuit neque idoneam excusationem attulit:

1 iudex eum citet iterum;

2 si actor novae citationi non paruit, praesumitur litis instantiae renuntiavisse;

3 si vero postea in processu intervenire vult, servetur can. 1273.

Can. 1275 - 1. Pars absens a iudicio, quae iustum impedimentum non probavit, tenetur obligatione solvendi expensas iudiciales, quae ob ipsius absentiam factae sunt, necnon, si opus est, indemnitatem alteri parti praestandi.

                     2. Si et actor et pars conventa fuerunt absentes a iudicio, uterque per se ipse respondet, ut integrae expensae iudiciales solvantur.

2 De interventu tertii in causa

Can. 1276 - 1. Is, cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in quolibet gradu iudicii sive ut pars, quae proprium ius defendit, sive accessorie ad aliquam partem adiuvandam.

                    2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter suum ius interveniendi demonstret.

                    3. Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu iudicii, in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum probatoriam pervenit.
 
Can. 1277 - Tertium, cuius interventus videtur necessarius, iudex auditis partibus debet in iudicium vocare.
 

3 De attentatis lite pendente
 

Can. 1278 - Attentatum est actus, quo, lite pendente, ab una parte adversus alteram vel a iudice adversus alterutram vel utramque aliquid innovatur in praeiudicium partis et ea dissentiente sive circa materiam iudicii sive circa iura processualia, nisi ipso iure innovatio admittitur.
 
Can. 1279 - Attentatum est ipso iure nullum, quare iudex decernere debet eius revocationem; sanatur tamen ipso iure, si intra mensem a die habitae notitiae de attentato computandum quaestio de eo iudici non proponitur.
 
Can. 1280 - Quaestiones de attentatis expeditissime definiendae sunt a iudice causae principalis, si pars attentatum patravit; si vero ipse iudex attentatum patravit, a tribunali appellationis.

Art. VII
DE ACTORUM PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE
IN CAUSA ET DE CAUSAE DISCUSSIONE

Can. 1281 - 1. Acquisitis probationibus iudex decreto partibus et earum advocatis permittere debet sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero, quae ad bonum publicum spectant, iudex ad gravissima pericula evitanda aliquod actum nemini manifestandum esse decernere potest, cauto tamen, ut ius defensionis semper integrum maneat.

                    2. Ad probationes complendas partes possunt alias iudici proponere; quibus, si iudex necessarium duxit, acquisitis iterum est locus decreto, de quo in 1.
 
Can. 1282 - 1. Expletis omnibus, quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa devenitur.

                    2. Haec conclusio habetur, quoties aut partes declaraverunt se nihil aliud adducendum habere aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum est aut iudex declaravit se causam satis instructam habere.

                    3. De peracta conclusione in causa, quocumque modo ea accidit, iudex decretum ferat.
 
Can. 1283 - 1. Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes, quae antea non sunt petitae, disponere tantummodo:

1 in causis, in quibus agitur de solo bono privato partium, si omnes partes consentiunt;

2 in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio itemque quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur;

3 in omnibus causis, quoties veri simile est, nisi probatio nova admittitur, sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1326, 2, nn. 1 - 3.

                  2. Potest autem iudex iubere vel admittere, ut exhibeatur documentum, quod forte antea sine culpa eius, cuius interest, exhiberi non potuit.

                  3. Novae probationes publicentur servato can. 1281, 1.
 
Can. 1284 - Facta conclusione in causa iudex congruum spatium temporis praestituat ad defensiones vel animadversiones exhibendas.
 
Can. 1285 - 1. Defensiones et animadversiones scripto dandae sunt, nisi disputationem pro tribunali sedente iudex partibus consentientibus satis esse censet.

                    2. Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimuntur, praevia iudicis licentia requiritur salva secreti obligatione, si qua est.

                    3. Circa extensionem defensionum, numerum exemplarium aliaque huiusmodi adiuncta serventur statuta tribunalis.
 
Can. 1286 - 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti responsiones exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum.

                    2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri quoque data censeatur.

                    3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.
 
Can. 1287 - 1. Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae.

                    2. Si causae discussio scripto facta est, iudex potest statuere, ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali sedente ad quaestiones nonnullas illustrandas.
 
Can. 1288 - Disputationi orali, de qua in cann. 1285, 1 et 1287, 2, assistat notarius, ut, si iudex praecipit aut pars postulat et iudex consentit, de disceptatis et conclusis scripto statim referre poseit.
 
Can. 1289 - Si partes parare sibi tempore utili praestituto defensionem neglexerunt aut se remittunt iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habet plane perspectam, potest statim sententiam pronuntiare requisitis tamen animadversionibus promotoris iustitia et defensoris vinculi, si iudicio intersunt.

Art. VIII
DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS

Can. 1290 - Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis, definitur a iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam interlocutoriam firmo can. 1269, 1.
 
Can. 1291 - 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam.

                    2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.

                    3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia firmis praescriptis legis de quarundam probationum efficacia.

                    4. Iudex, qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et partem conventam absolutam dimittat, nisi agitur de causa favore iuris fruente, quo in casu pro eadem pronuntiandum est.
 
Can. 1292 - 1. In tribunali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses statuat et, nisi specialis causa aliud suadet, in ipsa sede tribunalis conventus habeatur, cui nemo praeter collegii iudices adesse potest.

                    2. Assignato conventui die singuli iudices scripto, sed reticito nomine afferant conclusiones suas in merito causae et rationes tam in iure quam in facto, quibus ad conclusionem suam venerunt; quae conclusiones cum notula de earum authenticitate ab omnibus iudicibus subscripta actis causae adiungantur secreto servandae firma 4.

                    3. Prolatis ex ordine singulorum iudicum conclusionibus secundum praecedentiam, ita tamen, ut semper a causae ponente initium fiat, habeatur discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur, quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.

                   4. In discussione autem unicuique licet a pristina sua conclusione recedere; iudex vero, qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere potest, ut, si fit appellatio, conclusiones omnium iudicum reticitis nominibus ad tribunal superius mittantur.

                   5. Si vero indices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolunt aut non possunt, differri potest decisio ad novum conventum non tamen ultra hebdomadam, nisi ad normam can. 1283 complenda est causae instructio.
 
Can. 1293 - 1. Si iudex est unicus, ipse sententiam redigit.

                    2. In tribunali collegiali sententia redigenda est desumendo motiva ex eis, quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum definita sunt motiva praeferenda; sententia deinde singulorum iudicum approbationi subicienda est.

                    3. Sententia edenda est non ultra mensem computandum a die, quo causa definita est, nisi in tribunali collegiali iudices gravi ex ratione longius tempus praestituerunt.
 
Can. 1294 - Sententia debet:

1 definire controversiam coram tribunali agitatam data singulis dubiis congrua responsione;

2 definire, quae sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint;

3 exponere rationes seu motiva tam in iure quam in facto, quibus pars dispositiva sententiae innititur;

4 statuere de expensis iudicialibus.
 
Can. 1295 - 1. Sententia post divini Nominis invocationem exprimat oportet ex ordine, quis sit iudex aut quid tribunal, quis sit actor, pars conventa, procurator, nominibus et domiciliis accurate designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerunt.

                    2. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et formula dubiorum.

                    3. Haec subsequatur pars dispositiva sententiae praemissis rationibus, quibus innititur.

                    4. Claudatur cum indicatione loci et diei, in quibus lata est, et cum subscriptione iudicis vel, si de tribunali collegiali agitur, omnium iudicum et notarii.
 
Can. 1296 - Normae de sententia definitiva statutae valent congrua congruis referendo etiam de sententia interlocutoria.

Can. 1297 - Sententia quam primum intimetur indicatis terminis, intra quos appellatio a sententia interponi potest, neque ante intimationem vini ullam habet, etsi pars dispositiva sententiae iudice permittente partibus notificata est.
 
Can. 1298 - Intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar sententiae partibus vel earum procuratoribus aut eisdem mittendo idem exemplar ad normam can. 1192.
 
Can. 1299 - 1. Si in textu sententiae aut error irrepsit in calculos aut error materialis accidit in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in factis vel partium petitionibus referendis aut omissa sunt ea, quae can. 1295, 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad instantiam partis sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito.

                   2. Si qua pars refragatur, quaestio incidens decreto definiatur.
 
Can. 1300 - Ceterae iudicis pronuntiationes praeter sententiam sunt decreta, quae, si mere ordinatoria non sunt, vim non habent, nisi saltem summarie motiva exprimunt vel ad motiva in alio actu expressa remittunt.
 
Can. 1301 - Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa.

Art. IX
DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE
 

1 De querela nullitatis contra sententiam
 

Can. 1302 - Si agitur de causa, quae privatorum solummodo interest, nullitas actuum iudicialium iure statuta, quae, cum esset nota parti querelam nullitatis proponenti, non est ante sententiam iudici denuntiata, per ipsam sententiam sanatur firmis cann. 1303 et 1304.
 
Can. 1303 - 1. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si:

1 lata est a iudice absolute incompetenti;

2 lata est ab eo, qui caret potestate iudicandi in tribunali, in quo causa definita est;

3 iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit;

4 iudicium factum est sine petitione iudiciali, de qua in can. 1104, 2, vel non institutum est adversus aliquam partem conventam;

5 lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio;

6 quis nomine alterius egit sine legitimo mandato;

7 ius defensionis alterutri parti denegatum est;

8 controversia ne ex parte quidem definita est.

                    2. His in casibus querela nullitatis proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice, qui sententiam tulit, intra decem annos ab intimatione sententiae computandos.
 
Can. 1304 - 1. Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si:

1 lata est a non legitimo numero iudicum contra praescriptum can. 1084;

2 motiva seu rationes decidendi non continet;

3 subscriptionibus caret iure praescriptis;

4 non refert indicationem loci, anni, mensis et diei, in quibus lata est;

5 actu indiciali nullo innititur, cuius nullitas non est ad normam can. 1302 sanata;

6 lata est contra partem legitime absentem secundum can. 1273, 2.

                   2. His in casibus querela nullitatis proponi potest intra tres menses ab intimatione sententiae computandos.
 
Can. 1305 - De querela nullitatis videt iudex, qui sententiam tulit; si vero pars veretur, ne hic iudex praeoccupatum animum habeat, ideoque eum suspectum existimat, exigere potest, ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam can. 1108.
 
Can. 1306 - Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione intra terminum ad appellationem statutum.
 
Can. 1307 - 1. Querelam nullitatis proponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi.

                    2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminos ad agendum in cann. 1303, 2 et 1304, 2 statutos, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita est.
 
Can. 1308 - Causae de querela nullitatis secundum canones de iudicio contentioso summario tractari possunt.
 

2 De appellatione
 

Can. 1309 - Pars, quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis, in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem salvo can. 1310.

Can. 1310 - Non est locus appellationi:

1 a sententia ipsius Romani Pontificis vel Signaturae Apostolicae;

2 a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumulatur cum querela nullitatis ad normam can. 1306;

3 a sententia, quae in rem iudicatam transiit;

4 a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habent vim sententiae definitivae, nisi cumulatur cum appellatione a sententia definitiva;

5 a sententia vel a decreto in causa, de qua ius cavet rem expeditissime esse definiendam.

Can. 1311 - 1. Appellatio interponi debet coram iudice, a quo sententia lata est, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium ab intimatione sententiae computandum.

                    2. Si ore fit, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.
 
Can. 1312 - A delegato non datur appellatio ad delegantem, sed ad eius immediatum superiorem, nisi delegans est ipsa Sedes Apostolica.
 
Can. 1313 - Si quaestio oritur de iure appellandi, tribunal appellationis rem expeditissime definiat secundum canones de iudicio contentioso summario.
 
Can. 1314 - Appellatio prosequenda est coram iudice, ad quem dirigitur, intra mensem ab eius interpositione computandum, nisi iudex, a quo sententia lata est, longius tempus ad eam prosequendam parti praestituit.

Can. 1315 - 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit, ut pars ministerium iudicis superioris invocet ad impugnatae sententiae emendationem adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus.

                    2. Interea iudex, a quo sententia lata est, debet actorum exemplar fide facta a notario de eius authenticitate ad tribunal superius mittere; si acta scripta sunt lingua tribunali appellationis ignota, vertantur in aliam eidem tribunali cognitam cautelis adhibitis, ut de fideli versione constet.
 
Can. 1316 - Inutiliter elapsis terminis appellatoriis sive coram iudice, a quo sententia lata est, sive coram iudice, ad quem appellatio dirigitur, haec deserta censetur.
 
Can. 1317 - 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1206.

                    2. Si appellatio interposita est a defensore vinculi vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi aliter iure communi cavetur, a defensore vinculi vel a promotore iustitiae tribunalis appellationis.
 
Can. 1318 - 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam parti conventae et vicissim.

                    2. Si plures sunt partes conventae vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnatur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio omnes singillatim tenet.

                    3. Si interponitur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi terminus appellationis est transactus, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum computandum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est.

                   4. Nisi aliud constat, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita.
 
Can. 1319 - Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.
 
Can. 1320 - 1. Salvo can. 1369 in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte.

                    2. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1283.
 
Can. 1321 - In gradu appellationis eodem modo ac in primo gradu iudicii congrua congruis referendo procedendum est; sed, nisi forte complendae sunt probationes, statim post litis contestationem ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam.

Art. X
DE RE IUDICATA, DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM ET DE OPPOSITIONE TERTII

1 De re iudicata
 

Can. 1322 - Firmo can. 1324 res iudicata habetur, si:

1 duplex intercessit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi;

2 appellatio a sententia non est intra tempus utile interposita;

3 in gradu appellationis litis instantia perempta est vel eidem renuntiatum est;

4 lata est sententia definitiva, a qua non datur appellatio.
 
Can. 1323 - 1. Res iudicata iure firma est ita, ut impugnari possit tantum per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.

                    2. Res iudicata facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.
 
Can. 1324 - Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum non exceptis causis de coniugum separatione.
 
Can. 1325 - 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum lata est, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis novis eisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione computandum; tribunal appellationis autem intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis computandum debet decreto statuere, utrum nova causae propositio admitti debeat necne.

                   2. Provocatio ad superius tribunal, ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aliter iure communi cavetur aut tribunal appellationis ad normam can. 1337, 3 suspensionem iubet.
 

2 De restitutione in integrum
 

Can. 1326 - 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.

                    2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:

1 sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur;

2 postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probant;

3 sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius;

4 legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum est;

5 sententia adversatur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit.
 
Can. 1327 - 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, 2, nn. 1 - 3, petenda est a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos.

                    2. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, 2, nn. 4 et 5, petenda est a tribunali appellationis intra tres menses ab intimatione sententiae computandos; si vero in casu, de quo in can. 1326, 2, n. 5, notitia praecedentis decisionis serius habetur, terminus ab hac notitia decurrit.

                    3. Termini, de quibus supra, non decurrunt, dum pars laesa minoris est aetatis.
 
Can. 1328 - 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.

                    2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem in integrum petenti idonea cautione ut, si restituitur in integrum, indemnis fiat.

Can. 1329 - Concessa restitutione in integrum iudex pronuntiare debet de merito causae.

3 De oppositione tertii

Can. 1330 - Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae exsecutioni mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare potest.
 
Can. 1331 - 1. Oppositio tertii fieri potest vel postulando revisionem sententiae a tribunali, quod eam tulit, vel provocando ad tribunal appellationis.

                    2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram tribunali, quod sententiam tulit, servandae sunt normae datae pro causis incidentibus iudicialiter definiendis.
 
Can. 1332 - 1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum aut laesum iri.

                    2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem gravi praeiudicio est affectura.
 
Can. 1333 - Si oppositor ius suum probavit, sententia antea lata reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.

Art. XI
DE GRATUITO PATROCINIO ET DE EXPENSIS IUDICIALIBUS

Can. 1334 - Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.
 
Can. 1335 - Statuta tribunalis debent normas dare:

1 de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis;

2 de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate;

3 de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis;

4 de reparatione damnorum, quae debetur ab eo, qui non solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit;

5 de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reparanda.
 
Can. 1336 - A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.

Art. XII
DE EXSECUTIONE SENTENTIAE
 

Can. 1337 - 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328.

                    2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad instantiam partis idoneis, si casus fert, praestitis cautionibus, si agitur de provisionibus ad necessariam sustentationem ordinatis vel alia iusta causa urget.

                    3. Si vero sententia, quae nondum transiit in rem iudicatam, impugnatur, iudex, qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni subicere.
 
Can. 1338 - Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
 
Can. 1339 - Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
 
Can. 1340 - 1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est.

                    2. Si vero hic renuit vel neglegit, parte, cuius interest, instante vel etiam ex officio exsecutio spectat ad auctoritatem, cui tribunal appellationis subiectum est.

                    3. In controversiis, de quibus in can. 1069, 1, exsecutio sententiae spectat ad Superiorem in typico vel statutis determinatum.
 
Can. 1341 - 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare.

                    2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; si vero habet aliunde compertum sententiam esse nullam vel manifesto iniustam ad normam cann. 1303, 1304 et 1326, 2, abstineat ab exsecutione et rem ad tribunal, a quo lata est sententia, remittat partibus certioribus factis.
 
Can. 1342 - 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.

                    2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque infra quindecim dies coartetur neque sex menses excedat.

CAPUT II

DE IUDICIO CONTENTIOSO SUMMARIO
 

Can. 1343 - 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit.

                    2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
 
Can. 1344 - 1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet:

1 facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere;

2 probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, ita indicare, ut statim colligi a iudice possint.

                    2. Libello litis introductorio adnecti debent saltem in exemplari authentico documenta, quibus petitio innititur.
 
Can. 1345 - 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103, 2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat, ut exemplar petitionis statim notificetur parti conventae, dato huic iure mittendi intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis responsionem scripto datam.

                    2. Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1194.
 
Can. 1346 - Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.

Can. 1347 - 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345, 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula.

                    2. In citatione partes certiores fiant se posse tres saltem ante audientiam dies aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.
 
Can. 1348 - In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in cann. 1118, 1119, 1121 et 1122.
 
Can. 1349 - 1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071.

                    2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et peritorum.
 
Can. 1350 - Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
 
Can. 1351 - Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes decernere.
 
Can. 1352 - Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt, altera statuatur andientia.
 
Can. 1353 - Probationibus collectis fit in eadem audientia discussio oralis.
 
Can. 1354 - 1. Nisi quid ex discussione supplendum in instructione causae comperitur, vel aliud exsistit, quod impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex expleta audientia statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim coram partibus praesentibus legatur.

                    2. Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel alia iusta de causa usque ad quintum diem utilem decisionem differre.

                    3. Integer sententiae textus motivis expressis quam primum et ordinarie non ultra quindecim dies partibus intimetur.
 
Can. 1355 - Si tribunal appellationis perspicit in inferiore gradu iudicii in causa iure exclusa iudicium contentiosum summarium adhibitum esse, nullitatem sententiae declarare et causam tribunali, quod sententiam tulit, remittere debet.
 
Can. 1356 - In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, serventur canones de iudicio contentioso ordinario; tribunal autem potest suo decreto motivis praedito normas processuales, quae non sunt ad validitatem statutae, non observare, ut celeritati salva iustitia consulat.

TITULUS XXVI

DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
 

CAPUT I
DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS
 

Art. I
DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
 

1 De foro competenti

Can. 1357 - Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad Ecclesiam spectat.
 
Can. 1358 - Firmis, ubi vigent, Statutis personalibus causae de effectibus mere civilibus matrimonii, si principaliter aguntur, pertinent ad iudicem civilem, sed, si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definiri.

Can. 1359 - In causis de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae reservatae, competentia sunt:

1 tribunal loci, ubi matrimonium celebratum est;

2 tribunal loci, ubi pars conventa domicilium vel quasi-domicilium habet;

3 tribunal loci, ubi actor domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio eiusdem nationis degat et Vicarius iudicialis domicilii partis conventae ea audita consentiat;

4 tribunal loci, ubi de facto colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo Vicarius iudicialis domicilii partis conventae ea audita consentiat.

2 De iure impugnandi matrimonium
 

Can. 1360 - Habiles sunt ad matrimonium impugnandum:

1 coniuges;

2 promotor iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium convalidari non potest aut non expedit.
 
Can. 1361 - 1. Matrimonium, quod utroque coniuge vivente non est accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de validitate est praeiudicialis ad aliam controversiam sive in foro ecclesiastico sive in foro civili solvendam.

                    2. Si vero coniux moritur pendente causa, servetur can. 1199.
 

3 De obligationibus iudicum et tribunalis 
 

Can. 1362 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si fieri potest, ad matrimonium convalidandum et ad consortium vitae coniugalis restaurandum inducantur.
 
Can. 1363 - 1. Libello litis introductorio admisso praeses vel ponens procedat ad intimationem decreti citationis ad normam can. 1191.

                    2. Transacto termino quindecim dierum ab intimatione computando praeses vel ponens, nisi alterutra pars sessionem ad litem contestandam petiit, intra decem dies formulam dubii vel dubiorum ex officio definiat decreto, quod partibus intimet.

                    3. Formula dubii non tantum quaerat, num constet de nullitate matrimonii in casu, sed definire debet, quo capite vel quibus capitibus validitas matrimonii impugnetur.

                    4. Post decem dies ab intimatione decreti computandos, si partes nihil opposuerunt, praeses vel ponens novo decreto causae instructionem decernat. 
 

4 De probationibus 
 

Can. 1364 - 1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio est, etiam promotori iustitiae ius est:

1 interrogationi partium, testium et peritorum adesse salvo can. 1240;

2 acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere.

                    2. Interrogationi, de qua in 1, n. 1, partes assistere non possunt.
 
Can. 1365 - Nisi probationes aliunde plenae habentur, iudex ad partium declarationes, de quibus in can. 1217, 2, aestimandas testes de ipsarum partium credibilitate, si fieri potest, adhibeat praeter alia indicia et adminicula.
 
Can. 1366 - In causis de impotentia vel de defectu consensus propter mentis morbum iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter apparet; in ceteris causis servetur can. 1255.
 
Can. 1367 - Si in instructione causae dubium valde probabile emersit de non secuta matrimonii consummatione, tribunal potest partibus consentientibus causam de nullitate matrimonii suspendere et instructionem complere ad obtinendam solutionem matrimonii sacramentalis non consummati; deinde acta ad Sedem Apostolicam mittat una cum petitione huius solutionis ab alterutro vel utroque coniuge facta et cum voto tribunalis et Episcopi eparchialis. 
 

5 De sententia et de appellatione
 

Can. 1368 - 1. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, una cum appellationibus, si quae sunt, et ceteris actis iudicialibus intra viginti dies ab intimatione sententiae computandos ad tribunal appellationis ex officio mittatur.

                    2. Si sententia pro matrimonii nullitate lata est in primo gradu iudicii, tribunal appellationis perpensis animadversionibus defensoris vinculi et, si quae sunt, etiam partium suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel causam ad ordinarium examen secundi gradus iudicii admittat.
 
Can. 1369 - Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput affertur, tribunal potest illud tamquam in primo gradu iudicii admittere et de illo iudicare.
 
Can. 1370 - 1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, in gradu appellationis confirmata est vel decreto vel altera sententia, ii, quorum matrimonium declaratum est nullum, possunt novum matrimonium celebrare statim ac decretum vel altera sententia ipsis intimata est, nisi id prohibetur vetito ipsi sententiae vel decreto apposito aut ab Hierarcha loci statuto.
 
                    2. Can. 1325 servandus est, etsi sententia, quae matrimonii nullitatem declaravit, non altera sententia, sed decreto confirmata est.
 
Can. 1371 - Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet eandem notificare Hierarchae loci, ubi matrimonium celebratum est; hic Hierarcha vero curare debet, ut quam primum de declarata nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in libris matrimoniorum et baptizatorum mentio fiat. 
 

6 De processu documentali 
 

Can. 1372 - 1. Admissa petitione Vicarius iudicialis vel iudex ab ipso designatus potest praetermissis sollemnibus ordinarii processus, sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni est obnoxium, certo constat de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu formae celebrationis matrimonii iure praescriptae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris.

                   2. Si vero agitur de eo, qui formam celebrationis matrimonii iure praescriptam servare debuit, sed matrimonium attentavit coram officiali civili vel ministro acatholico, sufficit investigatio praematrimonialis, de qua in can. 784, ad comprobandum eius statum liberum.
 
Can. 1373 - 1. A sententia, de qua in can. 1372, 1, defensor vinculi, si prudenter existimat vel vitia vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem tribunalis secundi gradus, ad quem acta sunt mittenda quique scripto certior faciendus est agi de processu documentali.

                    2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.
 
Can. 1374 - Iudex tribunalis secundi gradus cum interventu defensoris vinculi et auditis partibus decernat, utrum sententia sit confirmanda an potius procedendum in causa sit ad ordinariam normam iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primi gradus. 
 

7 De Normae generales 
 

Can. 1375 - Causae ad matrimonii nullitatem declarandam non possunt iudicio contentioso summario tractari.
 
Can. 1376 - In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario servatis normis specialibus de causis, quae ad bonum publicum spectant.
 
Can. 1377 - In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus, quibus forte tenentur, altera erga alteram et erga filios ad debitam sustentationem et educationem praestandas.

Art. II
DE CAUSIS SEPARATIONIS CONIUGUM

Can. 1378 - 1. Separatio personalis coniugum, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum est, decerni potest decreto Episcopi eparchialis vel sententia iudicis.

                    2. Ubi vero decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur vel si sententia civilis praevidetur non contraria iuri divino, Episcopus eparchialis eparchiae commorationis coniugum potest perpensis specialibus adiunctis licentiam concedere adeundi forum civile.

                    3. Si causa versatur etiam circa effectus mere civiles matrimonii, satagat iudex, ut de licentia Episcopi eparchialis causa inde ab initio ad forum civile deferatur.
 
Can. 1379 - 1. Nisi qua pars indicium contentiosum ordinarium petit, iudicium contentiosum summarium adhibeatur.

                    2. Si iudicium contentiosum ordinarium adhibitum est et appellatio interponitur, tribunal secundi gradus auditis partibus suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel causam ad ordinariun examen secundi gradus iudicii admittat.
 
Can. 1380 - Quod attinet ad tribunalis competentiam, servetur can. 1359, nn. 2 et 3.
 
Can. 1381 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges concilientur et ad consortium vitae coniugalis restaurandum inducantur.

Can. 1382 - Causis de coniugum separatione interesse debet promotor iustitiae ad normam can. 1097.
 

Art. III
DE PROCESSU PRAESUMPTAE MORTIS CONIUGIS

Can. 1383 - 1. Quoties coniugis mors authentico documento ecclesiastico vel civili comprobari non potest, alter coniux a vinculo matrimonii solutus non habeatur nisi post declarationem de morte praesumpta ab Episcopo eparchiali factam.

                   2. Hanc declarationem Episcopus eparchialis tantummodo facere potest, si peractis opportunis investigationibus ex testium depositionibus, ex fama aut ex indiciis moralem certitudinem de coniugis morte obtinuit; sola coniugis absentia, etsi diuturna, non sufficit.

                   3. In casibus incertis et implexis Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens consulat Patriarcham; ceteri Episcopi eparchiales vero Sedem Apostolicam consulant.

                  4. In processu praesumptae mortis coniugis requiritur interventus promotoris iustitiae, non vero defensoris vinculi.

Art. IV
DE MODO PROCEDENDI AD OBTINENDAM SOLUTIONEM MATRIMONII NON CONSUMMATI AUT SOLUTIONEM MATRIMONII IN FAVOREM FIDEI
 

Can. 1384 - Ad obtinendam solutionem matrimonii non consummati aut solutionem matrimonii in favorem fidei adamussim serventur normae speciales a Sede Apostolica latae.
 

CAPUT II

DE CAUSIS AD SACRAE ORDINATIONIS NULLITATEM DECLARANDAM
 

Can. 1385 - Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive ipse clericus sive Hierarcha, cui clericus subest vel in cuius eparchia ordinatus est.
 
Can. 1386 - 1. Libellus de validitate sacrae ordinationis accusanda mitti debet ad competens Curiae Romanae Dicasterium, quod decernet, utrum causa ab ipso an a tribunali ab eo designato sit agenda.

                    2. Si Dicasterium causam ad tribunal remisit, serventur, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, non vero canones de iudicio contentioso summario.

                   3. Misso libello clericus ordines sacros exercere ipso iure vetatur.
 
Can. 1387 - Post secundam sententiam, quae nullitatem sacrae ordinationis confirmavit, clericus omnia iura statui clericali propria amittit et ab omnibus obligationibus eiusdem status liberatur

CAPUT III

DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS

Can. 1388 - In amotione vel translatione parochorum servandi sunt cann. 1389 - 1400, nisi iure particulari a Sede Apostolica approbato aliud statuitur.

Art. I
DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM

Can. 1389 - Si alicuius parochi ministerium aliqua de causa, etiam citra gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo eparchiali a paroecia amoveri potest.
 
Can. 1390 - Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri potest, hae praesertim sunt:

1 modus agendi, qui communioni ecclesiasticae grave detrimentum vel perturbationem affert;

2 imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem reddunt;

3 bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel aversio in parochum, quae praevidentur non brevi cessaturae;

4 gravis neglectus vel violatio obligationum parochi, quae post monitionem persistit;

5 mala rerum temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties huic malo aliud remedium afferri non potest.
 
Can. 1391 - 1. Si ex instructione peracta constat adesse causam amotionis, Episcopus eparchialis rem discutiat cum duobus parochis ex coetu parochorum, quos consilium presbyterale Episcopo eparchiali proponente ad hoc stabiliter elegit, selectis; si vero exinde censet ad amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad validitatem indicatis parocho paterne suadeat, ut intra tempus quindecim dierum renuntiet.

                     2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum amoveri potest ad nutum sive Episcopi eparchialis certiore facto Superiore maiore sive Superioris maioris certiore facto Episcopo eparchiali non requisito alterius consensu.
 
Can. 1392 - Renuntiatio a parocho fieri potest etiam sub condicione, dummodo haec ab Episcopo eparchiali legitime acceptari possit et reapse acceptetur.
 
Can. 1393 - 1. Si parochus intra praestitutos dies non respondit, Episcopus eparchialis iteret invitationem prorogando tempus utile ad respondendum.

                   2. Si Episcopo eparchiali constat parochum alteram invitationem recepisse, non autem respondisse, etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem sine motivis recusat, Episcopus eparchialis decretum amotionis ferat.
 
Can. 1394 - Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnat motiva allegans, quae insufficientia Episcopo eparchiali videntur, hic, ut valide agat:

1 invitet illum, ut inspectis actis suas impugnationes in relatione scripto danda colligat, immo probationes in contrarium, si quas habet, afferat;

2 deinde completa, si opus est, instructione una cum eisdem duobus parochis, de quibus in can. 1391, 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sunt designandi, rem perpendat;

3 tandem statuat, utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.
 
Can. 1395 - Amoto parocho Episcopus eparchialis consulat collatione alterius officii, si ille ad hoc idoneus est, vel pensione, prout casus fert et adiuncta permittunt.
 
Can. 1396 - 1. Parochus amotus debet a parochi officio exercendo abstinere, quam primum liberam relinquere domum paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi tradere, cui Episcopus eparchialis paroeciam commisit.

                    2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo non potest alio transferri, Episcopus eparchialis eidem relinquat domus paroecialis usum, etiam exclusivum, eadem necessitate durante.

                   3. Pendente recursu adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non potest novum parochum nominare, sed per administratorem paroeciae interim provideat.

Art. II
DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM

Can. 1397 - Si salus animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulat, ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad aliud officium transferatur, Episcopus eparchialis eidem translationem scripto proponat ac suadeat, ut pro Dei atque animarum amore consentiat.

Can. 1398 - Si parochus consilio ac suasionibus Episcopi eparchialis obsequi non intendit, rationes scripto exponat.
 
Can. 1399 - 1. Episcopus eparchialis, si non obstantibus allatis rationibus iudicat a suo proposito non esse recedendum, cum duobus parochis ex coetu, de quo in can. 1391, 1, selectis rationes perpendat, quae translationi favent vel obstant; si vero exinde translationem peragendam censet, paternas exhortationes parocho iteret.

                    2. His peractis, si adhuc et parochus renuit et Episcopus eparchialis putat translationem esse faciendam, hic decretum translationis ferat statuens paroeciam elapso determinato die esse vacaturam.

                    3. Hoc die inutiliter elapso Episcopus eparchialis paroeciam vacantem declaret.
 
Can. 1400 - In casu translationis serventur can. 1396, iura quaesita et aequitas.

TITULUS XXVII

DE SANCTIONIBUS POENALIBUS IN ECCLESIA

CAPUT I

DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE

Can. 1401 - Cum omnem rationem init Deus, ut errantem ovem reducat, illi, qui ab Eo solvendi et ligandi potestatem acceperunt, morbo eorum, qui deliquerunt, convenientem medicinam afferant, eos arguant, obsecrent, increpent in omni patientia et doctrina, immo poenas imponant, ut vulneribus a delicto illatis medeatur ita, ut neque delinquentes ad desperationis praecipitia impellantur neque frena ad vitae dissolutionem et legis contemptum relaxentur.
 
Can. 1402 - 1. Poena canonica per iudicium poenale in cann. 1468 - 1482 praescriptum irrogari debet firma potestate coercitiva iudicis in casibus iure expressis et reprobata contraria consuetudine.

                    2. Si vero iudicio auctoritatis, de qua in 3, graves obstant causae, ne iudicium poenale fiat, et probationes de delicto certae sunt, delictum puniri potest per decretum extra iudicium ad normam cann. 1486 et 1487, dummodo non agatur de privatione officii, tituli, insignium aut de suspensione ultra annum, de reductione ad inferiorem gradum, de depositione vel de excommunicatione maiore.

                    3. Hoc decretum praeter Sedem Apostolicam ferre possunt intra fines suae competentiae Patriarcha, Archiepiscopus maior, Episcopus eparchialis atque Superior maior instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis ordinariam habet, ceteris omnibus exclusis.
 
Can. 1403 - 1. Etsi de delictis agitur, quae poenam secumferunt iure obligatoriam, Hierarcha audito promotore iustitiae a procedura poenali, immo a poenis irrogandis prorsus abstinere potest, dummodo ipsius Hierarchae iudicio haec omnia simul concurrant: delinquens in iudicium nondum delatus suum delictum Hierarchae in foro externo sincera paenitentia motus confessus est necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est.

                    2. Hoc vero Hierarcha facere non potest, si de delicto agitur, quod poenam secumfert, cuius remissio auctoritati superiori reservata est, donec licentiam ab eadem auctoritate obtinuerit.
 
Can. 1404 - 1. In poenis benignior est interpretatio facienda.

                    2. Non licet poenam de persona ad personam vel de casu ad casum producere, etsi par adest ratio, immo gravior.
 
Can. 1405 - 1. Qui habet potestatem legislativam, potest, quatenus vere necessarium est ad aptius providendum disciplinae ecclesiasticae, etiam leges poenales ferre necnon suis legibus etiam legem divinam aut ecclesiasticam ab auctoritate superiore latam congrua poena munire servatis suae competentiae limitibus ratione territorii vel personarum.

                    2. Poenis iure communi in aliquod delictum statutis aliae poenae iure particulari addi possunt; id antem ne fiat nisi gravissima de causa; si vero iure communi indeterminata vel facultativa poena statuitur, iure particulari in eius locum poena determinata vel obligatoria statui potest.

                   3. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales, ut leges poenales iuris particularis in eodem territorio, quatenus fieri potest, uniformes sint.
 
Can. 1406 - 1. Quatenus aliquis potest praecepta imponere, eatenus potest re mature perpensa et maxima moderatione poenas determinatas per praeceptum comminari eis exceptis, quae in can. 1402, 2 enumerantur; Patriarcha vero de consensu Synodi permanentis etiam has poenas per praeceptum comminari potest.

                    2. Monitio cum comminatione poenarum, qua Hierarcha legem non poenalem in casibus singularibus urget, praecepto poenali aequiparatur.
 
Can. 1407 - 1. Si iudicio Hierarchae, qui poenam irrogare potest, natura delicti id patitur, poena irrogari non potest, nisi delinquens antea semel saltem monitus est, ut a delicto desisteret, dato congruo ad resipiscentiam tempore.

                    2. A delicto destitisse dicendus est is, quem delicti sincere paenituit quique praeterea congruam reparationem scandali et damni dedit vel saltem serio promisit.

                   3. Monitio poenalis vero, de qua in can. 1406, 2, sufficiens est, ut poena irrogari possit.
 
Can. 1408 - Poena reum non tenet, nisi postquam sententia vel decreto irrogata est, salvo iure Romani Pontificis vel Concilii Oecumenici aliter statuendi.
 
Can. 1409 - 1. In lege poenali applicanda, etsi lex utitur verbis praeceptivis, iudex pro sua conscientia et prudentia potest:

1 poenae irrogationem in tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei punitione maiora mala eventura praevidentur;

2 a poena irroganda abstinere vel poenam mitiorem irrogare, si reus emendatus est necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est aut si ipse reus satis ab auctoritate civili punitus est aut punitum iri praevidetur;

3 poenas intra aequos limites moderari, si reus plura delicta commisit et nimius videtur poenarum cumulus;

4 obligationem servandi poenam suspendere in favorem eius, qui omni probitate vitae hucusque commendatus primum deliquit, dummodo scandalum reparandum non urgeat; poena suspensa prorsus cessat, si intra tempus a iudice determinatum reus iterum non deliquit, secus tamquam utriusque delicti debitor gravius puniatur, nisi interim actio poenalis pro priore delicto exstincta est.

                    2. Si poena est indeterminata neque aliter lex cavet, iudex poenas in can. 1402, 2 recensitas irrogare non potest.
 
Can. 1410 - In poenis clerico irrogandis ei salva esse debent, quae ad congruam sustentationem sunt necessaria, nisi agitur de depositione, quo in casu Hierarcha curet, ut deposito, qui propter poenam vere indiget, quo meliore fieri potest modo, provideatur salvis semper iuribus ortis circa praecaventiam et securitatem socialem necnon assistentiam sanitariam in favorem eius eiusque familiae, si coniugatus est.
 
Can. 1411 - Nulla poena irrogari potest, postquam actio poenalis exstincta est.
 
Can. 1412 - 1. Qui lege aut praecepto tenetur, adnexae eidem quoque poenae obnoxius est.

                    2. Si, postquam delictum commissum est, lex mutatur, applicanda est lex reo favorabilior.

                    3. Si vero lex posterior tollit legem vel saltem poenam, haec, quomodocumque irrogata erat, statim cessat.

                    4. Poena reum ubique tenet etiam resoluto iure eius, qui poenam irrogavit, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
 
Can. 1413 - 1. Nulli poenae est obnoxius, qui decimum quartum aetatis annum non explevit.

                    2. Qui vero intra decimum quartum et duodevicesimum aetatis annum delictum commisit, puniri potest tantummodo poenis, quae privationem alicuius boni non includunt, nisi Episcopus eparchialis vel iudex in casibus specialibus aliter melius consuli posse censet eiusdem emendationi.
 
Can. 1414 - 1. Poenis is tantum subicitur, qui legem poenalem vel praeceptum poenale violavit aut deliberate aut ex graviter culpabili omissione debitae diligentiae aut ex graviter culpabili ignorantia legis vel praecepti.

                    2. Posita externa legis poenalis vel praecepti poenalis violatione praesumitur eam deliberate factam esse, donec contrarium probetur; in ceteris legibus vel praeceptis id praesumitur tantummodo, si lex vel praeceptum iterum post monitionem poenalem violatur.
 
Can. 1415 - Si qua adest secundum communem praxim et doctrinam canonicam circumstantia attenuans, dummodo tamen delictum adhuc habeatur, iudex poenam lege vel praecepto statutam temperare debet; immo pro sua prudentia, si censet aliter posse melius consuli rei emendationi atque reparationi scandali et damni, potest etiam a poena irroganda abstinere.

Can. 1416 - Si delictum a recidivo commissum est vel si alia adest secundum communem praxim et doctrinam canonicam circumstantia aggravans, iudex potest reum gravius punire, quam lex vel praeceptum statuit, non exclusis poenis in can. 1402, 2 recensitis.
 
Can. 1417 - Qui communi delinquendi consilio in delictum concurrunt neque in lege vel praecepto expresse nominantur, eisdem poenis ac auctor principalis puniri possunt vel ad prudentiam iudicis aliis poenis eiusdem vel minoris gravitatis.
 
Can. 1418 - 1. Qui aliquid ad delictum patrandum egit vel omisit nec tamen praeter suam voluntatem delictum consummavit, non tenetur poena in delictum consummatum statuta, nisi lex vel praeceptum aliter cavet.

                   2. Si vero actus vel omissiones natura sua ad delicti exsecutionem conducunt, auctor congrua poena puniatur, praesertim si scandalum aliudve grave damnum evenit, leviore tamen quam ea, quae in delictum consummatum constituta est.

                   3. Ab omni poena liberatur, qui sua sponte ab incepta delicti exsecutione destitit, si nullum ex conatu damnum aut scandalum ortum est.
 
Can. 1419 - 1. Qui a lege poenali dispensare potest vel a praecepto poenali eximere, potest etiam poenam vi eiusdem legis vel praecepti irrogatam remittere.

                    2. Potest praeterea lege vel praecepto poenali aliis quoque potestas conferri poenas remittendi.
 
Can. 1420 - 1. Poenam vi iuris communis irrogatam remittere potest:

1 Hierarcha, qui iudicium poenale promovit vel decreto poenam irrogavit;

2 Hierarcha loci ubi reus actu commoratur, consulto vero Hierarcha, de quo in n. 1.

                    2. Hae normae valent etiam circa poenas vi iuris particularis vel praecepti poenalis irrogatis, nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris cavetur.

                    3. Poenam vero a Sede Apostolica irrogatam sola Sedes Apostolica remittere potest, nisi Patriarchae vel aliis remissio poenae delegatur.
 
Can. 1421 - Remissio poenae vi aut metu gravi aut dolo extorta ipso iure nulla est.
 
Can. 1422 - 1. Remissio poenae dari potest etiam inscio reo vel sub condicione.

                   2. Remissio poenae dari debet scripto, nisi gravis causa aliud suadet.

                   3. Caveatur, ne petitio remissionis poenae vel ipsa remissio divulgetur, nisi quatenus id vel utile est ad rei famam tuendam vel necessarium ad scandalum reparandum.

Can. 1423 - 1. Salvo iure Romani Pontificis remissionem cuiusvis poenae sibi vel aliis reservandi, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel archiepiscopalis maioris lege propter graves circumstantias lata reservare potest remissionem poenarum Patriarchae vel Archiepiscopo maiori pro subditis, qui intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domicilium vel quasi-domicilium habent; nemo alius potest valide sibi vel aliis reservare remissionem poenarum iure communi statutarum nisi de consensu Sedis Apostolicae.

                    2. Omnis reservatio stricte est interpretanda.
 
Can. 1424 - 1. Remissio poenae dari non potest, nisi reum delicti patrati sincere paenituit necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est.

                    2. Si vero iudicio illius, cui remissio poenae competit, impletae sunt hae condiciones, remissio, quatenus natura poenae spectata fieri potest, ne denegetur.
 
Can. 1425 - Si quis pluribus poenis detinetur, remissio valet tantummodo pro poenis in ipsa expressis; remissio generalis autem omnes aufert poenas eis exceptis, quas in petitione reus mala fide reticuit.
 
Can. 1426 - 1. Nisi alia poena iure determinata est, irrogari possunt secundum antiquas Ecclesiarum orientalium traditiones poenae, quibus imponitur aliquod grave opus religionis vel pietatis vel caritatis peragendum veluti preces determinatae, pia peregrinatio, speciale ieiunium, eleemosynae, recessus spirituales.

                    2. Illi, qui has poenas non est dispositus acceptare, aliae poenae irrogentur.
 
Can. 1427 - 1. Salvo iure particulari correptio publica fit coram notario vel duobus testibus aut per epistulam ita tamen, ut de receptione et tenore epistulae ex aliquo documento constet.

                    2. Cavendum est, ne ipsa correptione publica locus detur maiori, quam par est, infamiae rei.
 
Can. 1428 - Si gravitas casus fert et praecipue si agitur de recidivis, Hierarcha etiam praeter poenas per sententiam ad normam iuris irrogatas reum submittere potest vigilantiae modo per decretum administrativum determinato.
 
Can. 1429 - 1. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio tantum clericos vel religiosos vel sodales societatis vitae communis ad instar religiosorum afficere potest, praescriptio vero commorandi in certo loco vel territorio nonnisi clericos eparchiae ascriptos salvo iure institutorum vitae consecratae.

                    2. Ut praescriptio commorandi in certo loco vel territorio irrogetur, requiritur consensus Hierarchae loci, nisi agitur vel de domo instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, quo in casu requiritur consensus Superioris competentis, vel de domo clericis plurium eparchiarum paenitentibus vel emendandis destinata.
 
Can. 1430 - 1. Privationes poenales afficere possunt tantum illas potestates, officia, ministeria, munera, iura, privilegia, facultates, gratias, titulos, insignia, quae sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis vel Hierarchae, qui iudicium poenale promovit vel decreto eam irrogat; idem valet pro translatione poenali ad aliud officium.

                    2. Potestatis ordinis sacri privatio dari non potest, sed tantum prohibitio omnes vel aliquos eius actus exercendi ad normam iuris communis; item dari non potest privatio graduum academicorum.
 
Can. 1431 - 1. Excommunicatione minore puniti privantur susceptione Divinae Eucharistiae; excludi insuper possunt a participatione in Divina Liturgia, immo etiam ab ingressu in ecclesiam, si in ea cultus divinus publice celebratur.

                    2. Ipsa sententia vel decreto, quo haec poena irrogatur, definiri debet eiusdem poenae extensio et, si casus fert, duratio.
 
Can. 1432 - 1. Suspensio potest esse vel ab omnibus vel aliquibus actibus potestatis ordinis aut regiminis, ab omnibus vel aliquibus actibus vel iuribus cum officio, ministerio vel munere conexis; eiusdem vero extensio ipsa sententia vel decreto, quo poena irrogatur, definiatur, nisi iure iam determinata est.

                   2. Nemo suspendi potest nisi ab actibus, qui sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis vel Hierarchae, qui iudicium poenale promovet vel decreto suspensionem irrogat.

                   3. Suspensio numquam afficit validitatem actuum nec ius habitandi, si quod reus ratione officii, ministerii vel muneris habet; suspensio vero vetans fructus, remunerationes, pensiones aliudve percipere secumfert obligationem restituendi, quidquid illegitime, etsi bona fide, perceptum est.
 
Can. 1433 - 1. Clericus ad inferiorem gradum reductus vetatur illos actus potestatis ordinis et regiminis exercere, qui huic gradui consentanei non sunt.

                    2. Clericus vero a statu clericali depositus privatur omnibus officiis, ministeriis aliisve muneribus, pensionibus ecclesiasticis et qualibet potestate delegata; fit ad ea inhabilis; potestatem ordinis exercere prohibetur; promoveri non potest ad superiores ordines sacros et laicis, ad effectus canonicos quod attinet, aequiparatur firmis cann. 396 et 725.
 
Can. 1434 - 1. Excommunicatio maior vetat praeter omnia illa de quibus in can. 1431, 1, et alia sacramenta suscipere, sacramenta et sacramentalia ministrare, officiis, ministeriis vel muneribus quibuslibet fungi, actus regiminis ponere, qui, si tamen ponuntur, ipso iure nulli sunt.

                    2. Excommunicatione maiore punitus a participatione in Divina Liturgia et in aliis quibuslibet publicis celebrationibus cultus divini arcendus est.

                    3. Excommunicatione maiore punitus vetatur frui privilegiis antea sibi concessis; non potest valide consequi dignitatem, officium, ministerium aliudve munus in Ecclesia vel pensionem nec fructus his adnexos facit suos; caret etiam voce activa et passiva.
 
Can. 1435 - 1: Si poena vetat suscipere sacramenta vel sacramentalia, vetitum suspenditur, dum reus in periculo mortis versatur.

                    2. Si poena vetat ministrare sacramenta vel sacramentalia vel ponere actum regiminis, vetitum suspenditur, quoties id necessarium est ad consulendum christifidelibus in periculo mortis constitutis.

CAPUT II

DE POENIS IN SINGULA DELICTA

Can. 1436 - 1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica credendam denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto repudiat et legitime monitus non resipiscit, ut haereticus aut apostata excommunicatione maiore puniatur, clericus praeterea aliis poenis puniri potest non exclusa depositione.

                   2. Praeter hos casus, qui sustinet doctrinam, quae a Romano Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut erronea damnata est, nec legitime monitus resipiscit, congrua poena puniatur.
 
Can. 1437 - Qui subiectionem supremae Ecclesiae auctoritati aut communionem cum christifidelibus eidem subiectis detrectat et legitime monitus oboedientiam non praestat, ut schismaticus excommunicatione maiore puniatur.
 
Can. 1438 - Qui consulto omittit commemorationem Hierarchae in Divina Liturgia et in laudibus divinis iure praescriptam, si legitime monitus non resipiscit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
 
Can. 1439 - Parentes vel parentum locum tenentes, qui filios in religione acatholica baptizandos vel educandos tradunt, congrua poena puniantur.

Can. 1440 - Qui normas iuris de communicatione in sacris violat, congrua poena puniri potest.
 
Can. 1441 - Qui res sacras in usum profanum vel in malum finem adhibet, suspendatur vel a Divina Eucharistia suscipienda prohibeatur.

Can. 1442 - Qui Divinam Eucharistiam abiecit aut in sacrilegum finem abduxit vel retinuit, excommunicatione maiore puniatur et, si clericus est, etiam aliis poenis non exclusa depositione.
 
Can. 1443 - Qui Divinae Liturgiae vel aliorum sacramentorum celebrationem simulavit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
 
Can. 1444 - Qui periurium commisit coram auctoritate ecclesiastica aut qui, etsi iniuratus, iudici legitime interroganti scienter falsum affirmavit aut verum occultavit aut qui ad haec delicta induxit, congrua poena puniatur.
 
Can. 1445 - 1. Qui vim physicam in Episcopum adhibuit vel aliam gravem iniuriam in ipsum iniecit, congrua poena puniatur non exclusa, si clericus est, depositione; si vero idem delictum in Metropolitam, Patriarcham vel immo Romanum Pontificem commissum est, reus puniatur excommunicatione maiore, cuius remissio in ultimo casu ipsi Romano Pontifici est reservata.

                    2. Qui id egit in alium clericum, religiosum, sodalem societatis vitae communis ad instar religiosorum vel in laicum, qui actu munus ecclesiasticum exercet, congrua poena puniatur.
 
Can. 1446 - Qui proprio Hierarchae legitime praecipienti vel prohibenti non obtemperat et post monitionem in inoboedientia persistit, ut delinquens congrua poena puniatur.
 
Can. 1447 - 1. Qui seditiones vel odia adversus quemcumque Hierarcham suscitat aut subditos ad inoboedientiam in eum provocat, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore, praesertim si hoc delictum adversus Patriarcham vel immo adversus Romanum Pontificem commissum est.

                    2. Qui impedivit libertatem ministerii vel electionis vel potestatis ecclesiasticae aut legitimum bonorum Ecclesiae temporalium usum aut perterrefecit electorem vel eum, qui potestatem vel ministerium exercet, congrua poena puniatur.
 
Can. 1448 - 1. Qui vel publico spectaculo vel contione vel in scripto publice evulgato vel aliter instrumentis communicationis socialis utens blasphemiam profert aut bonos mores graviter laedit aut in religionem vel Ecclesiam iniurias exprimit vel odium contemptumve excitat, congrua poena puniatur.

                    2. Qui nomen dat consociationi, quae contra Ecclesiam machinatur, congrua poena puniatur.
 
Can. 1449 - Qui sine praescripto consensu vel licentia bona ecclesiastica alienavit, congrua poena puniatur.
 
Can. 1450 - 1. Qui homicidium patravit, puniatur excommunicatione maiore; clericus praeterea aliis poenis puniatur non exclusa depositione.

                   2. Eodem modo puniatur, qui abortum procuravit effectu secuto, firmo can. 728, 2.
 
Can. 1451 - Qui hominem rapuit aut iniuste detinet, graviter vulneravit vel mutilavit, ei torturam physicam vel psychicam intulit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
 
Can. 1452 - Qui gravem iniuriam cuiquam intulit vel eius bonam famam per calumniam graviter laesit, ad congruam satisfactionem praestandam cogatur; si vero recusavit, excommunicatione minore vel suspensione puniatur.
 
Can. 1453 - 1. Clericus concubinarius vel aliter in peccato externo contra castitatem cum scandalo permanens suspensione puniatur, cui persistente delicto aliae poenae gradatim addi possunt usque ad depositionem.

                    2. Clericus, qui prohibitum matrimonium attentavit, deponatur.

                    3. Religiosus, qui votum publicum perpetuum castitatis emisit et non est in ordine sacro constitutus, haec delicta committens congrua poena puniatur.
 
Can. 1454 - Qui falso de quovis delicto aliquem denuntiavit, congrua poena puniatur, non exclusa excommunicatione maiore, praesertim si denuntiatur confessarius, Hierarcha, clericus, religiosus, sodalis societatis vitae communis ad instar religiosorum aut laicus in munere ecclesiastico constitutus firmo can. 731.
 
Can. 1455 - Qui documentum ecclesiasticum falsum confecit aut in eo falsum asseruit aut qui quolibet falso vel mutato documento scienter usus est in re ecclesiastica aut verum documentum mutavit, destruxit vel occultavit, congrua poena puniatur.
 
Can. 1456 - 1. Confessarius, qui sacramentale sigillum directe violavit, excommunicatione maiore puniatur firmo can. 728, 1, n. 1; si vero alio modo hoc sigillum fregit, congrua poena puniatur.

                    2. Qui notitias ex confessione habere quoquo modo conatus est vel illas iam habitas aliis transmisit, excommunicatione minore aut suspensione puniatur.
 
Can. 1457 - Sacerdos, qui complicem in peccato contra castitatem absolvit, excommunicatione maiore puniatur firmo can. 728, 1, n. 2.
 
Can. 1458 - Sacerdos, qui in actu vel occasione vel praetextu confessionis paenitentem ad peccatiim contra castitatem sollicitavit, congrua poena puniatur non exclusa depositione.

Can. 1459 - 1. Episcopi, qui alicui sine auctoritatis competentis mandato ordinationem episcopalem ministraverunt, et is, qui ab ipsis ordinationem hoc modo suscepit, excommunicatione maiore puniantur.

                   2. Episcopus, qui alicui ordinationem diaconalem vel presbyteralem contra praescripta canonum ministravit, congrua poena puniatur.
 
Can. 1460 - Qui auctoritatem civilem directe vel indirecte adiit, ut ea instante sacram ordinationem, officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia obtineret, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore et, si de clerico agitur, etiam depositione.
 
Can. 1461 - Qui sacram ordinationem simoniace ministravit vel suscepit, deponatur; qui vero alia sacramenta simoniace ministravit vel suscepit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.

Can. 1462 - Qui officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia simoniace obtinuit, contulit aut quomodocumque usurpavit aut illegitime retinet vel aliis transmisit vel exsequitur, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
 
Can. 1463 - Qui quidvis donavit vel pollicitus est, ut aliquis officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia exercens illegitime aliquid ageret vel omitteret, congrua poena poniatur; item, qui ea dona vel pollicitationes acceptavit.
 
Can. 1464 - 1. Qui praeter casus iure iam praevisos potestate, officio, ministerio vel alio munere in Ecclesia per actum vel omissionem abusus est, congrua poena puniatur non exclusa eorundem privatione, nisi in hunc abusum alia poena est lege vel praecepto statuta.

                    2. Qui vero ex culpabili neglegentia actum potestatis, officii, ministerii vel alterius muneris in Ecclesia illegitime cum damno alieno posuit vel omisit, congrua poena puniatur.
 
Can. 1465 - Qui officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia exercens, cuicumque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, ascriptus est, quemvis christifidelem contra can. 31 ad transitum ad aliam Ecclesiam sui iuris quomodocumque inducere praesumpsit, congrua poena puniatur.
 
Can. 1466 - Clericus, religiosus vel sodalis societatis vitae communis ad instar religiosorum negotiationem aut mercaturam contra canonum praescripta exercens congrua poena puniatur.
 
Can. 1467 - Qui obligationes sibi ex poena impositas violat, graviore poena puniri potest.

 

TITULUS XXVIII

DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS

 

CAPUT I

DE IUDICIO POENALI

Art. I
DE PRAEVIA INVESTIGATIONE

Can. 1468 - 1. Quoties Hierarcha notitiam saltem veri similem habet de delicto, caute inquirat per se vel per aliam idoneam personam circa facta et circumstantias, nisi haec investigatio omnino superflua videtur.

                    2. Cavendum est, ne ex hac investigatione bonum cuiusquam in discrimen vocetur.

                    3. Qui investigationem agit, easdem ac auditor in processu habet potestates et obligationes; idemque non potest, si postea iudicium poenale promovetur, in eo iudicem agere.
 
Can. 1469 - 1. Firmis cann. 1403 et 1411, si investigatio satis instructa esse videtur, decidat Hierarcha, num procedura in poenis irrogandis promovenda sit, et, si affirmative decidit, utrum per iudicium poenale an per decretum extra iudicium agendum sit.

                    2. Hierarcha decisionem suam revocet vel mutet, quoties ex novis factis et circumstantiis aliud sibi decernendum videtur.

                    3. Antequam quicquam in re decernit, Hierarcha audiat de delicto accusatum et promotorem iustitiae atque, si ipse prudenter censet, duos iudices aliosve iuris peritos; consideret etiam Hierarcha, num ad vitanda inutilia iudicia expediat, ut partibus consentientibus ipse vel investigator quaestionem de damnis ex bono et aequo dirimat.
 
Can. 1470 - Investigationis acta et Hierarchae decreta, quibus investigatio initur vel clauditur, eaque omnia, quae investigationem praecedunt, si necessaria non sunt ad proceduram in poenis irrogandis, in archivo secreto curiae asserventur.

Art. II
DE IUDICII POENALIS EVOLUTIONE

Can. 1471 - 1. Salvis canonibus huius tituli in iudicio poenali applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario necnon normae speciales de causis, quae ad bonum publicum spectant, non vero canones de iudicio contentioso summario.

                     2. Accusatus ad confitendum delictum non tenetur nec ipsi iusiurandum deferri potest.
 
Can. 1472 - 1. Si Hierarcha decrevit iudicium poenale esse ineundum, acta investigationis promotori iustitiae tradat, qui libellum accusationis iudici ad normam cann. 1185 et 1187 exhibeat.

                    2. Coram tribunali superiore partes actoris gerit promotor iustitiae apud illud tribunal constitutus.
 
Can. 1473 - Ad scandala praevenienda, ad testium libertatem protegendam et ad iustitiae cursum tuendum potest Hierarcha audito promotore iustitiae et citato ipso accusato in quolibet statu et gradu iudicii poenalis accusatum ab exercitio ordinis sacri, officii, ministerii vel alterius muneris arcere, ei imponere vel prohibere commorationem in aliquo loco vel territorio, vel etiam publicam Divinae Eucharistiae susceptionem prohibere; quae omnia causa cessante sunt revocanda et ipso iure finem habent cessante iudicio poenali.
 
Can. 1474 - Iudex accusatum citans debet eum invitare ad eligendum advocatum intra tempus determinatum; quo inutiliter elapso idem iudex ex officio advocatum accusato constituat tamdiu in munere mansurum, dum accusatus sibi advocatum non constituerit.

Can. 1475 - 1. In quolibet gradu iudicii renuntiatio litis instantiae fieri potest a promotore iustitiae mandante vel consentiente Hierarcha, ex cuius deliberatione iudicium promotum est.

                    2. Renuntiatio, ut valeat, debet ab accusato acceptari, nisi hic a iudicio absens declaratus est.
 
Can. 1476 - Praeter defensiones et animadversiones scripto datas, si quae fuerunt, discussio causae ore fieri debet.
 
Can. 1477 - 1. Discussioni assistunt promotor iustitiae, accusatus eiusque advocatus, pars laesa, de qua in can. 1483, 1 eiusque advocatus.

                     2. Tribunalis est peritos, qui operam in causa praestiterunt, ad discussionem vocare, ut peritias suas explicare possint.
 
Can. 1478 - In causae discussione accusatus semper ius habet, ut vel ipse vel suus advocatus postremus loquatur.

Can. 1479 - 1. Discussione peracta tribunal sententiam ferat.

                    2. Si ex discussione emersit necessitas novarum probationum colligendarum, tribunal dilata definitione causae novas probationes colligat.
 
Can. 1480 - Pars dispositiva sententiae statim publicanda est, nisi tribunal gravi de causa decernit decisionem secreto servandam esse usque ad formalem sententiae intimationem, quae numquam ultra mensem a die, quo causa poenalis definita est, computandum differri potest.
 
Can. 1481 - 1. Appellationem interponere potest reus, etsi iudex eum absolutum dimisit ideo tantum, quia poena erat facultativa vel quia iudex potestate usus est, de qua in cann. 1409, 1 et 1415.

                    2. Promotor iustitiae appellare potest, si censet reparationi scandali vel restitutioni iustitiae satis provisum non esse.
 
Can. 1482 - In quolibet statu et gradu iudicii poenalis, si evidenter constat delictum non esse ab accusato patratum, iudex debet id sententia declarare et accusatum absolvere, etsi simul constat actionem poenalem esse exstinctam.

Art. III
DE ACTIONE AD DAMNA REPARANDA

Can. 1483 - 1. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi illata in ipso iudicio poenali exercere ad normam can. 1276.

                     2. Interventus partis laesae non amplius admittitur, si factus non est in primo gradu iudicii poenalis.

                     3. Appellatio in causa de damnis fit ad normam cann. 1309 - 1321, etsi appellatio in iudicio poenali fieri non potest; si vero utraque appellatio, etsi a diversis partibus, interponitur, unicum fiat iudicium appellationis salvo can. 1484.

Can. 1484 - 1. Ad nimias iudicii poenalis moras vitandas potest iudex iudicium de damnis differre, donec sententiam definitivam in iudicio poenali tulerit.

                    2. Iudex, qui ita egit, debet, postquam sententiam tulit in iudicio poenali, de damnis cognoscere, etsi iudicium poenale propter interpositam impugnationem adhuc pendet vel accusatus absolutus est propter causam, quae non aufert obligationem damna reparandi.
 
Can. 1485 - Sententia lata in iudicio poenali, etsi in rem iudicatam transiit, nullo modo ius facit erga partem laesam, nisi haec intervenit ad normam can. 1483.

CAPUT II

DE IRROGATIONE POENARUM PER DECRETUM EXTRA IUDICIUM

Can. 1486 - 1. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur, ut:

1 accusatus de accusatione atque probationibus certior fiat data sibi opportunitate ius ad sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam iuris citatus comparere neglexit;

2 discussio oralis inter Hierarcham vel eius delegatum et accusatum habeatur praesentibus promotore iustitiae et notario;

3 in ipso decreto exponatur, quibus rationibus in facto et in iure punitio innitatur.

                    2. Poenae autem, de quibus in can. 1426, 1, sine hac procedura imponi possunt, dummodo de earum acceptatione ex parte rei scripto constet.
 
Can. 1487 - 1. Recursus adversus decretum, quo poena irrogatur, intra decem dies utiles, postquam intimatum est, ad auctoritatem superiorem competentem interponi potest.

                    2. Hic recursus vim decreti suspendit.

                    3. Contra decisionem auctoritatis superioris non datur ulterior recursus.

TITULUS XXIX

DE LEGE, DE CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS

 

CAPUT I DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS

Can. 1488 - Leges instituuntur promulgatione.
 
Can. 1489 - 1. Leges a Sede Apostolica latae promulgantur per editionem in Actorum Sedis Apostolicae commentario officiali, nisi in casibus specialibus alius promulgandi modus est praescriptus; obligare incipiunt elapsis tribus mensibus a die, qui Actorum numero appositus est, computandis, nisi ex natura rei statim obligant aut brevior vel longior vacatio expresse est statuta.

                   2. Leges ab aliis legislatoribus latae promulgantur modo ab his legislatoribus determinato et obligare incipiunt a die ab eisdem statuto.
 
Can. 1490 - Legibus mere ecclesiasticis tenentur baptizati in Ecclesia catholica vel in eandem recepti, quique sufficientem usum rationis habent et, nisi aliter iure expresse cavetur, septimum aetatis annum expleverunt.
 
Can. 1491 - 1. Legibus a suprema Ecclesiae auctoritate latis tetentur omnes, pro quibus datae sunt ubique terrarum, nisi pro determinato territorio conditae sunt; ceterae leges vim habent tantummodo in territorio, in quo auctoritas, quae leges promulgavit, potestatem regiminis exercet, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.

                    2. Legibus latis pro determinato territorio ii subiciuntur, pro quibus datae sunt quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur firma 3, n. 1.

                     3. Peregrini:

1 non obligantur legibus iuris particularis sui territorii, dum ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio nocet aut leges sunt personales;

2 neque obligantur legibus iuris particularis territorii, in quo versantur, eis exceptis, quae ordini publico consulunt aut actuum sollemnia determinant aut res immobiles in territorio sitas respiciunt;

3 sed obligantur legibus iuris communis et legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris, etsi, ad leges eiusdem iuris particularis quod attinet, in suo territorio non vigent, non vero, si in loco, ubi versantur, non obligant.

                     4. Vagi obligantur omnibus legibus, quae vigent in loco, ubi versantur.
 
Can. 1492 - Leges a suprema Ecclesiae auctoritate latae, in quibus subiectum passivum expresse non indicatur, christifideles Ecclesiarum orientalium respiciunt tantummodo, quatenus de rebus fidei vel morum aut de declaratione legis divinae agitur vel explicite de eisdem christifidelibus in his legibus disponitur aut de favorabilibus agitur, quae nihil ritibus orientalibus contrarium continent.
 
Can. 1493 - 1. Nomine iuris communis in hoc Codice veniunt praeter leges et legitimas consuetudines universae Ecclesiae etiam leges et legitimae consuetudines omnibus Ecclesiis orientalibus communes.

                    2. Nomine vero iuris particularis veniunt omnes leges, legitimae consuetudines, statuta aliaeque iuris normae, quae nec universae Ecclesiae nec omnibus Ecclesiis orientalibus communes sunt.
 
Can. 1494 - Leges respiciunt futura, non praeterita, nisi expresse in eis de praeteritis cavetur.
 
Can. 1495 - Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse statuitur.
 
Can. 1496 - Leges, etiam irritantes aut inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio facti autem ab eis dispensare possunt Hierarchae, dummodo dispensatio, si est reservata, concedi soleat ab auctoritate, cui reservatur.
 
Can. 1497 - 1. Ignorantia vel error circa leges irritantes aut inhabilitantes earundem effectum non impediunt, nisi aliud iure expresse statuitur.

                    2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut circa factum alienum notorium non praesumitur; circa factum alienum non notorium praesumitur, donec contrarium probetur.
 
Can. 1498 - 1. Leges authentice interpretatur legislator et is, cui potestas authentice interpretandi ab eodem collata est.

                    2. Interpretatio authentica per modum legis data eandem vim habet ac ipsa lex et promulgari debet; si verba in se certa declarat tantum, valet retrorsum; si legem coartat vel extendit aut dubiam explicat, non retrotrahitur.

                    3. Interpretatio autem per modum sententiae iudicialis aut actus administrativi in re speciali data vim legis non habet et obligat tantum personas atque afficit res, pro quibus data est.
 
Can. 1499 - Leges intellegendae sunt secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam, quae si dubia et obscura mansit, secundum locos parallelos, si qui sunt, legis finem ac circumstantias et mentem legislatoris.
 
Can. 1500 - Leges, quae poenam statuunt aut liberum iurium exercitium coartant aut exceptionem a lege continent, strictae interpretationi subsunt.
 
Can. 1501 - Si certa de re deest expressum praescriptum legis, causa, nisi est poenalis, dirimenda est secundum canones Synodorum et sanctorum Patrum, legitimam consuetudinem, generalia principia iuris canonici cum aequitate servata, iurisprudentiam ecclesiasticam, communem et constantem doctrinam canonicam.
 
Can. 1502 - 1. Lex posterior abrogat priorem aut eidem derogat, si id expresse edicit aut si illi est directe contraria aut totam de integro ordinat legis prioris materiam.

                    2. Lex iuris communis vero, nisi aliter in ipsa lege expresse cavetur, non derogat legi iuris particularis nec lex iuris particularis pro aliqua Ecclesia sui iuris lata derogat iuri magis particulari in eadem Ecclesia vigenti.
 
Can. 1503 - In dubio revocatio legis praeexsistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quatenus fieri potest, conciliandae.
 
Can. 1504 - Ius civile, ad quod ius Ecclesiae remittit, in iure canonico eisdem cum effectibus servetur, quatenus iuri divino non est contrarium et nisi aliter iure canonico cavetur.
 
Can. 1505 - Enuntiatio sermonis genere masculino etiam genus femininum respicit, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.

CAPUT II

DE CONSUETUDINE

Can. 1506 - 1. Consuetudo comunitatis christianae, quatenus actuositati Spiritus Sancti in corpore ecclesiali respondet, vim iuris obtinere potest.

                    2. Iuri divino nulla consuetudo potest ullo modo derogare.
 
Can. 1507 - 1. Ea tantum consuetudo vim iuris habere potest, quae est rationabilis et a communitate legis saltem recipiendae capaci praxi continua et pacifica inducta necnon per tempus iure statutum praescripta.

                   2. Consuetudo, quae a iure expresse reprobatur, non est rationabilis.

                   3. Consuetudo vigenti iuri canonico contraria aut, quae est praeter legem canonicam, vim iuris obtinet tantum, si legitime per annos triginta continuos et completos servata est; contra legem canonicam vero, quae clausulam continet futuras consuetudines prohibentem, sola praevalere potest consuetudo centenaria vel immemorabilis.

                   4. Legislator competens potest consuetudinem consensu suo saltem tacito etiam ante hoc tempus ut legitimam approbare.

Can. 1508 - Consuetudo est optima legum interpres.
 
Can. 1509 - Consuetudo sive contra sive praeter legem per contrariam consuetudinem aut legem revocatur; sed nisi expressam de eis mentionem facit, lex non revocat consuetudines centenarias vel immemorabiles; ad ceteras consuetudines quod attinet, valet can. 1502, 2.

CAPUT III

DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS

Can. 1510 - 1. Actiis administrativi poni possunt ab eis, qui potestatem regiminis exsecutivam habent, intra limites eorum competentiae necnon ab illis, quibus haec potestas explicite vel implicite competit sive ipso iure sive vi legitimae delegationis.

                    2. Actus administrativi sunt praesertim:

1 decreta, quibus pro casu speciali datur decisio aut fit provisio canonica;

2 praecepta singularia, quibus personae aut personis determinatis aliquid faciendum aut omittendum directe et legitime imponitur praesertim ad legis observantiam urgendam;

3 rescripta, quibus conceditur privilegium, dispensatio, licentia aliave gratia.
 
Can. 1511 - Effectum habet actus administrativus a momento, quo intimatur, vel in rescriptis a momento, quo datae sunt litterae; si vero actus administrativi applicatio committitur exsecutori, effectum habet a momento exsecutionis.

Can. 1512 - 1. Actus administrativus intellegendus est secundum propriam verborum significationem et communem loquendi usum nec debet ad alios casus praeter expressos extendi.

                   2. In dubio actus administrativus, qui ad lites refertur, ad poenas comminandas vel irrogandas attinet, iura personae coartat, iura aliis quaesita laedit aut adversatur legi in commodum privatorum, strictam recipit interpretationem; secus vero latam.

                  3. In privilegiis ea semper adhibenda est interpretatio, ut ille, cui privilegium concessum est, aliquam revera gratiam consequatur.

                  4. Non solum dispensatio, sed ipsa potestas dispensandi ad certum casum concessa strictae interpretationi subest.
 
Can. 1513 - 1. Per legem contrariam nullus actus administrativus revocatur, nisi aliter in ipsa lege cavetur aut lex lata est ab auctoritate superiore ei, qui actum administrativum emisit.

                    2. Actus administrativus non cessat resoluto iure eius, qui eum posuit, nisi aliter expresse cavetur.

                    3. Revocatio actus administrativi per alium actum administrativum auctoritatis competentis effectum tantummodo obtinet a momento, quo intimatur personae, pro qua datus est.

                    4. Dispensatio, quae tractum habet successivum, cessat quoque certa ac totali cessatione causae motivae.

                    5. Decretum praeceptumve singulare vim habere desinit etiam cessante lege, ad cuius exsecutionem datum est; praeceptum singulare cessat etiam resoluto iure praecipientis, nisi legitimo documento impositum est.
 
Can. 1514 - Actus administrativus, qui forum externum respicit, firmis cann. 1520, 2 et 1527 scripto est consignandus; item, si fit in forma commissoria, illius actus exsecutionis.
 
Can. 1515 - Actus administrativus, etiam si agitur de rescripto motu proprio dato, effectu caret, quatenus iura aliis quaesita laedit aut legi vel legitimae consuetudini contrarius est, nisi auctoritas competens expresse clausulam derogatoriam addidit.

Can. 1516 - Condiciones in actibus administrativis tunc tantum ad validitatem censentur adiectae, quoties per particulas si, nisi, dummodo, vel in lingua vernacula per aliam eiusdem significationis exprimuntur.

Art. I
 DE PROCEDURA IN DECRETIS EXTRA IUDICIUM FERENDIS

Can. 1517 - 1. Antequam decretum extra iudicium fert, auctoritas necessarias notitias et probationes exquirat; iure audiendos vel consulendos audiat vel consulat; eos, quos directe decretum attingit ac praesertim eos, quorum iura laedi possunt, audiat.

                    2. Petitori et etiam legitime contradicenti auctoritas notitias et probationes patefaciat, quae sine periculo publici vel privati damni cognosci possunt, et rationes forte contrarias ostendat data eis opportunitate respondendi, etiam per patronum, intra terminum ab ipsa auctoritate determinatum.
 
Can. 1518 - Auctoritas decretum intra sexaginta dies a recepta petitione ad decretum obtinendum computandos ferat, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et petitor decretum iterum scripto petit, tricesimo die ab hac petitione recepta computando, si etiam tunc nihil factum est, petitio pro reiecta habetur ac si eo die reiectio per decretum facta sit ita, ut recursus adversus eam interponi possit.

Can. 1519 - 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat, quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate.

                    2. In decreto exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici vel privati damni obstat ne motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur atque ei, qui de recursu forte adversus decretum interposito videt, ostendantur, si ipse petit.
 
Can. 1520 - 1. Decretum vim iuris habet, postquam ei, ad quem destinatur, intimatum est modo, qui secundum locorum leges et condiciones tutissimus est.

                    2. Si periculum publici vel privati damni obstat, ne textus decreti scripto tradi possit, potest auctoritas ecclesiastica iubere decretum ei, ad quem destinatur, coram duobus testibus vel coram notario legi, processu verbali redacto ab omnibus praesentibus subscribendo; his peractis decretum pro intimato habetur.

                    3. Si vero is, ad quem decretum destinatur, intimationem recusavit vel ad normam iuris vocatus ad decretum accipiendum vel audiendum sine iusta causa a decreti auctore perpendenda non comparuit vel processui verbali subscribere recusavit, decretum pro intimato habetur.

Art. II
DE EXSECUTIONE ACTUUM ADMINISTRATIVORUM

Can. 1521 - Exsecutor actus administrativi invalide suo munere fungitur, antequam mandatum scripto datum recepit eiusque authenticitatem et integritatem recognovit, nisi auctoritas, quae eundem actum posuit, praeviam notitiam circa mandatum cum eo communicavit.
 
Can. 1522 - 1. Exsecutor actus administrativi, cui committitur mera eiusdem actus exsecutio, hanc exsecutionem denegare non potest, nisi manifesto constat eundem actum esse nullum aut alia gravi de causa sustineri non posse aut condiciones actui administrativo appositas non esse impletas; si vero exsecutio actus administrativi ratione adiunctorum personae aut loci videtur inopportuna, exsecutor exsecutionem intermittat et statim certiorem faciat auctoritatem, quae actum posuit.

                    2. Si in rescripto concessio gratiae exsecutori committitur, eius est de suo prudenti iudicio et conscientia gratiam concedere vel denegare.

Can. 1523 - Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si condiciones ad validitatem actus mandato appositas non implevit vel substantialem procedendi formam non servavit, exsecutio nulla est.
 
Can. 1524 - Exsecutor actus administrativi potest alium de suo prudenti iudicio sibi substituere, nisi substitutio prohibita est aut electa est industria personae aut substituti persona determinata est; his in casibus vero exsecutori licet alii committere actus praeparatorios.
 
Can. 1525 - Actus administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris successore in officio, nisi electa est industria personae.
 
Can. 1526 - Exsecutori licet actum administrativum iterum exsecutioni mandare, si quoquo modo in eiusdem actus exsecutione erravit.
 

Art. III
DE RESCRIPTIS

Can. 1527 - 1. Quae in canonibus de rescriptis statuuntur, de concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo quoque valent, nisi aliud manifesto constat.

                    2. Gratiam oretenus concessam aliquis probare tenetur, quoties id legitime ab eo petitur.
 
Can. 1528 - Rescriptum impetrari potest pro alio, etiam praeter eius assensum, et valet ante eiusdem acceptationem, nisi aliud ex appositis clausulis apparet.
 
Can. 1529 - 1. Reticentia veri in precibus non obstat, quin rescriptum vim habeat, dummodo expressa sint, quae ad validitatem sunt exprimenda secundum stilum curiae Hierarchae, qui rescriptum concedit.

                    2. Nec obstat expositio falsi, dummodo una saltem causa motiva proposita vera sit.
 
Can. 1530 - 1. Gratia ab auctoritate superiore denegata non potest ab auctoritate inferiore valide concedi, nisi auctoritas superior expresse consensit.

                    2. Gratia ab aliqua auctoritate denegata non potest valide ab alia auctoritate aeque competenti aut auctoritate superiore concedi nulla facta in petitione denegationis mentione.

1 De privilegiis

Can. 1531 - 1. Privilegium, scilicet gratia in favorem certarum personarum physicarum vel iuridicarum per specialem actum facta, concedi potest a legislatore et ab eo, cui legislator hanc potestatem concessit.

                     2. Possessio centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit concessi privilegii.
 
Can. 1532 - 1. Privilegium praesumitur perpetuum.

                    2. Privilegium cessat:

1 si est personale, per exstinctionem personae, cui concessum est;

2 si est reale vel locale, per absolutum rei vel loci interitum;

3 elapso tempore vel expleto numero casuum, pro quibus concessum est;

4 si temporis progressu rerum adiuncta iudicio auctoritatis competentis mutantur ita, ut noxium evaserit aut eius usus illicitus fiat.

                    3. Privilegium locale, si locus intra quinquaginta annos restituitur, reviviscit.
 
Can. 1533 - 1. Nullum privilegium per renuntiationem cessat, nisi haec ab auctoritate competenti acceptata est.

                    2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica renuntiare potest.

                    3. Privilegio concesso alicui personae iuridicae aut ratione dignitatis loci vel rei persona physica valide renuntiare non potest; nec ipsi personae iuridicae integrum est privilegio sibi concesso renuntiare, si renuntiatio cedit in Ecclesiae aliorumve praeiudicium.
 
Can. 1534 - Per non usum vel per usum contrarium privilegium aliis non onerosum non cessat; si vero privilegium in aliorum gravamen cedit, amittitur si accedit legitima praescriptio aut tacita renuntiatio.
 
Can. 1535 - Qui abutitur potestate sibi ex privilegio data, ab Hierarcha moneatur; graviter abutentem ac frustra monitum Hierarcha privet privilegio, quod ipse concessit; si vero privilegium concessum est ab auctoritate superiore, eandem Hierarcha certiorem facere tenetur.

2 De dispensationibus

Can. 1536 - 1. Dispensatio, scilicet legis mere ecclesiasticae in casu speciali relaxatio, concedi potest tantum iusta ac rationabili de causa habita ratione adiunctorum casus et gravitatis legis, a qua dispensatur; secus dispensatio illicita et, nisi ab ipso legislatore aut ab auctoritate superiore data est, etiam invalida est.

                    2. Bonum spirituale christifidelium est iusta et rationabilis causa.

                    3. In dubio de sufficientia causae dispensatio licite et valide conceditur.
 
Can. 1537 - Dispensationi obnoxiae non sunt leges, quatenus determinant ea, quae institutorum aut actuum iuridicorum essentialiter sunt constitutiva, nec leges processuales et poenales.
 
Can. 1538 - 1. Episcopus eparchialis dispensare potest tam a legibus iuris communis quam a legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris in casu speciali christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, quoties id ad eorum bonum spirituale conferre iudicat, nisi ab auctoritate, quae leges tulit, reservatio facta est.

                    2. Si difficile est adire auctoritatem, cui dispensatio reservata est, et simul in mora est periculum gravis damni, omnis Hierarcha in casu speciali dispensare potest christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, dummodo agatur de dispensatione, quam eadem auctoritas in eisdem adiunctis concedit, firmo can. 396.
 
Can. 1539 - Qui habet potestatem dispensandi, eam exercere potest, etiam extra territorium exsistens, in subditos, etsi a territorio absentes, atque, nisi contrarium expresse statuitur, in peregrinos quoque in territorio actu degentes necnon erga seipsum.

TITULUS XXX

DE PRAESCRIPTIONE ET DE TEMPORIS SUPPUTATIONE

 

CAPUT I

DE PRAESCRIPTIONE

Can. 1540 - Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure civili, Ecclesia recipit, nisi aliud iure communi statuitur.
 
Can. 1541 - Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nititur non solum initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti salvo can. 1152.
 
Can. 1542 - Praescriptioni obnoxia non sunt:

1 iura et obligationes, quae sunt legis divinae;

2 iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico;

3 iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt;

4 fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum;

5 obligationes et onera celebrationem Divinae Litnrgiae respicientia;

6 provisio canonica officii, quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit;

7 ius visitationis et obligatio oboedientiae ita, ut personae in Ecclesia a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.
 

CAPUT II

DE TEMPORIS SUPPUTATIONE

Can. 1543 - Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad normam canonum, qui sequuntur.
 
Can. 1544 - 1. Tempus continuum intellegitur, quod nullam patitur interruptionem.

                    2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat.
 
Can. 1545 - 1. In iure dies intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis et incipit a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum, annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, prout sunt in calendario.

                    2. Si tempus est continuum, mensis et annus semper sumendi sunt, prout sunt in calendario.
 
Can. 1546 - 1. Dies, a quo calculus incipit, non computatur in termino, nisi huius initium coincidit cum initio diei aut aliter expresse iure cavetur.

                    2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus constat ex uno vel pluribus mensibus aut annis, ex una vel pluribus hebdomadibus, finitur elapso ultimo die eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri caret, elapso ultimo die mensis.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 11, pp. 1260-1353

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top