The Holy See
back up
Search
riga

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

D E C R E T U M

quo, occasione "XXVIII Mundialis Iuvenum Diei"
Indulgentiarum conceditur donum


 

SANCTI SEBASTIANI FLUMINIS IANUARII

DECRETUM

 

quo, occasione "XXVIII Mundialis Iuvenum Diei", Indulgentiarum conceditur donum, vertente Fidei Anno, in civitate Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii peragendi.

Beatissimus Pater Franciscus, exoptans ut iuvenes, sociato corde cum spiritalibus Fidei Anni finibus a Benedicto Pp. XVI indicti, desideratos sanctificationis fructus attingant e "XXVIII Mundiali Iuvenum Die" qui, a die XXII usque ad diem XXIX proximi mensis Iulii, sub proposito: "Euntes ergo docete omnes gentes (cfr Mt 28, 19)" in civitate Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii celebrabitur, in Audientia infra scripto Cardinali Paenitentiario Maiori die III vertentis mensis Iunii concessa, e thesauro satisfactionum Domini Nostri Iesu Christi, Beatissimae Virginis Mariae omniumque Sanctorum, maternum Ecclesiae sensum patefaciens, iuvenes omnesque fideles, congruenter paratos, Indulgentiarum dono frui posse diebus supra signatis annuit prout sequitur:

a.- plenaria conceditur Indulgentia christifidelibus vere paenitentibus et contritis, suetis sub condicionibus (sacramentali confessione, eucharistica communione et oratione ad mentem Summi Pontificis) semel in die lucranda, quam etiam animabus fidelium defunctorum per modum suffragii applicare poterint, si sacris ritibus et spiritalibus inceptis, in civitate Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii devote interfuerint.

Christifideles legitime impediti, easdem condiciones spiritales, sacramentales precationisque implentes, plenariam obtinere valebunt Indulgentiam, si, eliciens affectum filialis subiectionis erga Romanum Pontificem, sese in spiritu dictis functionibus et spiritalibus inceptis univerint, dum instrumentis televisificis et radiophonicis propagabuntur vel, semper piissima mentis intentione, per nova communicationum socialium instrumenta, simul sequi poterint;

b.- partialis conceditur Indulgentia christifidelibus, ubicumque fuerint dum praedictus celebrabitur conventus quoties, corde saltem contrito, Deo fervidas admoverint preces, concludendas officiali "Mundialis Iuvenum Diei" prece, piis invocationibus Beatae Mariae Virginis, Brasiliae Reginae sub titulo "Nossa Senhora da Conceišao Aparecida" invocatae, necnon aliorum Patronorum et Intercessorum eiusdem Conventus, ut iuvenes in Fidei professione et in vita sancte ducenda adiuventur.

Quo autem facilius christifideles caelestium horum munerum participes fieri queant, sacerdotes, ad sacramentales confessiones audiendas legitime adprobati, prompto et generoso animo sese praebeant ad ipsas excipiendas et fidelibus publicas preces pro bono ipsius "Mundialis Iuvenum Diei" exitu proponant.

Praesenti pro hac vice valituro. Quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XXIV mensis Iunii, anno Incarnationis Dominicae MMXIII, in sollemnitate Sancti Ioannis Baptistae.

 

Emmanuel S. R. E. Card. Monteiro de Castro
Paenitentiarius Maior

Christophorus Nykiel
Regens