The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE A MONTE CARMELO
(SAECULARI NOMINE CARMELITIS FRADERA FERRAGUTCASAS APPELLATAE) DUABUSQUE EIUS SORORIBUS
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «In ecclesia omnes, sive ad hierarchiam pertinent sive ab ea pascuntur, ad sanctitatem vocantur, iuxta illud Apostoli: “Haec est enim voluntas Dei, sanctifıcatio vestra” (1 Thess 4, 3; cfr. Eph 1, 4) » (Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 39).

Christiani omnes suo pro cuiusque ordine ad sanctitatem vocantur. Vocationi huic sese sorores Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas applicarunt, quae die XXVII mensis Septembris anno MCMXXXVI apud oppidum Lloret del Mar in Hispania sunt interemptae, adversus Ecclesiam catholicam in Hispania persecutionis tempore. A suo claustro depulsae cum ad paternam domum confugerent, summo mane comprehensae sunt. Haerentibus familiaribus, tres sorores missionariae Cordis Mariae, quietae animosaeque, familiam continuere dicentes: « Si veniunt nos capturi, eis aperite ianuam, paratae sumus ad moriendum pro Christo ». Cum scirent detentionem esse martyrii praelusionem, carnificibus dixerunt: « Nos vos non illuditis, laetae pro nostro Deo ad sanguinem imus effundendum ». In lucum aliquem, qui Hostalets loci Lloret de Mar vocatur, perductae, postquam multum sunt tortae, sunt necatae. Hae sunt martyres:

1. Maria a Monte Carmelo Fradera Ferragutcasas, die XXV mensis Octobris anno MDCCCXCV in oppido Riudarenes Gerundae orta est. Die II mensis Iulii anno MCMXXI Congregationem est ingressa Filiarum Sacratissimi et Immaculati Cordis Mariae in novitiatus domum oppidi Matarò (Barcinone). Die II mensis Februarii anno MCMXXIII religiosa vota nuncupavit. Ad scholam missa est, quam in oppido Matarò Istitutum possidebat, scholam maternam curans. Omnes eius navitatem mirabantur, quod patientia, caritate amoreque doceret. In Iesum dilectione eminuit, quam erga parvulos comitate proximitateque, in Eucharistiam devotione, amabilitate, officii conscia ostendebat.

2. Rosa Fradera Ferragutcasas die XX mensis Novembris anno MCM in oppido Riudarenes Gerundae orta est. Die VIII mensis Iulii anno MCMXXII in oppido Olot in novitiatum est ingressa Congregationis Filiarum Sacratissimi et Immaculati Cordis Mariae. Die XXV mensis Iulii anno MCMXXIV vota religiosa nuncupavit atque in oppido Olot munus educatricis sustinere coepit. Subsequentibus annis in oppido Santa Coloma de Farners sua in parvulos amabilitate cum Deo coniunctionem est testata; cum laetatione, serenitate et simplicitate suam vitam exegit. Cum bono esset ingenio sibi omnium sororum conciliavit benevolentiam.

3. Magdalena Fradera Ferragutcasas die XII mensis Decembris anno MCMII in oppido Riudarenes Gerundae orta est, quae die XVI eiusdem mensis in pagi paroecia est baptizata. Est ingressa Congregationem Filiarum Sacratissimi et Immaculati Cordis Mariae in oppido Olot Gerundae mense Iunio anno MCMXXII. Die XXV mensis Iulii anno MCMXXIV vota religiosa una cum sorore Rosa nuncupavit. Sua officia explicare in oppido Camprodòn coepit. In loco Cassà de la Selva sua actuositate studioque eminuit. Quaecumque opera patrans, pacem, laetitiam et liberalitatem effundebat. Suo in magistrae et catechistae officio Marialem proprii Instituti sensum communicabat.

Beatificationis Causa seu declarationis Martyrii anno MCMLIII incohata est. Consultoribus Theologis necnon Patribus Cardinalibus Episcopisque faventibus, omnibus absolutis iure statutis rebus, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum die XVII mensis Decembris anno MMVI Decretum super martyrio evulgaret. Exinde statuimus ut beatificationis ritus die XXVIII mensis Octobris anno MMVII Romae celebraretur.

Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante catholicorum Pastorum et Christifidelium turba ex Hispania aliisve nationibus, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Dei Servas Mariam a Monte Carmelo, Rosam et Magdalenam Fradera Ferragutcasas, sorores: Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martìnez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellìn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcìa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lòpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigo´, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:

Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;

Bernardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;

Victor Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;

Antherus Mateo Garcìa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;

Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter;

Narcissus de Esténaga Echevarrìa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;

Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis Toletanae;

Eusebius a Iesu Infante Fernàndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;

Felix Echevarrìa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;

Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;

Bonaventura Garcìa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;

Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestà, laica;

Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;

Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;

Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus Garcìa Garcìa, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martìnez de la Pera y Alava, religiosi professiActa Benedicti Pp. XVI 205

Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cànovas Martìnez, presbyter dioecesanus;

Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;

Avellinus Rodrìguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;

Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem his Litteris Nostris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 4, pp. 201-205

 

top