The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIBUS DEI SERVIS
LUDOVICO MARTIN ET Z
ČLIE MARIAE GUČRIN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Coniuges christiani ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur » (Gaudium et spes, 48).

Venerabiles Dei Servi Ludovicus Martin eiusque uxor Zélie Maria Guérin, sanctae Teresiae a Iesu Infante parentes, sacramentum matrimonii veluti veram Deo consecrationem vixerunt atque rectam dederunt testificationem coniugalis amoris, veluti exemplum ad incitandas familias ut integre Christianas exercerent virtutes. Coniugalis amor Ludovici et Zélie imitatio est quaedam Christi erga Ecclesiam amoris. Prorsus mirabilis est horum parentum fides et amor quem erga Ecclesiam ostenderunt nec non modus quo doctrinam et Ecclesiae praecepta servaverunt. Illi quidem iam a iuventute religiosam vitam affectabant; deinde familiam constituentes, spiritale filiorum bonum sedulo curarunt. Vitam gesserunt secundum Evangelii placita, semper optantes divina implere consilia. Maxime sollicitos se praebebant de fide filiis tradenda.

Venerabilis Serva Dei Zélie Maria Gue´rin die XXIII mensis Decembris anno MDCCCXXXI loco vulgo Gandelain, in parte videlicet Sain-Denis-sur-Sarthon (Orne, in Francogallia) est orta.

Venerabilis Servus Dei Ludovicus Martin die XXII mensis Augusti anno MDCCCXXIII Burdigalae est natus. Curriculis apud Fratres Scholarum Christianarum expletis, horologiarii opus suscepit, quod apte congruebat eius meditativae naturae ingentique manuali peritiae.

Die XIII mensis Iulii anno MDCCCLVIII matrimonii vinculo in ecclesia Nostrae Dominae Alensoniensis se sociaverunt, ex quibus spatio tredecim annorum novem nati sunt filii; quos inter quattuor praemature e vita migrarunt.

Compertum est quoque matrimoniales heroice implevisse promissiones fidelitatis, indissolubilitatis vinculi matrimonialis, fecunditatis amoris tam in gaudio quam in dolore. « Cum filios habuimus — scribebat Zélie anno

MDCCCLXXVII, morti iam proxima — tantummodo pro illis vitam insumebamus; in hoc erat felicitas nostra. Omnia facillime eveniebant, ac si mundus sine onere fuisset ». Modus dolores et difficultates subeundi iuvenes reddit coniuges illos qui ante cl annos vixerant. Deinde filiorum educatione eminuerunt, solliciti praesertim de eorum spiritu formando, sicut in declaratione filiarum advertitur in processu beatificationis sanctae Teresiae a Iesu Infante: « Mater nostra de animabus suarum puellarum sedulo vigilabat ac ne minimum quidem vitium sine correctione relinquebat. De recta ac diligenti educatione, et etiam acuta et accurata agebatur ». Zélie Guérin cancro correpta die XXVIII mensis Augusti anno MDCCCLXXVII e vita migravit. Ob familiae utilitatem Servus Dei Ludovicus Martin Lexovium petiit, totum suum impendens tempus in familiam et in orationem. Plene Dei voluntati obsequi cupiens, religiosam fıliarum vocationem veluti speciale donum consideravit et pro familia decorem. Post acerbum morbum, quem christiano pertulit spiritu, die XXIX mensis Iulii anno MDCCCXCIV pie in Domino obdormivit.

Augescente coniugum sanctitatis fama, Episcopus Alensoniensis anno MCMLVII Processum instruxit Informativum de Venerabilibus Servis Dei Ludovico Martin et Zélie Maria Guérin. Duae causae separatae, eodem tamen tempore sunt inspectae ita ut Consultores in historia periti die XIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII et etiam Consultores Theologi die XXI mensis Decembris anno MCMXCIII positivum dederint iudicium sicut et Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria mense Martio anno MCMXCIV habita. Servus Dei Ioannes Paulus PP. II, Praedecessor Noster rec. mem., die XXVI mensis Martii anno MCMXCIV agnovit Venerabiles Servos Dei virtutes heroicum in modum exercuisse.

Omnibus secundum iuris normas expletis, Nosmet Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut die III mensis Iulii anno MMVIII decretum promulgaret super miro, intercessioni Venerabilium Servorum Dei adscripto, atque decrevimus ut Beatificationis ritus die XIX mensis Octobris anno MMVIII Lexovii perageretur.

Hodie igitur Lexovii de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum olim Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Ludovicum Martin et Zélie Mariam Guérin:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Petri Augusti Pican, Episcopi Baiocensis et Lexoviensis, et Ioannis Claudii Boulanger, Episcopi Sagiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ludovicus Martin et Zélie Maria Guérin, laici, coniuges et parentes, qui, nuptialis Sacramenti virtute itemque Nazarethanae Familiae exemplo, in Deum, Virginem Mariam, pauperes missionesque dilectionem sunt testati, atque suis liberis sese operose dicaverunt, inter quos annumeratur sancta Teresia a Iesu Infante, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die duodecima Iulii, anniversaria videlicet incidente ipsorum nuptiarum memoria, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Octobris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 4, pp. 205-208

 

 

top