![]() |
![]() |
|
|
BENEDICTUS PP. XVI LITTERAE APOSTOLICAE PORTA FIDEI quibus Annus fidei incohatur
3. Pati non possumus ut sal evanescat ac lux
abscondatur (cfr Mt 5,13-16). Hodiernus quoque homo necessitatem denuo
animadvertere potest, sicut Samaritana, puteum petendi ut audiat Iesum, qui
invitat ad credendum in se et suo salienti ex fonte aquam vivam ad hauriendam
(cfr Io 4,14). Iterum gustum detegere debemus nos Dei Verbo alendi, quod
Ecclesia fideliter transmittit, et vitae Pane, quae ad eius discipulos
sustentandos praebentur (cfr Io 6,51). Etenim Iesu doctrina etiam nostris diebus
eadem vi personat: “Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in
vitam aeternam” (Io 6,27). Id quod ab auscultantibus postulabatur hodie quoque
pro nobis viget: “Quid faciemus, ut operemur opera Dei?” (Io 6,28). Iesu
responsionem novimus: “Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille”
(Io 6,29). In Iesum Christum itaque credendo ad salutem consummate pervenitur.
4. Harum rerum sub lumine statuimus ut Annus fidei
indiceretur. Is die XI mensis Octobris anno MMXII incohabitur, ab incepto
Concilio Vaticano II quinquagesima incidente anniversaria memoria, eidemque die
XXIV mensis Novembris anno MMXIII, in sollemnitate D. N. Iesu Christi
universorum Regis finis imponetur. Ipso recurrente die XI mensis Octobris anno
MMXII viginti etiam explebuntur anni a publica editione
Catechismi Catholicae
Ecclesiae, cuius textus a Nostro Praedecessore, beato papa
Ioanne Paulo II [3],
promulgatus est ad vim et pulchritudinem fidei omnibus fidelibus illustrandam.
Hoc documentum, authenticus fructus
Concilii Vaticani II, ab Extraordinaria
Synodo Episcoporum anno MCMLXXXV exoptatum est tamquam instrumentum ad
catechesim promovendam,[4] quod per sociatam operam totius
Episcopatus Ecclesiae Catholicae est paratum. Et Nos Ipsi convocavimus Coetum
Generalem Synodi Episcoporum, mense Octobri anno MMXII celebrandum, cuius
argumentum inscribitur Nova evangelizatio ad christianam fidem tradendam. Eventus ille opportunus erit ad totam Ecclesiae compagem introducendam in tempus
quo peculiaris instruatur meditatio et fides iterum detegatur. Haud primum fit
ut Ecclesia ad Annum fidei celebrandum vocetur. Anno MCMLXVII Veneratus Decessor
Noster, Dei Servus
Paulus VI similem annum indixit,
ut martyrium Apostolorum
Petri et Pauli commemoraretur, XIX saeculo eorum supremae testificationis
vertente. Id cogitavit veluti sollemne quiddam, ut universa Ecclesia “eandem
fidem vere et sincere” profiteretur; ipse porro voluit ut ea confirmaretur
“singularis et publica, libera et conscia, interior et exterior, humilis et
prompta”[5]. Ipse enim sentiebat Ecclesiam universam hoc
modo acturam esse “ad plenam et rectam adipiscendam conscientiam fidei suae, ad
eandemque excitandam, renovandam, confirmandam, profitendam”[6].
Magnae immutationes illius anni, clariorem huius celebrationis necessitatem
reddiderunt. Quam celebrationem ad finem adduxit sollemnis professio fidei[7],
ut significaretur quantopere essentialia principia, quae ex saeculis omnium
credentium constituunt patrimonium, confirmatione, intellectione et
pervestigatione, ratione usque renovata, indigeant, ad congruam testificationem
reddendam in historicis condicionibus, quae aliae sunt ac superiorum temporum. Hoc in rerum prospectu Annus fidei ad veram renovatamque conversionem in Dominum invitat, unum mundi Salvatorem. In eius mortis resurrectionisque mysterio Deus Amoris plenitudinem revelavit, qui salvat et homines per remissionem peccatorum ad vitae conversionem vocat (cfr Act 5,31). Ad Pauli Apostoli mentem hic Amor ad vitam novam hominem perducit: “Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus” (Rom 6,4). Per fidem vita haec nova totam hominis exsistentiam radicitus ex resurrectionis novitate fingit. Secundum eius liberam facultatem, cogitationes et affectus, mens et mores hominis pedetemptim purificantur et transformantur in itinere quodam, quod numquam hac in vita completur. “Fides, quae per caritatem operatur” (Gal 5,6) nova fit intellectus actionisque regula, quae totam hominis vitam commutat (cfr Rom 12,2; Col 3,9-10; Eph 4,20-29; 2 Cor 5,17). 7. “Caritas Christi urget nos” (2 Cor 5,14): est Christi amor qui corda nostra implet ac nos ad evangelizandum impellit. Ipse, hodie sicut illo tempore, nos mittit ut per mundi semitas suum Evangelium cunctis terrae populis proclamemus (cfr Mt 28,19). Suo quidem amore omnium generationum homines ad se trahit Iesus Christus: omni tempore convocat ipse Ecclesiam, ei Evangelium nuntiandum committens, veluti mandatum quod semper est novum. Quapropter hodie quoque studiosius ecclesiale opus pro nova evangelizatione est necessarium, ut denuo in actu credendi detegatur laetitia atque in fide communicanda iterum reperiatur studium. In quotidie eius amore detegendo vim vigoremque haurit credentium missionale munus, quod numquam deficere potest. Fides namque adolescit, cum veluti recepti amoris experientia habetur cumque uti gratiae laetitiaeque experientia communicatur. Fecundos ea facit, utpote cum in spe cor dilatet atque sinit ut testificatio capax generandi praebeatur: etenim cor mentemque aperit illorum qui audiunt ad accipiendum Dominum invitantem, ut eius Verbo adhaereant eiusque discipuli fiant. Credentes, ut sanctus Augustinus ait, “credendo praemuniuntur”[12]. Sanctus Episcopus Hipponensis iure meritoque hoc modo disserebat. Sicut scimus, eius vita continuata fuit inquisitio de fidei pulchritudine, donec eius cor in Deo requiesceret[13]. Complura eius scripta, quibus praestantia credendi fideique veritas collustrantur, nostris quoque temporibus veluti incomparabilium divitiarum patrimonium manent et efficiunt ut multae personae Deum requirentes rectum iter ad “portam fidei” petendam reperiant. Itaque credendo tantum fides crescit et roboratur; nulla alia datur facultas de propria vita habendi certitudinem nisi quis plus plusque amoris manibus se committit, quem maiorem usque experitur, quandoquidem ex Deo oritur. 8. Hac in fausta anniversaria memoria, Fratres
Episcopos totius orbis invitare intendimus ut cum Successore Petri coniungantur,
tempore sane spiritalis gratiae quam nobis tribuit Dominus ad pretiosum fidei
donum memorandum. Hunc Annum digne ac fecunde celebrare cupimus. Meditatio de
fide confirmetur oportet ut omnes in Christum credentes fulciantur ad suam
Evangelio adhaesionem magis consciam reddendam eamque corroborandam, potissimum
hac aetate profundae mutationis, cui nunc humanum subicitur genus. Nobis
facultas dabitur fidem profitendi in Dominum surrectum nostris in ecclesiis
cathedralibus et in templis totius mundi; nostris in domibus et apud nostras
familias, ut unusquisque vehementius compellatur ad illam perpetuam fidem melius
cognoscendam et futuris generationibus tradendam. Religiosae communitates sicut
illae paroeciales, omniaque ecclesialia instituta, vetera et nova, modum
invenient hoc Anno symbolum Credo publice profitendi. Non casu christiani primis saeculis symbolum Credo memoriae mandare
tenebantur. Quod quidem cotidiana fuit illis precatio, ne munus in baptismate
sumptum obliviscerentur. Verbis summa significatione ditatis sanctus Augustinus
hoc memorat, dum in Sermone de redditione symboli dicit: “Sacrosancti mysterii
Symbolum, quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis, verba sunt in
quibus matris Ecclesiae fides supra fundamentum stabile, quod est Christus
Dominus, solidata firmatur. (…) Accepistis ergo, et reddidistis, quod animo et
corde semper retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis
cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes
corpore, corde vigiletis”[16]. Ad rem quod attinet exemplum Lydiae est perquam conspicuum. Sanctus Lucas narrat Paulum, Philippis adstantem, die sabbatorum Evangelium quibusdam nuntiare mulieribus, quas inter Lydia versabatur cuius “Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo” (Act 16,14). Doctrina, quae in sententia includitur, magni est momenti. Sanctus Lucas docet cognitionem argumentorum ad credendum sufficientem non esse, nisi postea cor, verum personae sacrarium, aperiatur auxilio gratiae quae sinit oculos habere ad altius inspiciendum, et intellegere id quod nuntiatum est Verbum Domini esse. Ore vicissim profiteri significat fidem publicam testificationem et munus requirere. Numquam christianus cogitare potest actum credendi esse actum privatum. Fides deliberationem requirit cum Domino manendi ad vitam cum Ipso gerendam. Hoc quidem “cum Illo manere” introducit ad rationes intellegendas ob quas creditur. Fides, cum actus sit libertatis, socialem etiam postulat responsalitatem rei quae creditur. Ecclesia die Pentecostes clare demonstrat hanc publicam dimensionem credendi et sine timore propriam fidem unicuique personae nuntiandi. Donum est Spiritus Sancti quod ad missionem aptos nos reddit et nostram corroborat testificationem, quam liberam efficit et strenuam. Eadem fidei professio actus est personalis et simul communitarius. Est enim Ecclesia primum fidei subiectum. In christianae communitatis fide unusquisque baptisma accipit, efficax signum ingrediendi in populum credentium ad salutem obtinendam. Sicut affirmat Catechismus Catholicae Ecclesiae: «"Credo": est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. "Credimus": est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica credentium profitetur congregatio. "Credo": est etiam Ecclesia, Mater nostra quae Deo fide respondet sua nosque docet dicere: "Credo", "Credimus"»[17]. Ut adverti potest, cognitio argumentorum fidei essentialis est ad proprium ferendum assensum, id est ad plene adhaerendum cum intellegentia et voluntate iis quae Ecclesia proponit. Cognitio fidei introducit in plenitudinem mysterii salvifici a Deo revelati. Itaque assensus qui datur, cum creditur, implicat liberam acceptationem totius mysterii fidei, quia sponsor eius veritatis ipse est Deus qui se revelat et suum amoris mysterium perspici permittit[18]. In culturali autem nostro contextu oblivisci non possumus complures homines,
etiamsi fidei donum in se ipsis non agnoscentes, sincero tamen animo novissimum
sensum et consummatam veritatem de exsistentia et de mundo exquirere. Haec
exquisitio verum est ad fidem “praeambulum”, quia personas ad semitam impellit,
quae ad Dei mysterium ducit. Etenim in ipsa hominis ratione exigentia inest “illius
quod valet semperque manet”[19]. Haec exigentia est
perenne invitamentum, in hominis corde indelebiliter insculptum, ad iter
suscipiendum ut Is inveniatur quem non requireremus nisi iam nobis obviam
venisset[20]. Ad hunc ipsum occursum fides nos invitat et
in plenitudine nos aperit. Hac quidem in ratione Annus fidei secum ferat oportebit omnium munus ad
iterum reperienda et perscrutanda praecipua fidei argumenta quae in
Catechismo Catholicae Ecclesiae suam ordinatam et organicam synthesim inveniunt. Hic,
revera, ubertas emergit doctrinae quam Ecclesia in bimillennaria sua historia
accepit, custodivit ac praebuit. Percurrens a Sacris Scripturis ad Ecclesiae
Patres, a Magistris theologiae ad Sanctos qui saecula transierunt, Catechismus
permanentem offert memoriam tantae varietatis qua Ecclesia de fide deque adepta
doctrinae progressione meditata est ad certitudinem dandam credentibus eorum in
fidei vita. Sua ex ipsa structura,
Catechismus Catholicae Ecclesiae progressum fidei
ostendit usque ad magna attingenda cotidianae vitae argumenta. In evolvendis
eius paginis, colligitur res descriptas constituere non theoriam, sed occursum
cum quadam Persona quae in Ecclesia vivit. Nam fidei professionem explanatio
vitae sacramentalis sequitur, in qua Christus praesens est et operans, atque
Ecclesiam suam aedificare pergit. Sine liturgia et sine sacramentis professio
fidei efficacitatem non haberet, cum deesset ei gratia qua christianorum
testificatio sustinetur. Eadem ratione, doctrina Catechismi de vita morali totam
suam assequitur significationem si haec ad fidem, liturgiam et orationem
refertur. 13. Hoc vertente Anno decretorium erit fidei nostrae historiam percurrere, in qua imperscrutabile mysterium implicationis inter sanctitatem et peccatum conspicitur. Dum sanctitas magnum ostendit subsidium quod viri mulieresque vitae testimonio obtulerunt ad communitatis incrementum et progressum, peccatum sinceram et constantem operam conversionis suscitare debet in omnibus, ut experiantur misericordiam Patris qui cunctis obvenit. Hoc quidem tempore noster vertetur intuitus in Iesum Christum, “ducem fidei et consummatorem” (Heb 12,2). In ipso enim omnis labor et anhelitus humani cordis consummatur. Amoris laetitia, responsio ad tormentum passionis et doloris, robur veniae prae suscepta offensione atque vitae victoria prae mortis vacuitate, haec omnia consummationem inveniunt in mysterio eius Incarnationis, cuius vi homo factus est, et nobiscum humanam infirmitatem participavit ut eam virtute suae Resurrectionis transformaret. In ipso, mortuo et resuscitato pro nostra salute, plenam lucem reperiunt fidei exempla quibus duo haec millennia nostrae historiae salutis sunt signata. Per fidem Maria excepit Angeli verbum et credidit annuntiationi, nempe quod Mater Dei fieret in oboeditione propriae deditionis (cfr Lc 1,38). Visitans Elisabeth suum extulit canticum laudis Altissimo pro miris quae operabatur in omnibus qui sese Ei concredunt (cfr Lc 1,46-55). Laetanti et commoto animo peperit unicum Filium suum, intactam servans virginitatem (cfr Lc 2,6-7). Confidens Ioseph, suo Sponso, Iesum in Aegyptum portavit ut eum ab Herodi persecutione eriperet (cfr Mt 2,13-15). Eadem cum fide secuta est Dominum in eius praedicatione et cum Eo ad Golgotha usque mansit (cfr Io 19,25-27). Cum fide Maria gustavit fructus resurrectionis Iesu et, omnem memoriam in corde suo conferens (cfr Lc 2,19.51), commisit eam Duodecim secum in Cenaculo congregatis ut Spiritum Sanctum susciperent (cfr Act 1,14; 2,1-4). Per fidem Apostoli reliquerunt omnia ut Magistrum sequerentur (cfr Mc 10,28). Crediderunt verbis quibus ipse Regnum Dei nuntiabat praesens et sua in persona perfectum (cfr Lc 11,20). Vixerunt in communione vitae cum Iesu qui erudiebat eos sua doctrina, relinquens illis novam vitae regulam, cuius vi post eius mortem tamquam eius discipuli innotescerent (cfr Io 13,34-35). Per fidem mundum universum lustraverunt, mandato obtemperantes Evangelium omni creaturae praedicandi (cfr Mc 16,15), et quovis dempto timore omnibus nuntiaverunt gaudium resurrectionis quam fideliter sunt testificati. Per fidem discipuli instituerunt primam communitatem congregatam circa doctrinam Apostolorum, in oratione, in celebratione Eucharistiae, omnia quae possidebant in commune ponentes ut necessitatibus fratrum subvenirent (cfr Act 2,42-47). Per fidem martyres suam vitam deposuerunt ad testificandam veritatem Evangelii quae eos transformaverat et aptos effecerat ut pervenirent usque ad maximum amoris donum ignoscentes propriis persecutoribus. Per fidem viri et mulieres vitam suam consecraverunt Christo, relinquentes omnia ut in evangelica simplicitate viverent oboedientiam, paupertatem et castitatem, signa concreta exspectationis Domini qui sine mora advenit. Per fidem plurimi christiani operam promoverunt pro iustitia ut efficax redderent verbum Domini qui venit ad nuntiandam liberationem a captivitate et annum gratiae omnibus (cfr Lc 4,18-19). Per fidem, saeculorum decursu, viri et mulieres cuiusque aetatis, quorum nomina scripta sunt in Libro vitae (cfr Apc 7,9; 13,8), confessi sunt pulchritudinem sequendi Dominum Iesum illuc quo vocabantur ut praeberent testimonium tamquam christiani: in familia, in opere, in vita publica, in charismatibus exercendis et ministeriis ad quae invitabantur. Per fidem nos quoque vivimus: per Dominum Iesum veraciter agnitum, in nostra
exsistentia historiaque praesentem. Fides sine caritate fructum non fert, et caritas sine fide est veluti animi impulsio constanter dubio subiecta. Fides et caritas invicem se requirunt, ita ut altera alteri cuiusque iter peragere sinat. Etenim haud pauci christiani vitam suam cum amore impendunt pro eo qui in solitudine vivit, recusatus seu exclusus, ac si primus esset cui esset occurrendum ac potissimum subveniendum, quoniam in eo Christi vultus re ipsa resplendet. Propter fidem vultum resuscitati Domini agnoscere possumus in iis qui nostrum requirunt amorem. “Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis” (Mt 25,40): haec enim verba constituunt monitum non obliviscendum et perennem invitationem ad rependendum hunc amorem quo ipsemet curam de nobis adhibet. Fides sinit ut Christus agnoscatur eiusque amor nos impellit ut succurramus ipsi quoties in vitae itinere proximus noster efficitur. Fide confirmati, nostrum munus in mundo spe conspicimus, exspectantes “novos vero caelos et terram novam ... in quibus iustitia habitat”(2 Pe 3,13; cfr Apc 21,1). 15. Vergens iam ad vitae finem, apostolus Paulus a Timotheo discipulo expetit “sectare fidem” (2 Tim 2,22) eadem constantia qua a pueritia fruebatur (cfr 2 Tim 3,15). Audimus hanc adhortationem in unumquemque nostrum conversam, ut nemo in fide piger efficiatur. Ipsa nos comitatur in vita quae permittit ut novo usque intuitu mirabilia percipiamus quae Deus pro nobis adimplet. Intendens contueri signa temporis nostrae hodiernae historiae, fides unumquemque nostrum incitat ut vivum efficiamur signum praesentiae Resuscitati in mundo. Mundus hodie praecipue indiget credibili testificatione eorum qui, in mente et corde a Verbo Domini illuminati, cor et mentem plurimorum hominum aperire valent ad desiderium Dei veraeque vitae quae finem non habet. “Sermo Domini currat et glorificetur” (2 Thess 3,1). Utinam hic Annus fidei nexum cum Christo Domino firmiorem usque reddat, quia in Eo tantummodo adest certitudo respiciendi futurum aevum et sponsio amoris authentici et duraturi. Petri Apostoli verba extremum lucis radium in fidem proiciunt: “In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae salutem animarum” (1 Pe 1,6-9). Christianorum vita experientiam complectitur sive laetitiae sive tribulationis. Quot Sancti experti sunt solitudinem! Quot credentes nostra quoque aetate Dei silentio probantur, dum eius vocem solacii audire velint! Aerumnae vitae, dum percipere sinunt mysterium Crucis atque participare passiones Christi (cfr Col 1,24), praeludium constituunt ad laetitiam et spem ad quas fides conducit: “Cum enim infirmor, tunc potens sum” (2 Cor 12,10). Nos credimus firma certitudine Dominum Iesum de malo ac de morte triumphavisse. Hac valida fiducia nos Ei committimus; Ipse inter nos est, maligni potestatem vincit (cfr Lc 11,20) et Ecclesia, visibilis communitas misericordiae eius, in Eo tamquam signum permanet definitivae reconciliationis cum Patre. Hoc tempus gratiae Deiparae committimus, quae proclamata est “beata, quae
credidit” (Lc 1,45).
BENEDICTUS PP. XVI
[3] Cfr Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei depositum (11 Octobris 1992): AAS 86 (1994), 113-118. [4] Relatio finalis Coetus Extraordinarii Synodi
Episcoporum (7 Decembris 1985), II, B. a. 4: in Enchiridion Vaticanum, vol. 9,
n. 1797. [5] Paulus VI, Adhort. ap.
Petrum et Paulum Apostolos,
saeculo XIX expleto postquam Sancti Apostoli Petrus et Paulus martyrium fecerunt
(22 Februarii 1967): AAS 59 (1967), 196. [6] Ibid., 198. [7] Paulus VI,
Sollemnis professio fidei pronuntiata
ante Basilicam Petrianam die XXX mensis Iunii anno MCMLXVIII, anno a fide vocato,
et saec. XIX a martyrio SS. Petri et Pauli App. Completis (30 Iunii 1968): AAS
60 (1968) 433-445. [8] Id., Audientia Generalis (14 Iunii 1967):
Insegnamenti V (1967), 801. [9] Ep. ap.
Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001),
57: AAS 93 (2001), 308. [10] Allocutio ad Romanam Curiam (22 Decembris 2005):
AAS 98 (2006), 52. [11]
Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia
Lumen gentium, n. 8. [12] De utilitate credendi, 1,2. [13] Cfr Augustinus Hipponensis, Confessiones, 1,1. [14]
Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia
Sacrosanctum Concilium, n. 10. [15] Cfr Ioannes Paulus II, Const. ap.
Fidei depositum
(11 Octobris 1992): AAS 86 (1994), 116. [16] Sermo 215,1. [17]
Catechismus Catholicae Ecclesiae, 167. [18] Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, cap. III, DS 3008-3009; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina revelatione Dei verbum, 5. [19] Benedictus XVI, Allocutio Lutetiae Parisiorum ad
viros culturae deditos apud Collegium a Bernardinis (12 Septembris anno 2008):
AAS 100 (2008), 721-730. [20] Cfr Augustinus Hipponensis, Confessiones, XIII,1. [21] Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei depositum (11 Octobris 1992): AAS 86 (1994), 115 et 117. [22] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc.
Fides et ratio
(14 Septembris 1998), nn. 34 et 106: AAS 91 (1999), 31-32, 86-87.
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana
|
|