Index   Back Top Print

[ AR  - DA  - DE  - EN  - ES  - FI  - FR  - HU  - IT  - LA  - NL  - PL  - PT  - RO  - ZH_CN  - ZH_TW ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE ENCYCLICAE
FIDES ET RATIO
CUNCTIS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPIS
DE NECESSITUDINIS NATURA
INTER UTRAMQUE


Benedictio

 

Venerabiles in Episcopatu Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem!

FIDES ET RATIO binae quasi pennae videntur quibus veritatis ad contemplationem hominis attollitur animus. Deus autem ipse est qui veritatis cognoscendae studium hominum mentibus insevit, suique tandem etiam cognoscendi ut, cognoscentes Eum diligentesque, ad plenam pariter de se ipsis pertingere possint veritatem (cfr Ex 33,18; Ps 27[26],8-9; 63[62],2-3; Io 14,8; 1 Io 3,2).

 

 

PROOEMIUM

 

« Nosce te ipsum »

1. Fieri quidem potest ut, tam in Orientis orbe quam in Occidentis solis plaga, iter quoddam dignoscatur quod, progredientibus saeculis eo usque hominum genus perduxerit ut cum veritate paulatim congrediatur seque cum illa componat. Hoc quidem iter sic explicatum est — neque aliter accidere potuit — intra prospectum quendam singularis hominum conscientiae: quo namque plenius res orbemque cognovit homo, eo magis ipsemet cognoscit se unica in sua natura, eodemque tempore instans fit interrogatio de significatione rerum suaeque ipsius exsistentiae. Quidquid se nobis obicit veluti cognitionis nostrae argumentum, hanc ipsam ob causam evadit vitae nostrae elementum. Admonitio illa Gnwqi seauton in superliminari inscripta erat Delphis in templo, principalem ut veritatem testificaretur quae minima omni homini sumenda erat regula quicumque inter res creatas se extollere cupiebat veluti « hominem » scilicet « sui ipsius cognitorem ».

Candidus intuitus veteres in annales luculenter aliunde demonstrat, variis in orbis regionibus multiplici humano distinctis cultu, exsistere eodem tempore principales illas interrogationes quibus vita designatur hominum: Quis egomet sum? Unde venio? Quoque vado? Cur mala adsunt? Quid nos manet hanc post vitam? Haec quaesita reperiuntur in sacris Israelis scriptionibus, at insunt etiam scriptis Veda necnon Avesta; detegimus ea in operibus Confutii atque Lao-Tze, quemadmodum in praedicatione virorum Tirthankara ipsiusque Buddhae; exsistunt similiter ex Homeri carminibus ac tragoediis Euripidis et Sophoclis, perinde ac philosophicis in Platonis et Aristotelis tractatibus. Hae nempe interrogationes sunt quae ex illa communi profluunt inquisitione de sensu ipso quo numquam non hominis animus inquietatur: ex responsione vero, quae talibus redditur rogationibus, directio pendet quae vitae humanae est imprimenda.

2. Aliena sane non est Ecclesia, neque esse potest, hoc ab inquirendi opere. Ab eo enim tempore, cum intra Paschale Mysterium postremam accepit de hominis vita veritatem uti donum, facta est illa vicissim peregrina per semitas orbis ut Christum Iesum esse praedicet "viam veritatem et vitam" (cfr Io 14,6). Diversa inter officia, quae hominibus ea offerat oportet, unum illud nimirum esse intellegit sibi plane proprium: Veritatis diaconiam.1 Hoc officium, una ex parte, facit ut credens ipsa communitas particeps evadat communis illius operae qua homines attingere student veritatem; 2 altera vero ex parte, obstringitur communitas illa officio ut nuntia fiat rerum certarum quas cognovit, licet sibi conscia sit omnem veritatem captam unam dumtaxat stationem esse plenam ad illam veritatem quae ultima in Dei revelatione ostendetur: « Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum » (1 Cor 13,12).

3. Multiplices sunt facultates quibus uti potest homo ut veritatum cognoscendarum foveat progressionem, unde exsistentiam suam humaniorem reddat. Inter has philosophia eminet, quae recta adiuvat ut et interrogatio ponatur de vitae sensu et ei responsio iam adumbretur: quapropter unum ipsa reperitur nobiliorum hominis munerum. « Philosophiae » vox Graecam ad originem « sapientiae amorem » designat. Etenim nata philosophia est atque eo tempore enucleata quo coepit se ipsum homo interrogare de rerum causis finibusque. Diversis quidem formis modisque demonstrat philosophia ad ipsam hominis naturam pertinere veritatis cupiditatem. Innata est eius menti illa proprietas ut de rerum percontetur causis etiamsi responsiones paulatim inde redditae in formam quandam ingrediuntur quae diversas cultus humani species inter se complere manifesto ostendit.

Impulsio vehemens illa, quam ad efformationem progressionemque culturae in orbe Occidentali adhibuit philosophia, facere haud debet ut obliviscamur quatenus ipsa quoque pervaserit vias etiam humanae vitae concipiendae ex quibus Orientalis etiam vivit orbis. Cuique enim populo nativa est atque pristina sapientia quae, tamquam verus animi culturarum thesaurus, eo tendit ut exprimatur et rationibus potissimum philosophicis maturetur. Quam sit hoc verum inde etiam comprobatur quod principalis quaedam philosophicae scientiae figura, nostris etiam temporibus, deprehendi potest in iis postulatis quibus leges Nationum et civitatum informantur ad socialem vitam moderandam.

4. Quidquid autem id est, notetur oportet sub uno nomine diversas latere significationes. Praevia igitur explicatio necessaria evadit. Concupiscens extremam vitae veritatem homo adipisci, illas universales studet comparare cognitiones quae ei facultatem dant melius se comprehendendi ulteriusque progrediendi ad se perficiendum. Fundamentales hae notiones illa ex admiratione emanant quam rerum creatarum contemplatio in eo excitat: rapitur enim homo stupens quod se in rerum universitatem videt insertum cum aliis sui similibus consociatum quibuscum etiam communicat sortem. Iter hinc incipit quod illum pervehet ad novos usque cognitionis orbes detegendos. Nisi obstupescens miraretur homo, in repetitionem quandam sterilem recideret ac, paulatim, facultatem amitteret vitae reapse personalis ducendae.

Speculandi potestas, quae humani propria est intellectus, adiuvat ut, philosophicam per industriam, figura enucleetur exactae cogitationis sicque ordinata exstruatur disciplina logico affirmationum consensu atque solido doctrinarum contextu distincta. Hanc propter rationem, variis in cultus humani formis diversisque pariter aetatibus, fructus percepti sunt qui elaborandis veris cogitationum modis profuerunt. Ad historiae fidem factum est ut istud induceret ad unam dumtaxat philosophiae viam confundendam cum tota philosophica disciplina. Constat vero, his in casibus, certam quandam exsistere « superbiam philosophicam » quae suos attollere audeat oculos longe prospicientes at imperfectos ad interpretationem aliquam universalem. Re vera quodque philosophiae corpus, quantumvis reverendum sua in summa et amplitudine sine ullis abusibus, agnoscere debet principatum philosophicae cogitationis, ex qua et suam ducit originem et cui congruenter serviat necesse est.

Hoc modo, quamquam mutantur tempora cognitionesque progrediuntur, agnosci licet quasi nucleum quendam philosophicarum notionum, quae nonnumquam adsunt in hominum cogitantium historia. Cogitentur verbi gratia, principia non contradictionis, finalitatis ac causalitatis nec non cogitatum personae veluti subiecti liberi et intellegentis eiusque facultas Deum veritatem bonumque cognoscendi; cogitentur pariter nonnullae normae morales praecipuae quae omnium item sunt communes. Haec aliaque argumenta demonstrant, variis doctrinarum praetermissis scholis, corpus exsistere cognitionum in quibus introspici potest genus quoddam spiritalis hominum patrimonii. Ita fit ut ante oculos quasi philosophiam implicitam reperiamus cuius principia quisque homo se possidere sentiat, tametsi sub forma omnino universali neque conscia. Quoniam communicantur hae notiones quadamtenus ab omnibus, ipsae efficere debent medium quoddam punctum quo diversae philosophicae scholae confluunt. Quotiens ratio percipere valet atque exprimere prima et universalia vitae principia indeque recte consectaria propria deducere ordinis logici et deontologici, totiens appellari potest ratio recta sive, quemadmodum antiqui loquebantur, orthos logos.

5. Sua ex parte facere non potest Ecclesia quin magni officium rationis aestimet ad proposita illa consequenda unde ipsa hominum vita dignior reddatur. Etenim in philosophia viam ipsa conspicatur cognoscendi principales veritates hominum vitam tangentes. Eodem tempore, philosophiam iudicat instrumentum pernecessarium ut fidei intellectus altius inquiratur atque Evangelii veritas iis impertiatur qui eam nondum cognoverunt.

Similia igitur Decessorum Nostrorum coepta prosecuti, cupimus etiam Nos ad hoc peculiare rationis humanae opus convertere oculos. Eo praesertim impellimur quod novimus his maxime temporibus veritatis ultimae inquisitionem saepius obscuratam videri. Haud dubitatur quin philosophiae recentiori laudi tribuatur quod mentes iam in hominem ipsum intenduntur. Hinc initio facto, quaedam ratio interrogationum plena ulterius propulit hominis cupiditatem plus plusque cognoscendi atque singula multo altius. Ita doctrinarum formae implexae exstructae sunt quae suos variis in cognitionis provinciis protulerunt fructus, progressui nempe faventes tum culturae tum historiae. Anthropologia, logica disciplina, scientiae naturales, historia et sermo..., immo quodam modo universitas cognitionis humanae est assumpta. Effectus re percepti suadere aliunde non debent ut obscuretur quod ipsa ratio, ad investigandum uno solo ex latere hominem uti subiectum intenta, videtur esse omnino oblita eundem hominem semper invitari ut ad veritatem se transcendentem progrediatur. Deficiente habitudine ad illam, quisque homo exponitur arbitrio soli suo atque ipsius velut personae condicio in eo est ut regulis unis pragmaticis aestimetur quae suapte natura experimentis innituntur, cum perperam credatur technicam artem necessario debere reliquis rebus dominari. Sic sane accidit ut, cum melius hanc intentionem ad veritatem exprimere deberet, gravata contra onere tot notitiarum ratio humana in se replicaretur atque de die in diem minus intuitum suum attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae consequi auderet. Recentior philosophia, omittens suas perquisitiones in ipsum « esse » dirigere, opus suum in cognitionibus hominum collocavit. Non ergo extulit facultatem quae homini data est veritatis cognoscendae, sed extollere eius limites maluit et condiciones.

Multiplices hinc enatae sunt agnosticismi et relativismi formae quibus eo usque provecta est philosophica investigatio ut iam in mobili veluti scepticismi universalis tellure pererraret. Recentius praeterea variae invaluerunt doctrinae illuc tendentes ut etiam illae veritates imminuantur quas homo se iam adeptum esse putaverat. Licita sententiarum varietas iam indistincto concessit pluralismo, principio niso omnes opinationes idem prorsus valere: unum hoc est signorum latissime disseminatorum illius diffidentiae de veritate, quam hodiernis in adiunctis deprehendi passim licet. In idem diffidens iudicium incidunt etiam quaedam vitae notiones ex Oriente profectae; in iis, enim, veritati negatur propria eius indoles, cum pro concesso sumatur pari modo veritatem diversis indicari in doctrinis, vel inter se contradicentibus. Hoc in rerum prospectu cuncta ad opinationem quandam rediguntur. Percipitur quasi motus quidam fluctuans: cum hinc philosophica investigatio iam in illam viam se inserere potuit, quae propiorem eam reddit ad hominum vitam eiusque formas expressas, illinc tamen eadem inquisitio explicare iam vult deliberationes exsistentiales, hermeneuticas vel linguisticas quae alienae sunt a fundamentali hac quaestione de veritate cuiusque hominis vitae, exsistentiae atque Dei ipsius. Quapropter in homine nostrae aetatis, neque tantummodo quosdam apud philosophos, iam emerserunt affectus alicuius diffidentiae passim disseminatae nulliusque fiduciae de permagnis hominum cognoscendi facultatibus. Falso cum pudore quis contentus fit veritatibus ex parte et ad tempus, quin interrogationes radicales ponere iam contendat de sensu extremoque vitae humanae fundamento, in singulis hominibus et in ipsa societate. Brevi: spes iam interiit fieri posse ut talibus interrogationibus decretoriae responsiones reddantur.

6. Ecclesia vigens auctoritate illa, quae ei obtingit quod Revelationis Iesu Christi est custos, confirmare cupit huius meditationis necessitatem super veritate. Hanc ipsam ob causam in animum induximus appellare tum vos Veneratos in Episcopatu Fratres quibuscum annuntiandi communicamus munus « in manifestatione veritatis » (2 Cor 4,2) tum etiam philosophos atque theologos quorum est diversos veritatis perscrutari aspectus, tum etiam homines omnes adhuc quaerentes, ut nonnullas participemus cogitationes de itinere quod conducit ad veram sapientiam, ut quicumque in pectore amorem ipsius habeat, rectam ingredi valeat viam ut eam consequatur, in eaque quietem reperiat suis a laboribus spiritalemque laetitiam.

Ad hoc inceptum Nos adducit conscientia in primis quae verbis Concilii Vaticani II significatur cum Episcopos esse adfirmat « divinae et catholicae veritatis testes ».3 Testificandae igitur veritatis officium est concreditum nobis Episcopis, quod deponere haud possumus quin simul ministerium acceptum deseramus. Fidei veritatem confirmantes, nostrae aetatis hominibus reddere possumus veram fiduciam de propriis cognoscendi facultatibus ipsique philosophicae disciplinae praebere provocationem ut suam plenam recuperare valeat explicareque dignitatem.

Alia Nos quoque permovet causa ut has perscribamus deliberationes. Litteris in Encyclicis Veritatis splendor inscriptis animorum intentionem direximus ad quasdam « doctrinae catholicae fundamentales veritates quae in periculo versantur deformationis vel negationis ob rerum adiuncta aetatis nostrae ».4 His Litteris pergere cupimus easdem meditationes ulterius persequi, mente videlicet conversa ad argumentum ipsius veritatis eiusque fundamentum quod spectat ad fidem. Etenim negari non potest hoc celerium et implicatarum mutationum tempore iuniores praesertim, ad quos pertinet ventura aetas et de quibus ea pendet, illi exponi sensui sive persuasioni se certis privari fundamentalibus principiis ad quae referantur. Necessitas alicuius solidi firmamenti, in quo vita singulorum hominum societatisque exstruatur, vehementius persentitur praesertim quotiens necesse est comprobare partialem naturam propositorum quae res transeuntes ad gradum alicuius ponderis tollunt, dum decipiunt potestatem ipsam assequendi verum vitae sensum. Ita profecto evenit ut multi suam vitam ad ipsum praecipitii marginem producant, nescientes interea quid ultra maneat. Inde hoc nempe accidit quod nonnumquam ii, quos munus fere proprium obstringebat ut culturae formis fructus proferrent suarum deliberationum, oculos a veritate abstraherent, cum laboris successum subitum praeferrent patientis inquisitionis labori earum rerum quae vivendo sunt experiendae. Strenue igitur pristinam suam vocationem recuperare debet philosophia cuius grave est officium cogitationem humanam informare nec non humanum ipsum cultum, perpetuo revocando homines ad veritatis perquisitionem. Hac omnino de causa non solam necessitatem sensimus, verum etiam morale officium ut de hoc argumento eloqueremur, ut hominum genus, limen tertii millenni christiani aetatis supergressurum, magis conscium sibi facultatum magnarum reddatur quae illi sunt concessae seque renovato animi fervore dedat salutis explendo consilio in quod ipsius est inserta historia.

 

CAPUT I - SAPIENTIAE DIVINAE PATEFACTIO

 

Iesus Patris Revelator

7. Omni meditationi quam perficit Ecclesia subiacet conscientia apud ipsam nuntium depositum esse qui suam trahat originem ex Deo ipso (cfr 2 Cor 4,1-2). Haud ex propria consideratione provenit haec conscientia etiam profundissima quam hominibus ea praebet, verum ex verbi Dei in fide receptione (cfr 1 Thess 2,13). Ad vitae nostrae uti credentium originem congressio quaedam, sui generis unica, invenitur quae mysterii a saeculis absconditi designat illuminationem (cfr 1 Cor 2,7; Rom 16,25-26), quod autem nunc aperitur: « Placuit Deo in sua bonitate et sapientia seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis suae (cfr Eph 1,9), quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur ».5 Hoc est plane gratuitum opus quod a Deo proficiscitur et ad homines pervenit ut illi salvi fiant. Tamquam amoris fons Deus se cupit cognosci atque cognitio quam illius habet homo omnem perficit aliam notitiam quam mens eius assequi potest de propriae exsistentiae sensu.

8. Doctrinam fere verbatim repetens, quam Concilii Vaticani I Constitutio Dei Filius exhibet, rationemque ducens principiorum in Concilio Tridentino propositorum Constitutio Concilii Vaticani II Dei Verbum ulterius produxit saeculare iter intellectus fidei, Revelationem ad doctrinae biblicae institutionisque totius patristicae lucem ponderando. Concilii Vaticani I participes supernaturalem revelationis divinae extulerunt indolem. Negabat censura rationalistica, quae eo ipso tempore adversus fidem movebatur secundum falsas lateque disseminatas opinationes, omnem cognitionem quae rationis naturalium potestatum non esset consecutio. Hoc quidem Concilium induxit ut vehementer inculcaret ultra omnem rationis humanae cognitionem, quae suapte natura ad Conditorem usque agnoscendum progredi valeret, cognitionem etiam reperiri quae fidei propria esset. Haec cognitio veritatem exprimit quae fundamentum invenit in Deo sese revelante quaeque veritas est certissima quandoquidem Deus nec fallit nec fallere cupit.6

9. Docet itaque Concilium Vaticanum I veritatem ex philosophica deliberatione perceptam atque Revelationis veritatem non confundi neutramque earum alteram reddere supervacaneam: « Duplicem esse ordinem cognitionis non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt ».7 Quae Dei testimonio innititur fides atque supernaturali gratiae utitur adiumento, re vera ad alium pertinet ordinem ac philosophicae cognitionis. Sensuum enim haec perceptioni adnititur nec non experientiae ac se sub intellectus solius lumine movet. Philosophia atque scientiae in naturalis rationis versantur ordine, dum contra a Spiritu illuminata et gubernata fides agnoscit in ipso salutis nuntio « gratiae et veritatis plenitudinem » (cfr Io 1,14) quam per historiam patefacere decrevit Deus semelque in sempiternum per Filium suum Iesum Christum (cfr 1 Io 5,9; Io 5,31-32).

10. In Concilio Vaticano II Patres intendentes in Iesum Revelatorem mentes, voluerunt naturam revelationis Dei salutiferam collustrare in historia, cuius hoc modo proprietatem ita significaverunt: « Hac itaque revelatione Deus invisibilis (cfr Col 1,15; 1 Tim 1,17) ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur (cfr Ex 33,11; Io 15,14-15) et cum eis conversatur (cfr Bar 3,38), ut eos ad societatem secum invitet in eamque suscipiat. Haec Revelationis oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut opera, in historia salutis a Deo patrata, doctrinam et res verbis significatas manifestent ac corroborent, verba autem opera proclament et mysterium in eis contentum elucident. Intima autem per hanc Revelationem tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit ».8

11. In tempus propterea inque historiae annales se interserit Dei revelatio. Immo evenit Iesu Christi incarnatio « in plenitudine temporis » (cfr Gal 4,4). Duobus ideo milibus annorum post illum eventum necesse esse rursus adseverare istud arbitramur: « Christiana in fide praecipuum habet pondus tempus ».9 Intra tempus namque profertur in lucem totum creationis ac salutis opus at in primis elucet per Filii Dei incarnationem vivere nos et iam nunc id antecapere quod ipsius temporis erit complementum (cfr Heb 1,2).

Quam veritatem homini Deus concredidit de eo ipso eiusque vita in tempus itaque se introducit nec non in historiam. Semel quidem in perpetuum enuntiata est in mysterio Iesu Nazareni. Hoc eloquentibus quidem verbis edicit Constitutio Dei Verbum: « Postquam vero multifariam multisque modis Deus locutus est in Prophetis, "novissime diebus istis locutus est nobis in Filio" (Heb 1,1-2). Misit enim Filium suum, aeternum scilicet Verbum, qui omnes homines illuminat, ut inter homines habitaret iisque intima Dei enarraret (cfr Io 1,1-18). Iesus Christus [...], Verbum caro factum, "homo ad homines" missus, "verba Dei loquitur" (Io 3,34), et opus salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cfr Io 5,36; 17,4). Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cfr Io 14,9), tota sui ipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, Revelationem complendo perficit ».10

Efficit itaque populo Dei historia haec iter quoddam ex toto percurrendum, ita ut revelata veritas omnem suam plene aperiat continentiam ob Spiritus Sancti continuam actionem (cfr Io 16,13). Id rursus Constitutio Dei Verbum docet cum adfirmat: « Ecclesia, volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis iugiter tendit, donec in ipsa consummentur verba Dei ».11

12. Locus ita evadit historia ubi comprobare possumus Dei acta pro hominibus. Nos enim attingit ille in iis quae nobis maxime sunt familiaria et ad demonstrandum facilia, quia cotidiana nostra constituunt adiuncta, quibus submotis haud possemus nosmet ipsos intellegere.

Permittit Dei Filii incarnatio ut perennis ac postrema summa videatur completa quam ex se profecta hominum mens numquam fingere sibi valuisset: Aeternum ingreditur tempus, Quod est Omne absconditur in parte, Deus hominis suscipit vultum. Christi in Revelatione igitur expressa veritas iam nullis circumscribitur artis locorum et culturarum finibus, verum cuivis viro et feminae aperitur quae eam complecti voluerit veluti sermonem penitus validum qui vitae tribuat sensum. In Christo omnes homines iam accessum habent ad Patrem; sua namque morte ac resurrectione Ipse vitam aeternam dono dedit quam primus respuerat Adamus (cfr Rom 5,12-15). Hanc per Revelationem ultima exhibetur homini de propria vita veritas deque historiae sorte: « Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit » adseverat Constitutio Gaudium et spes.12 Extra hunc rerum conspectum mysterium vitae singulorum hominum manet aenigma insolubile. Ubi reperire valet homo responsiones illis permoventibus interrogationibus, verbi gratia de dolore atque innocentis cruciatu ac de morte, nisi illo sub lumine quod ex mysterio passionis mortis resurrectionis Christi profluit?

 

 

Coram arcano - ratio

13. Non tamen oblivisci licebit Revelationem mysteriis abundare. Sane quidem cuncta sua ex vita Iesus vultum Patris revelat utpote qui venerit ut intima Dei enarraret; 13 verumtamen quam habemus talis vultus cognitio semper designatur incompleta quadam ratione atque etiam nostrae comprehensionis finibus. Sinit una fides nos in mysterium ingredi intimum, cuius congruentem fovet intellectum.

Docet Concilium quod « Deo revelanti praestanda est "oboeditio fidei" ».14 Perbrevi hac sed densa affirmatione principalis quaedam fidei christianae declaratur veritas. Dicitur, in primis, fidem esse oboedientiae responsionem Deo. Id poscit ut Ille sua agnoscatur in divinitate, sua in transcendentia supremaque libertate. Deus qui facit ut ipse cognoscatur ob suae absolutae transcendentiae auctoritatem, secum etiam adfert credibilitatem eorum quae revelat. Sua fide adsensum suum huiusmodi testificationi divinae tribuit homo. Hoc significat eum plene integreque agnoscere rerum revelatarum veritatem, quoniam ipse se pignus illarum exhibet Deus. Veritas haec, quae homini conceditur neque ab eo exigi potest, in contextum se introducit cuiusdam communicationis singularis inter personas rationemque ipsam humanam impellit ut ei se aperiat eiusque altam percipiat significationem. Hanc ob causam actus ille, quo nos Deo committimus, semper ab Ecclesia tamquam tempus habitus est cuiusdam electionis fundamentalis, qua tota involvitur persona. Usque ad extremum intellectus ac voluntas exercent spiritalem suam naturam ut subiecto humano permittatur actum perficere quo uniuscuiusque libertas pleno modo vivatur.15 In fide proinde non adest dumtaxat praesens libertas: etiam postulatur. Immo, ipsa fides unicuique facultatem dat suam enuntiandi meliore ratione libertatem. Aliis verbis: libertas non in electionibus contra Deum impletur. Quomodo enim verus libertatis usus iudicari posset nulla sese aperiendi voluntas ad id quod sinit homines se totos explicare? Credendo namque persona humana actum suae vitae significantissimum complet; hic enim veritatis certitudinem adsequitur veritas in eaque vivere decernit.

In rationis adiumentum, quae mysterii quaerit intellectum, etiam signa praesentia in Revelatione occurrunt. Adiuvant ea ut altius perquiratur veritas utque mentem ex sese intra mysterium scrutari valeat. Quidquid id est, signa haec, si altera ex parte maiorem tribuunt rationi humanae vim quia sinunt eam propriis viribus, quarum ipsa est invidiosa custos, intra mysterium investigare, ex altera vero parte eam incitant ut eorum veluti signorum naturam transgrediatur ut ulteriorem percipiat significationem eorum quae in se continent. In iis ideoque iam abscondita subiacet veritas, ad quam dirigitur mens et a qua seiungi non potest quin simul signum ipsum illi praebitum deleatur.

Quadamtenus revertimur ad sacramentalem Revelationis rationem atque, nominatim, ad eucharisticum signum ubi individua unitas inter rem ipsam eiusque significationem permittit ut mysterii capiatur altitudo. In Eucharistia revera praesens adest ac vivus Christus, suo cum Spiritu operatur, sed, quemadmodum praeclare sanctus Thomas edixit, « Quod non capis, quod non vides, animosa firmat fides, praeter rerum ordinem. Sub diversis speciebus, signis tantum, et non rebus, latent res eximiae ».16 Refert idem philosophus Blasius Pascal: « Sicut Christus Iesus ignotus inter homines fuit, ita manet veritas eius, communes inter opinationes, sine ulla exteriore distinctione. Sic etiam Eucharistia restat inter panem communem ».17

Fidei cognitio, demum, mysterium non exstinguit; illud evidentius dumtaxat reddit demonstratque veluti necessarium vitae hominis elementum: Christus Dominus « in ipsa Revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit »,18 quae nempe ea est ut vitae trinitariae Dei particeps fiat.19

14. Verum novitatis prospectum recludunt ipsi scientiae philosophicae doctrinae binorum Conciliorum Vaticanorum. In hominum historiam inducit Revelatio necessitudinis punctum quoddam quo carere non potest homo, si ad suae vitae comprehendendum mysterium pervenire voluerit; aliunde vero haec cognitio continenter ad Dei refertur mysterium quod plane exhaurire mens non valet, sed dumtaxat percipere et in fide complecti. Intra haec duo tempora peculiare habet ratio humana spatium suum unde investigare ei licet atque comprehendere, quin tamen nulla alia re circumscribatur nisi finita natura suae indolis coram Dei infinito mysterio.

Quapropter in historiam nostram Revelatio infert aliquam veritatem, universalem atque ultimam, quae hominis mentem incitat ne umquam consistat; immo vero, eam impellit ut suae cognitionis fines perpetuo dilatet, donec ea omnia se perfecisse intellegat quae in ipsius erant potestate, nulla praetermissa parte. Ad hanc autem deliberationem adiuvare nos festinat unum ex fecundissimis ingeniis maximeque significantibus in generis hominum historia, ad quem virum honorifice se convertunt tam philosophia quam theologia: sanctus Anselmus. Ille Cantuariensis Archiepiscopus sic sententiam suo in Proslogion eloquitur: « Ad quod cum saepe studioseque cogitationem converterem atque aliquando mihi videretur iam capi posse quod quaerebam, aliquando mentis aciem omnino fugeret, tandem desperans volui cessare, velut ab inquisitione rei, quam inveniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando, ab aliis, in quibus proficere possem, impediret, penitus a me vellem excludere, tunc magis ac magis, nolenti et defendenti se coepit cum importunitate quadam ingerere. [...] Sed heu! me miserum, unum de aliis miseris filiis Evae, elongatis a Deo! Quid incoepi? Quid effeci? Quo tendebam? Quo deveni? Ad quid aspirabam? In quibus suspiro? [...] Ergo, Domine, non solum es id quo maius cogitari nequit, sed es quiddam maius quam cogitari possit. Quoniam namque valet cogitari esse aliquid huiusmodi; si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid maius te: quod fieri nequit ».20

15. Revelationis christianae veritas, quae cum Iesu Nazareno congreditur, quemlibet hominem percipere sinit propriae vitae « mysterium ». Dum perinde ac suprema ipsa veritas observat illa autonomiam creaturae libertatemque eius illam etiam obstringit ut ad transcendentiam sese aperiat. Haec coniunctio libertatis ac veritatis maxima evadit planeque Domini intellegitur sermo: « Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos » (Io 8,32).

Verum veluti astrum conductorium christiana Revelatio fit homini qui inter condiciones progreditur mentis cuiusdam immanentisticae nec non logicae technocraticae angustias; extrema est facultas quae a Deo praebetur ut pristinum amoris consilium, creatione ipsa inchoatum, denuo plene reperiatur. Hominibus verum cognoscere cupientibus, si ultra se adhuc prospicere valent et intuitum suum extra propria proposita attollere, potestas tribuitur veram necessitudinem cum sua vita recuperandi, viam persequendo veritatis. Ad hunc rerum statum bene dicta libri Deuteronomii adhiberi licet: « Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum nec in caelo situm, ut possis dicere: "Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?". Neque trans mare positum, ut causeris dicas: "Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?". Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum » (30,11-14). Quam notionem quasi vocis celebris imagine refert sententia sancti philosophi et theologi Augustini: « Noli foras ire, in te ipsum redi. In interiore homine habitat veritas ».21

His praelucentibus deliberationibus prima iam imponitur conclusio: quam nobis Revelatio cognoscere permittit veritas non fructus est maturus neque summus alicuius cogitationis apex ratione humana enucleatae. Illa contra cum proprietatibus se exhibet gratuiti muneris, gignit notiones poscitque ut amoris tamquam declaratio suscipiatur. Haec veritas revelata locus iam anticipatus in hominum historia est illius postremae ac decretoriae Dei visionis, quae iis destinatur quotquot credunt eumque animo conquirunt sincero. Ultimus propterea singulorum hominum vitae finis tum philosophiae studium exstat tum etiam theologiae. Utraque, licet instrumentis diversis ac doctrinis, hanc "viam vitae" (cfr Ps 16 [15],11) respicit quae, perinde ac praecipit nobis fides, novissimum repperit suum egressum plena in laetitia ac perpetua ex Dei Unius ac Trini contemplatione.

 

CAPUT II - CREDO UT INTELLEGAM

 

Sapientia scit omnia et intellegit (cfr Sap 9,11)

16. Quam sit inter fidei cognitionem ac scientiam rationis alta iunctura iam Sacris in Litteris significatur mirabilibus quibusdam perspicuitatis affirmationibus. Hoc comprobant Libri Sapientiales potissimum. Hoc quidem ferit oculos in hac lectione sine praeiudicatis opinationibus facta harum Scripturae paginarum, quod his in locis non sola Israelis concluditur fides, verum etiam thesaurus societatum et culturarum interea exstinctarum. Veluti ex peculiari quodam consilio Aegyptus et Mesopotamia faciunt ut sua iterum audiatur vox ac communes quaedam proprietates culturarum antiqui Orientis in his paginis revocentur ad vitam, quae nempe conceptionibus insigniter altis abundant.

Non fortuito fit ut, cum hominem describere sapientem vult auctor sacer, eum depingat ut diligentem quaerentemque veritatem: « Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; qui excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens; qui respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens; qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum. Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur; protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet » (Eccli 14,22-27).

Uti patet, scriptori inspirato praebetur cognoscendi cupiditas tamquam proprietas simul omnium hominum communis. Propter intellectum cunctis, tum credentibus tum etiam non credentibus, facultas tribuitur « aquam profundam » cognitionis exhauriendi (cfr Prv 20,5). Procul dubio, apud antiquum Israelem orbis eiusque ostenta cognoscebantur non abstracta a rebus cogitatione, quemadmodum philosopho accidebat Ionico vel sapienti Aegyptio; tanto minus comprehendebat bonus tunc Israelita cognitionem humanam iis ipsis modis qui recentioris proprii sunt aetatis, cum magis ad scientiae partitionem tenditur. Nihilo tamen minus in latissimam provinciam totius cognoscendi rationis fecit orbis biblicus ut peculiares suae confluerent partes.

Quales denique? Proprietas ea, qua textus biblicus signatur, in eo consistit quod persuadetur altam et continuam exsistere coniunctionem inter rationis cognitionem atque fidei. Mundus eaque omnia quae in illo contingunt, perinde ac historia variique populi eventus, res quidem sunt respiciendae explorandae et iudicandae propriis rationis instrumentis, fide tamen ab hoc processu haudquaquam subtracta. Ipsa non ideo intercedit ut autonomiam rationis deiciat aut eius actionis regionem deminuat, sed tantummodo ut homini explicet his in eventibus visibilem fieri agereque Deum Israelis. Fieri itaque non potest ut funditus mundus percipiatur eventaque historiae, nisi simul fides in Deum proferatur qui in illis operatur.

Acuit interiorem intuitum fides dum mentem ipsam recludit ad operantem detegendam Providentiae praesentiam in progredientibus eventis. Libri Proverbiorum enuntiatio multum hac in re significat: « Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius » (16,9). Quod est: homo rationis lumine collustratus suam novit repperire viam, eam vero percurrere facile valet expediteque sine obicibus usque ad extremum, si recto animo inquisitionem suam in fidei inseruerit prospectum. Quam ob rem segregari ratio ac fides non possunt quin simul homini ipsa facultas deficiat mundum Deumque et seipsum congruo modo cognoscendi.

17. Nihil igitur causae est cur inter se ratio ac fides aemulentur: in altera enim altera invenitur et proprium utraque habet spatium sui explicandi. Proverbiorum rursus liber in hanc nos dirigit partem cum exclamat: « Gloria Dei est celare verbum, est gloria regum investigare sermonem » (25,2). Collocantur suo quisque in orbe Deus et homo quasi unica in necessitudine. Omnium rerum origo reponitur in Deo in Eoque mysterii colligitur plenitudo: quod ipsius efficit gloriam; ad hominem officium pertinet veritatem sua ratione pervestigandi, quod eius profecto constituit nobilitatem. Alia hoc ad musivum opus additur tessella a Psalmista cum precatur « mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. Si denumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum (139[138],17-18). Cognoscendi cupiditas ita magna est secumque talem infert dynamicam vim ut hominis animus, licet terminum experiatur quem praetergredi par non est, ad infinitam tamen adspiret ubertatem quae ultra iacet, quoniam in ea iam percipit responsionem custodiri consentaneam cuilibet quaestioni cui adhuc non est responsum.

18. Quocirca adfirmari licet sua meditatione scivisse Israelem suae rationi viam ad mysterium pandere. In Dei Revelatione potuit altitudinem pertemptare, quousque ratione sua pertingere studebat non autem eo perveniens. Ex hac altiore cognitionis forma profectus, intellexit populus ille electus rationem quasdam observare oportere regulas praecipuas in quibus propriam naturam melius declararet. Prima in eo consistit regula ut ratio habeatur huius veritatis: in itinere constitutum esse hominem quod interrumpi non possit; secunda, ex conscientia nascitur neminem hanc in viam introire superbo animo eius qui omnia propriarum virium effecta esse arbitretur; consistit tertia in « timore Dei », cuius supremam agnoscere debet ratio transcendentiam simulque providum in gubernandis rebus amorem.

Quotiens ab hisce receditur regulis, periculo obicitur homo ne deficiat deveniatque in « stulti condicionem ». Ad Bibliae sententiam huic stultitiae inest minatio vitae. Se enim decipit stultus plura cognoscere, verum non potest reapse animum in res necessarias intendere. Hoc etiam eum impedit quominus suam recte ordinet mentem (cfr Prv 1,7) rectumque affectum sumat de se deque rebus circumsistentibus. Cum adseverat deinde « non est Deus » (cfr Ps 14[13],1) clarissime in posterum demonstrat quatenus sua cognitio desit et quam procul ipse a veritate rerum plena absit de rebus, de earum origine atque sorte.

19. Magni momenti loci qui plus hoc super argumentum lucis effundunt in libro Sapientiae inveniuntur. Inibi loquitur sacer auctor de Deo qui per ipsam rerum naturam sese demonstrat. Penes antiquos naturalium scientiarum studium maxima ex parte cum philosophica cognitione consonabat. Postquam asseveravit sacer textus hominem sui intellectus virtute scire posse « dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, [...] anni cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum » (Sap 7,17.19-20), paucis verbis, philosophari eum valere, ulterius gressum facit et quidem praecipuum: repetens philosophiae Graecae notionem, ad quam hoc loco res referri videtur, affirmat auctor hominem omnino super natura ratiocinantem posse ad Deum ascendere: « A magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest Creator horum videri » (Sap 13,5). Primum ideo agnoscitur divinae Revelationis stadium quod mirabilis constituit « liber naturae », quo perlegendo homo rationis suae instrumentis ad Creatoris pertingere potest cognitionem. Si porro intellectu suo non eo usque advenit homo ut Deum omnium Conditorem cognoscat, hoc non tam deficienti instrumento est tribuendum, quantum potius impedimento libera ipsius voluntate ac peccatis propriis interiecto.

20. Hoc sub prospectu bene aestimatur ratio, sed nimium non existimatur. Quidquid assequitur illa verum esse potest, at plenam suam consequitur significationem tum solum cum notiones ampliorem in rerum prospectum proiciuntur, nempe ipsius fidei: « A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? » (Prv 20,24). Apud Vetus itaque Testamentum rationem fides liberat quatenus ei congruenter attingere permittit proprium cognitionis obiectum idque in supremo reponere ordine ubi omnia suum habent sensum. Brevi: veritatem ratione consequitur homo, quoniam fide collustratus altum rerum omnium detegit sensum ac nominatim suae exsistentiae. Iure igitur ac merito auctor sacer verae cognitionis initium plane collocat in Dei timore: « Timor Domini principium scientiae » (Prv 1,7; cfr Eccli 1,14).

 

 

Posside sapientiam, posside prudentiam (Prv 4, 5)

21. Non conditur, pro Veteris Testamenti hominibus, cognitio in observatione dumtaxat hominis et orbis et historiae, verum insolubilem poscit etiam coniunctionem cum fide cumque Revelationis doctrinis. Hic inveniuntur illae provocationes quibus occurrere populus electus debuit reddereque responsum. Hanc suam perpendens condicionem homo biblicus perspexit se intellegere non posse nisi « coniunctum » secum et cum populo, cum reliquo orbe ac cum Deo ipso. Haec ad mysterium patefactio, quae ex Revelatione ipsi contingebat, tandem fons illi verae cognitionis exstitit quae permisit rationi eius ut se in infinita spatia propelleret et sic comprehendere posset modis antehac omnino insperatis.

Non deerat inquisitionis impetus, pro auctore sacro, ab illo labore qui oriebatur ex conflictione cum rationis humanae limitibus. Animadvertitur illud, verbi gratia, iis in vocibus quibus Proverbiorum liber fatigationem enarrat qua quis intellegere arcana Dei consilia conatur (cfr 30,1-6). Verumtamen, quantumvis opus fatiget, credens manus non dat. Virtus illa, qua iter suum ad veritatem persequi potest, ei ex certa persuasione obtingit: Deum ipsum veluti « exploratorem » (cfr Eccle 1,13) creavisse eiusque munus esse nihil intemptatum relinquere, licet dubia perpetuo ei minitentur. Deo innixus, protenditur semper et ubique ille adversus ea omnia quae pulchra sunt, bona et vera.

22. Primo in epistulae ad Romanos capite adiuvat nos sanctus Paulus quo melius percipiamus quam sit acuta Librorum Sapientialium deliberatio. Populari sermone argumentationem quandam philosophicam enodans Apostolus altam testificatur veritatem: per creata possunt « oculi mentis » ad Deum cognoscendum advenire. Nam ipse per creaturas facit ut ratio humana « virtutem » suam ac « divinitatem » intueatur (cfr Rom 1,20). Hominis rationi ergo illa adsignatur facultas quae excedere videtur ipsos eius naturae limites: non tantum intra sensuum cognitionem non circumscribitur, quoniam de iis critico iudicio meditari valet, sed de sensuum notitiis ratiocinando causam etiam tangere potest quae omnium rerum sensibilium subiacet origini. Philosophicis vocibus dici licet in pergravi loco illo Paulino potestatem hominis metaphysicam adfirmari.

In prisco creationis proposito, iudicante Apostolo, rationis humanae praevisa erat facultas facile sensuum cognitiones excedendi ut ipsa omnium origo reperiretur: Creator. Propter inoboedientiam, qua maluit homo plena et absoluta libertate sese illi opponere qui eum condiderat, defecit haec potestas ad conditorem Deum revertendi.

Figuris vivis describit Liber Genesis hanc hominis condicionem, narrans Deum eum collocavisse in hortis Eden quibus in mediis situm erat lignum « scientiae boni et mali » (cfr 2,17). Luculenta est figura: non valebat homo pervidere ex seque statuere quid bonum esset quidve malum, at superius quoddam ad principium se referre debebat. Superbiae caecitas protoparentes nostros ita fefellit ut se supremos esse crederent suique plane iuris et posse idcirco excludere cognitionem a Deo profectam. Sua prima inoboeditione viros mulieresque omnes illi implicaverunt atque rationi humanae vulnera intulerunt quae progressionem illius ad plenam veritatem erant impeditura. Facultas humana veritatis cognoscendae iam obscurata erat repudiatione Eius qui fons est veritatis atque origo. Iterum Apostolus aperit quantopere cogitationes hominum, propter peccatum, « vanae » factae sint ipsaeque eorum ratiocinationes detortae ad falsumque ordinatae (cfr Rom 1,21-22). Mentis oculi iam non poterant perspicue videre: paulatim facta est ratio humana sui ipsius captiva. Christi dein adventus salutis eventus fuit quo sua ex infirmitate erepta est ratio atque impedimentis liberata quibus ipsa sese omnino incluserat.

23. Postulat idcirco Christiani habitudo ad philosophiam fundamentale quoddam iudicium. In Novo Testamento, potissimum in sancti Pauli epistulis, illud manifestum elucet: « huius mundi sapientia » sapientiae a Deo in Christo Iesu patefactae opponitur. Revelatae sapientiae altitudo consuetos nostros deliberationum terminos perrumpit, utpote qui consentaneo modo eam exprimere nequeant.

Funditus hanc difficultatem imponit initium Primae Epistulae ad Corinthios. Crucifixus Dei Filius ipse historicus est eventus ad quem eliditur omnis mentis conatus exstruendi defensionem de exsistentiae sensu congruam ex humanis dumtaxat ratiocinationibus. Verus enim nodus, quo omnis philosophia lacessitur, est Iesu Christi mors in cruce. Hic namque omne conamen redigendi Patris salutiferum consilium in humanam logicam puram ad interitum destinatur. « Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? », instanter percontatur Apostolus (1 Cor 1,20). Ad haec quae efficere cogitat Deus non amplius sola hominis sufficit prudentis sapientia, verum gressus decretorius quidam efflagitatur ad rem prorsus complectendam novam: « Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes [...] ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret » (1 Cor 1,27-28). Renuit hominis sapientia contueri sua in infirmitate fundamentum suae fortitudinis; at sanctus Paulus affirmare non haesitat: « Cum enim infirmor, tunc potens sum » (2 Cor 12,10). Non valet percipere homo quo pacto vitae fons amorisque mors esse possit, verumtamen ut sui salutis perficiendae consilii mysterium aperiret instituit Deus id quod humana ratio « stultitiam » et « scandalum » appellat. Sermone philosophorum suorum aequalium usus, sanctus Paulus attingit culmen magisterii sui atque illius paradoxi quod enuntiare cupit: « Elegit Deus, quae non sunt ut ea, quae sunt, destrueret » (1 Cor 1,28). Amoris demonstrati in cruce Christi gratuitam indolem ut declaret, nihil quidem dubitat Apostolus sermonem multo efficaciorem adhibere quam philosophi usurpabant ipsi suis in disceptationibus de Deo. Vacuefacere non potest ratio humana mysterium amoris quod crux exhibet, cum ex contrario eadem crux praebere potest rationi humanae responsum extremum quod ea conquirit. Non sane verborum sapientiam sed Verbum Sapientiae Paulus recenset veluti veritatis regulam simulque salutis.

Crucis sapientia igitur omnem culturae limitem transgreditur quem ei aliunde imponere nitantur atque imperat ut quisque se aperiat universali veritatis naturae quam in se ipsa gerit. Qualis rationi nostrae obicitur provocatio, qualemve inde percipit utilitatem si se dederit! Philosophia, quae iam ex se agnoscere potest perpetuum hominis ascensum adversus veritatem, adiuvante fide potest se recludere ad recipiendum in « stultitia » Crucis criticum iudicium eorum qui falso arbitrantur se veritatem possidere, dum eam angustiis sui philosophici instituti involvunt. Inter fidem et philosophiam necessitudo in Christi crucifixi ac resuscitati praedicatione scopulum offendit ad quem naufragium facere potest, sed ultra quem patescere potest infinitum veritatis spatium. Hic liquido indicatur inter rationem ac fidem limes; at locus similiter clarus elucescit ubi ambae ipsae congredi possunt.

 

CAPUT III - INTELLEGO UT CREDAM

 

In via veritatem ad inquirendam

24. Lucas Evangelista in Actibus Apostolorum narrat Paulum, varia inter missionis itinera, Athenas pervenisse. Urbs illa, philosophorum sedes, simulacris affluebat, quae diversa idola ostentabant. In altare quoddam repente mentem intendit quare cito exordium sumpsit ad statuendum elementum commune unde nuntium kerigmaticum iniret: « Viri Athenienses, — ait — per omnia quasi superstitiosiores vos video; praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: "Ignoto Deo". Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis » (Act 17, 22-23).

Inde exorsus Paulus de Deo loquitur tamquam Creatore, de Eo nempe qui omnia superat et omnia vivificat. Sermonem dein ita prosequitur: « Fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere Deum si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum » (Act 17, 26-27).

Apostolus in luce collocat veritatem quam Ecclesia uti thesaurum habere consuevit; in latebris cordis hominis flagrans Dei desiderium est seminatum. Quod vehementer recolit liturgia Feriae VI in Parasceve, cum, in precibus pro non credentibus, nos invitat ad orandum: « Omnipotens sempiterne Deus, qui cunctos homines condidisti, ut te semper desiderando quaererent et inveniendo quiescerent... ».22 Iter igitur quoddam exstat quod homo sua ex voluntate emetiri potest: quod quidem initium sumit cum ratio facultate ditatur sese ultra res contingentes extollendi ut in infinitum peregrinetur.

Diversa ratione ac diversa quoque aetate homo penitum hoc desiderium exprimere scivit. Litterae, ars musica, pictura, sculptura, architectura aliique fructus eius fecundae mentis instrumenta facta sunt quibus significatur desiderium investigandi. Philosophia hunc motum peculiarem in modum in se collegit et, per sua instrumenta et secundum proprios usus scientificos, enuntiavit hoc universale hominis desiderium.

25. « Omnes homines scire volunt » 23 et huius desiderii obiectum veritas est. Ipsa vita cotidiana ostendit quantum studium inducat unumquemque nostrum ut, praeter ea quae tantum ex auditu percipiuntur, cognoscere valeat quomodo res vere se habeant. Homo solus est in universo visibili qui non solum facultate pollet sciendi, verum novit etiam se scire, atque hac de causa intendit animum authenticae veritati rerum quae illi obversantur. Nemo indifferens manere potest coram suae scientiae veritate. Si quid falsum homo invenit, eo ipso id respuit; si vero veritatem detegere potest, satiatum se sentit. Hanc doctrinam profitetur sanctus Augustinus scribens: « Multos expertus sum, qui vellent fallere, qui autem falli, neminem ».24 Persona merito dicitur adultam aetatem attigisse tantum cum, pro viribus, vera a falsis diiudicare potest, constituens ita proprium iudicium de authentica rerum veritate. In hoc consistit tot vestigationum causa, praesertim in ambitu scientiarum, quae novissimis saeculis tantos obtinuerunt exitus, ut authenticae progressioni totius humanae societatis faverent.

Non minus ponderis quam theoretica habet investigatio practica: dicimus veritatis investigationem ad bonum implendum intentam. Persona quidem, ethico more se gerens, si secundum liberum et rectum arbitrium operatur, viam beatitudinis ingreditur atque ad perfectionem intendit. Hoc quoque in casu agitur de veritate. Hanc sententiam confirmavimus in Litteris Encyclicis Veritatis splendor: « ...sine libertate non datur moralitas... Si ius datur ut quisque observetur in itinere ad inquirendam veritatem, est tamen antea unicuique perquirendae veritatis gravis moralis obligatio eidemque cognitae adhaerescendi ».25

Valores igitur, selecti et propriis viribus comparati, veri sint oportet, quandoquidem dumtaxat valores veri perficere possunt personam eiusque naturam ad effectum deducere. Hanc valorum veritatem homo invenit non in se ipse se recludens sed sese aperiens ad eam accipiendam etiam in modis humanam naturam excedentibus. Haec necessaria est condicio ut quisquis ipse sit et adolescat uti adultam et sapientem decet personam.

26. Veritas ab exordiis instar interrogationis homini proponitur: habetne vita sensum? quo illa cursum suum tendit? Prima inspectione, exsistentia personalis ostendi posset sensu radicitus destituta. Necesse non est philosophos adire qui absurdum profitentur nec confugere ad provocatorias quaestiones quae inveniuntur in Libro Iob ut dubitetur de vitae sensu. Cotidiana doloris experientia, sive propria sive aliorum, nec non cognitio tot casuum qui sub lumine rationis inexplicabiles videntur, sufficiunt ut quaestio adeo dramatica de sensu vitae vitari nequeat.26 Huc addendum est quod prima veritas absolute certa nostrae exsistentiae, praeter quam quod iam exsistimus, est inevitabilis mortis nostrae condicio. Hac obstupescenti re praehabita, exhaustum responsum quaeratur oportet. Unusquisque optat — immo tenetur — cognoscere veritatem de proprio fine. Scire vult utrum mors sit definitiva conclusio eius exsistentiae an sit aliquid quod mortem praetergrediatur; utrum liceat illi in vita ulteriore spem reponere necne. Non absque re mens philosophica cursum decretorium recepit inde ab obitu Socratis quo plusquam duo millennia sic est insignita. Nec casu fit ut philosophi, ob mortis eventum, hanc quaestionem simul cum quaestione de vita deque immortalitate iterum atque iterum sibi proponant.

27. Has interrogationes nemo fugere potest, nec philosophus nec homo plebeius. Ex responsis quae iisdem dantur suprema pendet investigationis pars: utrum fieri possit ut perveniatur necne ad veritatem universalem et absolutam. Ex se, quaevis veritas, etsi non integra, si est authentica, universalis exhibetur et absoluta. Quod verum est, pro omnibus et semper verum esse debet. Hanc praeter universalitatem, tamen, homo quaerit aliquid absolutum quod responsum ferre possit et sensum ad omnia quae vestigantur: ens quoddam supremum quod fundamentum exstet cuiusque rei. Ut aliis utamur verbis, homo quaerit definitivam dilucidationem, valorem quendam supremum, ultra quem nec sint nec esse possint interrogationes aut ulteriora addenda. Opiniones animos allicere possunt, non vero illis satisfacere. Momentum adventat pro omnibus, quo, sive admittitur sive non, necesse est ut propria exsistentia sustentetur veritate absoluta, quae certitudinem pariat nec amplius dubio subiciatur.

Similem veritatem, per saeculorum decursum, philosophi detegere et exprimere curarunt, quandam condendo doctrinam seu scholam philosophicam. Praeter doctrinas philosophicas, tamen, sunt aliae expressiones quibus homo intendit suam « philosophiam » constituere: agitur de suasionibus vel experientiis privatis, de familiae culturaeque traditionibus vel de viis exsistentiae propriis, in quibus quisque alicuius magistri auctoritati se committit. In singulis his indiciis semper flagrans permanet studium assequendi certitudinem veritatis eiusque absoluti valoris.

 

 

Diversae de homine veritatis facies

28. Veritatis investigatio non semper — quod nobis est agnoscendum! — simili ostenditur perspicuitate et congruentia. Naturalis limitatio rationis et animi iactatio investigationem cuiusque hominis obumbrant saepeque avertunt. Aliae personales diversae indolis utilitates obruere possunt veritatem. Fieri quoque potest ut homo vitet eam statim ut incipit illam cognoscere, quia eius postulationes metuit. Quo non obstante, etiam cum eam fugit, ipsa illius exsistentiam permovet. Numquam enim ille propriam vitam dubio, incertitudine vel mendacio fulcire posset; eiusmodi exsistentia metu et anxietate infestaretur. Homo igitur definiri potest ille qui veritatem quaeritat.

29. Cogitari nequit investigationem, tam radicitus in hominis natura confirmatam, prorsus inutilem et inanem evadere. Ipsa quaerendi veritatem facultas et interrogandi, ex se, primum iam constituit responsum. Homo quaerere non inciperet quod prorsus ignoraret aut impervium duceret. Tantummodo spes perveniendi ad quoddam responsum potest eum perducere ad primum ferendum gradum. Hoc quidem re accidit in scientifica pervestigatione: cum doctus vir, perspicientia eius quadam praehabita, cuiusdam phaenomeni explicationem logicam et probabilem quaerit, iam ab initio firmam nutrit spem responsum inveniendi, neque animo frangitur prae rebus male gestis. Inanem non considerat originalem intuitum tantummodo ex eo quod scopum non attigit; merito potius dicere poterit se aequum responsum nondum invenisse.

Idem dicendum est de perquisitione veritatis in novissimarum quaestionum contextu. Veritatis sitis ita cordi hominis est insita ut, necessitas quaedam eam praetermittendi, propriam exsistentiam in discrimen adducat. Sufficit ut inquiratur in vitam cotidianam ut probetur quo modo demum unusquisque in seipso patiatur illam sollicitudinem quae fluit de quibusdam essentialibus quaesitis et simul quo modo in mente adumbrationem servet saltem illarum responsionum. Agitur de responsionibus, de quarum veritate conscii sumus, quoniam patet eas quoad substantiam non differre a responsionibus ad quas alii plures pervenerunt. Haud dubie quidem non quaelibet veritas quae acquiritur eodem fruitur pondere. Ex latis attamen exitibus simul sumptis confirmatur hominis facultas perveniendi, in universum, ad veritatem.

30. Nunc expedit ut hae diversae veritatum formae properato percurrantur. Numerosiores quidem sunt veritates quae immediata nituntur evidentia vel experimento confirmantur; hae veritates cotidianam vitam scientificamque pervestigationem respiciunt. Alio sub gradu inveniuntur veritates indolis philosophicae, quas homo per speculativam intellectus facultatem attingit. Sunt denique veritates religiosae, quarum fundamenta quodammodo etiam in philosophia ponuntur. Hae continentur in responsionibus, quas diversae religiones, suas secundum cuiusque traditiones, novissimis offerunt interrogationibus.27

Quod ad philosophicas attinet veritates, notandum est eas non circumscribi solis doctrinis, interdum evanidis, eorum qui philosophiam profitentur. Omnis homo, ut dictum est, quodam sub modo philosophus est et suas possidet philosophicas notiones, quibus vitam gubernat suam: aliter atque aliter universum quisque sibi efformat conspectum responsumque de propriae exsistentiae sensu: hoc sub lumine rem personalem interpretatur atque sese gerendi modum gubernat. Ibidem interrogandum est de habitudine quae inter veritates philosophico-religiosas intercedit et veritatem in Christo Iesu revelatam. Priusquam huic quaestioni respondeatur, ulterior philosophiae cognitio perpendatur oportet.

31. Homo creatus non est ut vitam degat solus. Ipse nascitur et crescit in familiae sinu, atque annorum decursu industria sua in societatem cooptatur. Itaque ab incunabulis variis inseritur traditionibus, ex quibus non tantum loquelam et culturae institutionem accipit, verum etiam plurimas veritates, quibus, quasi innata ratione, credit. Nihilominus adulescentia et personae maturatio efficiunt ut hae veritates in dubio collocentur et expurgentur per singularem criticam intellectus actionem. Quod non impedit quominus, post hunc transitum, hae eaedem veritates « recuperentur », sive per experientiam ex iisdem factam, sive per subsequentem ratiocinationem. Attamen, in vita hominis veritates simpliciter creditae numerosiores exstant quam illae quas ille obtinet per personalem recognitionem. Quisnam vero stricte cribrare potest innumeros scientiarum exitus, quibus hodierna nititur vita? Quis sua sponte inspicere potest cumulum notitiarum quas ex diversis orbis regionibus cotidie accepimus et quae, generaliter, uti verae habentur? Quis tandem potest iterum terere experientiae et cogitationis vias, per quas tot thesauri sapientiae et religiosi sensus humanae societatis sunt coacervati? Homo, ille nempe qui quaerit, est igitur etiam ille qui vivit alteri fidens.

32. Unusquisque, in credendo, fidem ponit in cognitionibus quas aliae personae sunt adeptae. Hac in re agnoscenda est quaedam significans intentio: una ex parte, cognitio ex fiducia videtur imperfecta cognitionis forma, quae paulatim per evidentiam singillatim comparatam perfici debet; alia ex parte, fiducia divitior saepe exstat quam simplex evidentia, quoniam secum fert necessitudinem interpersonalem atque in discrimen committit non tantum personales intellectus facultates, verum etiam penitiorem facultatem sese aliis personis confidendi, validiorem et intimiorem cum illis necessitudinem statuendo.

Expedit ut in luce ponatur veritates in hac interpersonali relatione adeptas ad rerum gestarum vel philosophiae ordinem non attinere. Quod potius petitur est ipsa personae veritas: nempe id quod ipsa est et quidquid intimae suae condicionis ostendit. Hominis enim perfectio non ponitur tantum in sola comparanda cognitione abstracta veritatis, verum stat etiam in vivificanti consuetudine deditionis et fidelitatis erga alterum. Hac in fidelitate, cuius vi homo se dedere novit, plenam invenit certitudinem et animi firmitatem. Eodem tamen tempore, cognitio per fiduciam, quae existimatione interpersonali nititur, non datur quin ad veritatem referatur: homo, credendo, veritati quam alter ostendit committitur.

Quot exempla proferri possunt ad illustranda quae diximus! Cogitatio autem Nostra statim vertitur ad martyrum testimonium. Martyr, enim, integerrimus testis est veritatis de exsistentia. Bene novit ille se invenisse, coram Christo Iesu, veritatem de sua vita, quam certitudinem nemo ab eo abstrahere potest. Nec dolor nec saeva mors eum seiungere poterunt a veritate quam detegit cum obviam Christo occurrit. En ratio cur martyrum testimonium ad hodiernum diem admirationem moveat, auditionem inveniat et uti exemplum sumatur. Haec est causa cur eorum verbo confidatur: in illis invenitur evidentia illius amoris qui diuturnis colloquiis non indiget ad persuadendum, eo quod unicuique nostrum de eo quod penitus percepit uti verum et iam diu quaesitum loquitur. Martyr denique, altam in nobis excitat fiduciam, quoniam declarat quidquid nos percepimus et evidens reddit quod nos quoque aequa vi exprimere velimus.

33. Ita intellegere possumus diversas huius quaestionis partes paulatim perfici. Homo ex natura sua veritatem perscrutatur. Haec perscrutatio non tantum destinatur acquisitioni veritatum quarundem partium quae ex eventibus pendent vel scientiis; homo non quaerit tamtummodo verum bonum pro singulis suis consiliis. Eius perscrutatio in ulteriorem intenditur veritatem quae sensum vitae dilucidare possit; quapropter de illa agitur perscrutatione, quae exitum invenire potest tantum in absoluto.28 Per facultates in mente insitas, homo similem veritatem et invenire et perspicere potest. Quatenus haec veritas vitalis est et essentialis ad eius exsistentiam, attingitur non tantum per viam rationis, sed etiam per fidentem relictionem in manibus eorum, qui certitudinem et authenticitatem eiusdem veritatis in tuto collocare possint. Facultas et selectio committendi semet ipsos propriamque vitam aliis constituunt sane, secundum anthropologiam, actum significantiorem et expressiorem inter plurimos.

Meminisse liceat quoque rationem in sua perquisitione fidenti dialogo et authentica amicitia esse sustentandam. Suspicionis et diffidentiae aura, quae aliquando speculativam circumplectitur perquisitionem, facit ut in oblivionem detur doctrina priscorum philosophorum qui tenebant amicitiam esse inter contextus magis idoneos ad recte philosophandum.

Ex hucusque dictis colligitur hominem quodam in itinere versari perquisitionis, quae humano sensu finiri nequit: est perquisitio veritatis et cuiusdam personae cui se committere possit. Christiana fides obviam venit ut ei offerat concretam facultatem contemplandi huius inquisitionis impletionem. Postquam enim gradus simplicis fidei superatur, haec hominem inserit in ordinem gratiae ut Christi mysterium participare possit, cuius vi vera et cohaerens Dei Unius et Trini cognitio offertur illi. Ita in Christo Iesu, qui est ipsa Veritas, fides agnoscit novissimam vocationem quae vertitur ad humanam societatem, ut implere possit id quod percipit uti flagrans desiderium.

34. Haec veritas, quam Deus in Christo Iesu nobis revelat, minime opponitur veritatibus quae per philosophiam assumuntur. Immo, duo cognitionis gradus ducunt ad veritatis plenitudinem. Unitas veritatis est iam fundamentalis postulatus humanae rationis, qui principio non-contradictionis exprimitur. Revelatio offert certitudinem huius unitatis, ostendendo Deum Conditorem esse etiam Deum historiae salutis. Ipse idemque Deus, qui condit et vindicat facultatem intellegendi et ratiocinandi naturalem rerum ordinem, quo docti fidenter nituntur, 29 idem est qui revelatur Pater Domini nostri Iesu Christi. Haec unitas veritatis, naturalis et revelatae, viventem et personalem identitatem suam invenit in Christo, uti Apostolus memorat: « Veritas quae est in Iesu » (Eph 4,21; cfr Col 1,15-20). Ille est Verbum aeternum, in quo omnia creata sunt, simulque est Verbum incarnatum, qui in sua integra persona 30 revelat Patrem (cfr Io 1,14.18). Quidquid humana ratio « ignorans » (cfr Act 17,23) perscrutatur, tantummodo per Christum inveniri potest: quod enim in Ipso revelatur est « plenitudo veritatis » (cfr Io 1,14-16) cuiusque creaturae quae in Ipso et per Ipsum creata est, et ita in Ipso constat (cfr Col 1,17).

35. In contextu huius summi prospectus, penitus inspiciatur oportet relatio inter veritatem revelatam et philosophiam. Haec relatio duplicem secumfert animadversionem, eo sensu quod veritas quae a Revelatione fluit, veritas est quae simul sub rationis lumine est intellegenda. Hoc duplici praehabito sensu, aequam necessitudinem revelatae veritatis cum cognitione philosophica definire licebit. Qua de re primum perpendamus relationes per saeculorum decursum habitas inter fidem et philosophiam. Hinc igitur quaedam detegi poterunt principia quae constituunt aspectus ad quos referendum est ut inter hos duos gradus cognitionis recta relatio suscipiatur.

 

CAPUT IV - DE HABITUDINE INTER FIDEM ET RATIONEM

 

Praecipui gressus in occursu fidei rationisque

36. Ut Actus Apostolorum testantur, nuntius christianus inde ab exordiis cum doctrinis philosophicis illius aetatis est collatus. Idem Liber narrat disceptationem quam Paulus Athenis habuit cum quibusdam philosophis Epicureis et Stoicis (17,18). Exegeticum examen illius sermonis ad Areopagum habiti in luce posuit usitatas mentiones de variis opinionibus populi praesertim ex origine Stoica. Hoc quidem non fortuito factum est. Primi Christiani, ut a paganis recte perciperentur, in suis sermonibus auditores dumtaxat « ad Moysen et prophetas » remittere non poterant; niti quoque tenebantur naturali Dei cognitione et voce conscientiae moralis cuiusque hominis (cfr Rom 1,19-21; 2,14-15; Act 14,16-17). Cum autem haec cognitio naturalis apud paganos in idololatriam prolapsa esset (cfr Rom 1,21-32), Apostolus censuit sapientius esse sermonem coniungere cum doctrina philosophorum qui ab initio fabulis et cultibus mystericis opponebant conceptus divinam transcendentiam magis reverentes.

Ex praecipuis propositis quae philosophi doctrinae classicae sunt amplexi, consilium exstitit expurgandi a formis mythologicis notionem quam homines de Deo profitebantur. Ut omnibus patet, etiam religio Graeca, non aliter ac pleraeque religiones cosmicae, polytheismum ita profitebatur, ut vel res et eventus naturae in deorum numerum deferret. Conatus hominis ad cognoscendam deorum originem et in eis universi originem, primam suam significationem invenerunt in arte poetica. Deorum origines primum hactenus habentur testimonium huius humanae investigationis. Munus fuit parentum philosophiae efficere ut vinculum ostenderetur inter rationem et religionem. Illi quidem contuitum dilatantes ad principia usque universalia, non amplius acquieverunt fabulis antiquis, sed voluerunt ut eorum fides de divinitate fundamento rationali sustentaretur. Ita susceptum est iter quod, relictis antiquis traditionibus particularibus, se immisit quandam in progressionem quae congruebat cum postulationibus rationis universalis. Scopus ad quem haec progressio tendebat erat criticum iudicium rerum in quas credebatur. Prima hoc in itinere utilitatem tulit divinitatis notio. Superstitiones uti tales sunt recognitae et religio, saltem partim, per rationalem recognitionem est expurgata. Hoc suffulti fundamento, Patres Ecclesiae fecundum instituerunt colloquium cum antiquis philosophis, iter aperientes ad nuntium et ad cognitionem Dei Christi Iesu.

37. Dum mentionem facimus de hoc motu quo Christiani ad philosophiam accesserunt, merito memorari decet statum circumspectionis quem apud Christianos concitabant alia culturae paganae elementa, uti, exempli gratia, doctrina « gnostica ». Philosophia, tamquam sapientia practica et schola vitae, facile misceri poterat cum cognitione indolis superioris, arcanae, paucis perfectis reservatae. Absque dubio Paulus ad hoc genus speculationum arcanarum mentem vertit, cum Colossenses ita admonet: « Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum » (2,8). Quam huius aetatis propria sunt Apostoli verba, si ea ad diversas arcanae doctrinae formas remittimus, quae hodie etiam mentes pervadunt quorundam fidelium qui debito critico sensu carent. Sancti Pauli vestigia sectantes, alii auctores I saeculi, praesertim s. Irenaeus et Tertullianus, vicissim exceptiones posuerunt circa excogitationem culturalem quae veritatem Revelationis interpretationi philosophorum subicere intendebat.

38. Christianismi igitur cum philosophia conventio nec immediata nec facilis exstitit. Usus philosophiae et frequentatio scholarum primis Christianis conturbatio visa sunt potius quam lucrum. Primum et urgens eorum munus erat nuntius Christi a mortuis exsuscitati, qui singulis proponendus erat hominibus, unde illi ad mentis conversionem et ad Baptismi petitionem conducerentur. Quod tamen non significat eos munus ignoravisse perspiciendi cognitionem fidei eiusque causarum. Prorsus aliter! Iniqua ergo et simulata evadit exprobratio Celsi qui Christianum « imperitissimum quemque et rusticissimum » 31 accusare ausus est. Causa huius contemptionis initialis aliunde est perquirenda. Revera, lectio Evangelii responsum ferebat tam satisfaciens quaestioni de vitae sensu, illactenus nondum solutae, ut philosophorum frequentatio res praeterita videretur et, quodammodo, superata.

Quod quidem hodie clarius videtur, si ratio habeatur de contributione Christianismi vindicantis ius universale accedendi ad veritatem. Deiectis repagulis stirpis, ordinis socialis et sexus, Christianismus inde ab exordiis nuntiavit aequalitatem omnium hominum coram Deo. Primum huius conceptus consectarium respexit argumentum de veritate. Ita aperte superata est notio altioris societatis, cui apud antiquos perquisitio veritatis erat reservata. Quandoquidem accessus ad veritatem bonum est quod ducit ad Deum, omnibus patere debuit haec via percurrenda. Viae quae ducunt ad veritatem multiplices perstant; attamen, eo quod christiana veritas vim salvificam possidet, unaquaeque harum viarum percurri potest ea tamen condicione ut ad extremam metam conducant, videlicet ad Iesu Christi revelationem.

Inter principes viros qui positivum nexum cum doctrina philosophica fovent, etsi cauta discretio sit habenda, memorandus est sanctus Iustinus: qui, licet summam professus est existimationem erga Graecam philosophiam, vehementer ac dilucide asseruit se in Christianismo « solam certam et frugiferam philosophiam » 32 invenisse. Pariter Clemens Alexandrinus Evangelium appellavit « veram philosophiam », 33 et philosophiam interpretatus est finitimam Legi Moysis instar praeviae institutionis ad fidem christianam 34 et praeparationis ad Evangelium.35 Quoniam « philosophia illam appetit sapientiam quae est in probitate animae et verbi atque in integritate vitae, bene praeparatur ad sapientiam et omni ope annititur ad eam assequendam. Apud nos philosophi dicuntur ii qui diligunt illam sapientiam quae omnia condit et docet, id est, cognitionem Filii Dei ».36 Primum philosophiae Graecae propositum, secundum auctorem Alexandrinum, non est perficere vel confirmare veritatem christianam; potius munus eius est fidem tueri: « Est quidem per se perfecta et nullius indiga Servatoris doctrina, cum sit Dei virtus et sapientia. Accedens autem Graeca philosophia veritatem non facit potentiorem; sed cum debiles efficiat sophistarum adversus eam argumentationes, et propulset dolosas adversus veritatem insidias, dicta est vineae apta sepes et vallus ».37

39. Hac currente progressione, inspicere licet disputatores christianos cogitationem philosophicam stricto sensu sumpsisse. Prima inter exempla quae inveniri possunt, certe significantius exstat illud Origenis. Adversus impugnationes philosophi Celsi, Origenes ad argumenta responsaque eidem ferenda Platonica usus est philosophia. Memorans haud pauca doctrinae Platonicae elementa, rudimenta theologiae christianae excogitare coepit. Ipsum quidem nomen, una cum theologiae notione tamquam rationalis sermonis de Deo, ad illud tempus origini Graecae colligabatur. Verbi gratia, secundum Aristotelis philosophiam, nomen nobiliorem partem et verum culmen sermonis philosophici significabat. Sub lumine christianae Revelationis vero, id quod prius doctrinam generatim de deorum natura significabat, sensum prorsus novum assumpsit, eo quod descripsit considerationem quam fidelis faciebat ad veram de Deo doctrinam exhibendam. Haec nova christiana notio, quae iam diffundebatur, philosophia nitebatur, eodemque tamen tempore paulatim curabat ut sese ab illa secerneret. Historia docet eandem Platonicam doctrinam in theologia assumptam profundas subiisse mutationes, praesertim quod attinet ad notiones de immortalitate animae, de deificatione hominis et origine mali.

40. Hoc in processu quo doctrina Platonica et Neoplatonica paulatim christianae redduntur, peculiarem in modum memoria digni sunt Patres Cappadoces, Dionysius dictus Areopagita ac maxime sanctus Augustinus. Magnus Doctor occidentalis colloquia instituere valuit cum diversis scholis philosophicis, a quibus tamen omni spe est destitutus. Cum vero christianae fidei veritas apparuit illi, tunc fortitudine roboratus est ad absolutam explendam conversionem, ad quam philosophi, crebro ab ipso frequentati, eum inducere nequiverant. Cuius causam ipsemet narrat: « Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam iuberi ut crederetur quod non demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset; sive nec quid esset), quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari ».38 Augustinus ipsos Platonicos, de quibus praecipuo iure mentionem facere consueverat, exprobravit, qui, quamvis scirent terminum ad quem tendere tenebantur, ignoraverant tamen viam illuc ducentem, nempe Verbum incarnatum.39 Episcopus Hipponensis edere potuit primam summam synthesim doctrinae philosophicae et theologicae, in quam conflueverant opiniones doctrinae Graecae et Latinae. In Ipso quoque summa scientiae unitas, quae biblica doctrina fulciebatur, summitate doctrinae speculativae confirmari et sustentari potuit. Synthesis quam sanctus Augustinus ad rem perduxit, per saecula habita est altissima speculationis philosophicae et theologicae methodus apud mundum Occidentalem. Propriis vitae gestis firmatus sanctimoniaeque spiritu suffultus, inserere etiam potuit in scripta sua innumera argumenta, quae, experientiae respectu habito, futuram quarundam doctrinarum philosophicarum progressionem portendebant.

41. Diversi ergo fuerunt modi per quos Patres Orientales et Occidentales convenerunt cum scholis philosophicis. Hoc tamen non significat illos materiam nuntii eandem reddidisse ac systemata quae memorabant. Tertulliani interrogatio: « Quid ergo Athenis et Hierosolymis? Quid Academiae et Ecclesiae? », 40 evidens iudicium est conscientiae criticae, qua christiani disputatores iam ab initio quaestionem experti sunt de habitudine inter fidem et philosophiam, summatim simul aspectus considerantes sive utilitatis sive limitationis. Non erant incauti disputatores. Quoniam materiam fidei impense vivebant, altiores speculationis formas attingere sciebant. Quapropter prorsus improbum est eorum operam ad solam translationem veritatum fidei in categorias philosophicas redigere. Immo plura adhuc fecerunt! Curarunt ut in plenam lucem orirentur omnia quae adhuc manebant implicita et propedeutica in priscorum philosophorum doctrina. 41 Hi enim, uti diximus, munus habuerunt docendi methodum qua mens, externis vinculis liberata, exire poterat ab angustiis fabularum et ad modum excedentem accommodatius sese aperire. Mens igitur purgata et iusta se extollere poterat ad altiores gradus meditationis, validum tribuens fundamentum ad intellegentiam creaturarum, entis transcendentis et absoluti.

Hic vere inseritur novitas a Patribus excogitata. Illi in plenitudine acceperunt rationem apertam ad absolutum atque Revelationis divitias inseverunt in eam. Coniunctio facta est non tantum in ambitu culturarum, quarum altera alterius fascinationem passa est; illa contigit in intima animorum natura et coniunctio data est inter creaturam eiusque Creatorem. Ipsum praetergrediens finem versus quem inconscie ex natura sua tendebat, ratio summum bonum et summam veritatem in persona Verbi incarnati attingere potuit. Quod attinet ad philosophias, Patres non timuerunt agnoscere sive elementa communia sive diversitates quas illae ostendebant quod ad Revelationem. Huius confluentiae conscientia recognitionem diversitatum in eis non obscuravit.

42. In theologia scholastica munus rationis ad philosophiam institutae luculentius efficitur sub impulsu Anselmianae interpretationis de intellectu fidei. Secundum sanctum Cantuariensem Archiepiscopum, primatus fidei certare non intendit cum investigatione rationis propria. Haec enim non vocatur ut iudicium ferat de materia fidei; id facere non potest, quia idoneitate caret. Potius eius munus est invenire sensum, detegere causas quae homines omnes ducere possint ad quandam fidei doctrinam intellegendam. Sanctus Anselmus lucide asserit intellectum investigare teneri quidquid diligat; quo plus diligit, eo plus cognoscere cupit. Qui pro veritate vivit protenditur ad quandam cognitionis formam quae magis magisque amore incenditur erga ea quae cognoscit, quamvis concedere teneatur se non fecisse omnia quae in suis votis fuerunt: « Ad te videndum factus sum; et nondum feci propter quod factus sum ». 42 Desiderium itaque veritatis rationem impellit ad amplius progrediendum; quae, immo, quasi obruitur conscientia propriae facultatis quae in dies latior fit quam id quod attingit. Hic tamen et nunc ratio detegere potest ubinam iter suum perficiatur: « Sufficere namque debere existimo rem incomprehensibilem indaganti, si ad hoc ratiocinando pervenerit ut eam certissime esse cognoscat; etiamsi penetrare nequeat intellectu, quomodo ita sit. [...] Quid autem tam incomprehensibile, tam ineffabile, quam id quod supra omnia est? Quapropter si ea, quae de summa essentia hactenus disputata sunt, necessariis rationibus sunt asserta, quamvis sic intellectu penetrari non possint, ut et verbis valeant explicari; nullatenus tamen certitudinis eorum nutat soliditas. Nam, si superior consideratio rationabiliter comprehendit incomprehensibile esse, quomodo eadem summa sapientia sciat ea quae fecit, [...] quis explicet quomodo sciat aut dicat seipsam, de qua aut nihil, aut vix aliquid ab homine sciri possibile est? ».43

Fundamentalis concordia inter cognitionem philosophicam et fidei cognitionem iterum confirmatur: fides postulat ut obiectum suum auxilio rationis comprehendatur; ratio, culmen investigationis attingens, necessarium ducit quidquid fides ostendit.

 

 

Perennis sancti Thomae Aquinatis sententiarum novitas

43. Locus omnino singularis hoc in longo itinere sancto Thomae reservatur, non tantum ob ea quae in eius doctrina continentur, verum etiam ob habitudinem dialogicam quam ille tunc temporis interserere scivit cum Arabica et Hebraica doctrina. Illa quidem aetate, qua christiani disputatores reperiebant veteres thesauros philosophiae, et immediatius philosophiae Aristotelicae, summum eius exstitit meritum quod eminere fecerit concordiam inter rationem et fidem. Utriusque lumen, rationis scilicet et fidei, a Deo procedit, ille ratiocinatus est, idcirco inter se opponere nequeunt.44

Thomas adhuc acrius denotat naturam, obiectum proprium philosophiae, ad intellegentiam divinae revelationis conferre posse. Fides igitur rationem non metuit sed eam quaerit fiduciamque in ipsa collocat. Quemadmodum gratia supponit naturam eamque perficit, 45 ita fides supponit et perficit rationem. Quae, fidei lumine illustrata, eximitur a fragilitate et a limitatione quae ex peccati commissione proveniunt, et necessariam invenit fortitudinem, qua in cognitionem mysterii Dei Unius et Trini se sublevet. Etsi in luce vehementer ponit supernaturalem fidei indolem, Doctor Angelicus non est oblitus ipsius rationabilitatis praestantiam; immo, penitus descendere scivit et sensum illius sapientiae circumscribere. Fides quidem quodam modo est « exercitium cogitationis »; ratio hominis nec abrogatur nec minuitur, cum fidei veritatibus assentit; hae tamen veritates ex libera et conscia selectione attinguntur.46

Hac quidem de causa iure meritoque sanctus Thomas ab Ecclesia Magister doctrinae constanter est habitus et exemplum quod ad modum theologiam tractandi. Nos iuvat in memoriam revocare ea quae Dei Servus Decessor Noster Paulus VI scripsit septimo occurrente centenario ab obitu Doctoris Angelici: « Maxima profecto fuerunt s. Thomae et audacia in veritate quaerenda, et spiritus libertas in novis tractandis quaestionibus, et illa mentis probitas, eorum propria, qui, dum nullo modo patiuntur christianam veritatem contaminari profana philosophia, hanc tamen a priori minime respuunt. Quare, in christianae doctrinae historia eius nomen in numerum refertur praecursorum, quibus novus philosophiae atque scientiae universalis cursus debetur. Caput autem et quasi cardo doctrinae, qua ipse, ut summa et quasi prophetica ingenii acie praeditus erat, quaestionem dissolvit de novis mutuis relationibus inter rationem et fidem, in eo positum est, quod mundi saecularitatem cum arduis ac severis Evangelii postulatis composuit; atque hoc modo sese subduxit ab inclinatione, naturae aliena, ad mundum eiusque bona contemnenda, neque tamen descivit a supremis et indeclinabilibus principiis supernaturalis ordinis ».47

44. Praecipuas inter perceptiones sancti Thomae illa est quae missionem respicit quam Spiritus Sanctus explicat cum humanam scientiam maturat in sapientia. Iam a primis paginis Summae Theologiae48 Aquinas Doctor primatum docere voluit illius sapientiae quae est donum Spiritus Sancti et quae ad divinarum rerum cognitionem ducit. Eius theologia nos docet sapientiae proprietatem in eius arta conglutinatione cum fide et cognitione divina. Illa cognoscit per connaturalitatem, fidem praesumit et efficit ut concipiatur rectum iudicium suum, initium sumens a veritate ipsius fidei: « ...sapientia quae ponitur donum differt ab ea quae ponitur virtus intellectualis acquisita. Nam illa acquiritur studio humano: haec autem est "de sursum descendens", ut dicitur Iac. 3, 15. Similiter et differt a fide. Nam fides assentit veritati divinae secundum seipsam: sed iudicium quod est secundum veritatem divinam pertinet ad donum sapientiae ».49

Primatus tamen huic sapientiae tributus non inducit Doctorem Angelicum ut duas alias additicias formas sapientiae obliviscatur: formam nempe philosophicam, quae fulcitur facultate qua intellectus, intra proprios limites, instruitur ad res investigandas; et formam theologicam, quae ex Revelatione pendet et fidei veritates scrutatur, ipsum Dei mysterium attingendo.

Intime persuasus de eo quod « omne verum a quocumque dicatur a Spiritu Sancto est », 50 sanctus Thomas nulla adductus utilitate, veritatem dilexit. Quaesivit eam ubicumque ea exprimi potuit, universalem eius indolem quam maxime illustrando. Magisterium Ecclesiae in ipso vidit et aestimavit ardens veritatis studium; doctrina illius, eo quod universalem, obiectivam et transcendentem veritatem semper asseruit, attigit culmina « quibus attingendis impar humana intelligentia est ». 51 Merito quidem ille appellari potest « apostolus veritatis ». 52 Quoniam indubitanter ad veritatem animum attendebat, revera obiectivum eius sensum agnoscere scivit. Eius vere est philosophia essendi et non apparendi dumtaxat.

 

 

Seiunctae a ratione fidei tragoedia

45. Primis conditis studiorum universitatibus, theologia propius cum aliis formis investigationis et scientificae cognitionis conferri potuit. Sanctus Albertus Magnus et sanctus Thomas, quamquam asserebant exsistentiam cuiusdam compagis inter theologiam et philosophiam, primi fuerunt viri docti qui necessariam agnoverunt autonomiam qua philosophia et scientiae indigebant, ut singulae argumentis propriae investigationis incumberent. Attamen, inde ab exeunte Medio Aevo legitima distinctio inter has duas cognitionis areas paulatim in nefastum discidium mutata est. Post nimiam animi rationalistarum cupiditatem, quorundam disputatorum propriam, sententiae talia posuerunt fundamenta, ut pervenirent ad philosophiam seiunctam et omnino autonomam quod ad fidei veritates. Varia inter consectaria huius seiunctionis diffidentia quaedam exstitit in dies validior quod attinet ad ipsam rationem. Quidam generalem, scepticam et agnosticam diffidentiam profiteri coeperunt, vel ad maius spatium fidei tribuendum, vel ad quamcumque evertendam de eadem mentionem rationalem.

Ut breviter dicamus, quidquid doctrina Patrum doctorumque Medii Aevi cogitaverat atque exsecuta erat veluti profundam unitatem, causam cognitionis accommodatae ad altissimas speculationis formas, omnino reapse deletum est ope doctrinarum faventium defensioni cognitionis rationalis a fide seiunctae eamque substituentis.

46. Extremae opinationes, quae magis valent, in occidentali praesertim historia, perbene noscuntur et videntur. Nihil est immodestiae edicere philosophicam disciplinam recentioris temporis magna ex parte esse progressam a christiana Revelatione gradatim disiunctam, eo usque opposita palam attingeret. Praeterito saeculo hic motus suum fastigium attigit. Quidam « idealismi » asseclae multifarie fidem eiusque elementa, vel Iesu Christi mortem ac resurrectionem, in dialecticas structuras ratione intellegibiles immutare contenderunt. Huic opinioni variae humanismi athei species, philosophice elucubratae, obstiterunt, quae fidem reputarunt perniciosam atque progressum plenae rationalitatis prohibentem. Haud veritae sunt ipsae ne novas religiones sese exhiberent quorundam consiliorum fulcimento utentes, quae in politica ac sociali ratione, in systemata quaedam evaserunt omnia complectentia humanitati exitiosa.

In rebus scientificis vestigandis mens positivistica adolevit, quae non modo discessit ab omni significatione opinationis christianae de mundo, verum etiam, ac potissimum, omnia indicia metaphysicae moralisque rationis prolabi sivit. Inde factum est ut quidam scientiae periti, ethica mente omnino carentes, in periculo versati sint ne amplius persona eiusque tota vita medium teneret studii locum. Immo quidam illorum, de viribus technicae artis progressus plane conscii, concedere videntur sollicitationi, praeter mercatus rationes, demiurgicae potestati in naturam ac in ipsum hominem.

Veluti consequens discriminis rationalismi tandem nihilismus crevit. Quatenus philosophia nullius rei, pro hominibus nostrae aetatis quandam suam habet pellicientem vim. Eius fautores inquisitionem putant in se ipsam conclusam, nulla data spe neque facultate adipiscendi veritatis metam. In nihilismi opinatione exsistentia dat tantum copiam quiddam sentiendi et experiendi, qua in re evanida primas agunt partes. Ex nihilismo illa opinio orta est de nullo officio definitive tenendo, quandoquidem fugacia et temporaria sunt omnia.

47. Non est obliviscendum, ceterum, in hodierna cultura philosophiae partes esse immutatas. Ex sapientia et universali scientia, in unam quamlibet e multis scientiae provinciis redacta est; immo, quibusdam ex rationibus, partes omnino supervacanae eidem dumtaxat tribuuntur. Aliae interea rationalitatis formae magis magisque increbuerunt, quae philosophicae disciplinae leve pondus manifeste tribuerunt. Pro veritatis contemplatione atque finis ultimi sensusque vitae inquisitione, formae hae rationalitatis diriguntur — vel saltem sunt convertibiles — veluti « rationes instrumentales », quae inserviant utilitatis propositis, voluptatibus vel dominationi.

Quam lubricum sit hanc viam decurrere inde a Nostris primis Litteris Encyclicis editis ediximus, cum scripsimus: « Nostrae aetatis homo semper urgeri videtur iis ipsis rebus, quas efficit, nempe proventu operis manuum suarum et magis etiam laboris mentis et voluntatum propensionum. Fructus huius multiformis industriae humanae obnoxii sunt — nimis celeriter quidem ac saepe tali modo, qui praevideri non possit — « alienationi », quatenus illis, qui eos protulerunt, simpliciter auferuntur: hoc non solum fieri contigit nec tanta ratione, quanta, saltem ex parte, in quodam ambitu ex eorum effectibus consequenter et oblique enato, iidem fructus contra hominem ipsum convertuntur. Haec videtur esse summa acerbissimae condicionis exsistentiae hominum nostri temporis, prout maxima et universali amplitudine patet. Quare homo maiore in dies afficitur timore. Metuit enim, ne fructus sui, non omnes quidem neque plerique, sed nonnulli et ii sane, qui singularem partem habent ingenii eius et industriae, contra se ipsum convertantur ».53

His culturae immutationibus praepositis, nonnulli philosophi, veritatem ipsius causa inquirere desistentes, sibi hoc unum statuerunt ut obiectivam certitudinem practicamve utilitatem obtinerent. Proximum fuit ut vera rationis dignitas offunderetur, quae nempe facultatem amisit verum cognoscendi et absolutum vestigandi.

48. Quod in postrema hac historiae philosophiae parte eminet, pertinet, igitur, ad contemplatam progredientem fidei a philosophica ratione distractionem. Omnino verum est quod, res attente cogitanti, in philosophica quoque cogitatione eorum qui operam dederunt spatio inter fidem et rationem dilatando, magni pretii germina cogitationum nonnumquam ostenduntur, quae penitus excussa et recta mente cordeque exculta, efficiunt ut veritatis iter reperiatur. Haec cogitationis germina inveniri possunt, exempli gratia, in perpensis explicationibus de perceptione experientiaque, de specierum summa deque irrationali personalitate deque intersubiectivitate, de libertate bonisque, de tempore historiaque. Mortis quoque argumentum graviter unumquemquem philosophum compellare potest, ut in se ipse germanum suae vitae sensum reperiat. Id autem non sibi vult praesentem inter fidem et rationem necessitudinem subtilem iudicii conatum non postulare, quandoquidem tum ratio tum fides sunt extenuatae et sunt factae altera alteri debiles. Ratio, Revelatione nudata, devia itinera decucurrit, quae eandem in discrimen inferunt haud cernendi ultimam metam. Fides, ratione carens, animi sensum et experientiam extulit, atque sic in periculo versatur ne amplius sit universalis oblatio. Fallax est cogitare fidem, coram infirma ratione, plus posse; ipsa, contra, in grave periculum incidit ne in fabulam ac superstitionem evadat. Eodem modo ratio, quae fidei firmatae non obversatur, ad novitatem et radicalitatem ipsius « esse » contuendas non lacessitur.

Ne importuna igitur videatur gravis firmaque Nostra compellatio, ut fides et philosophia artam illam coniunctionem redintegrent, quae eas congruas efficiat earum naturae, autonomia vicissim servata. Fidei parrhesiae respondere debet rationis audacia.

 

 

CAPUT V - DE RE PHILOSOPHICA MAGISTERII IUDICIA

 

Magisterii prudens discretio uti veritati praestitum officium

49. Suam ipsius philosophiam non exhibet Ecclesia, neque quamlibet praelegit peculiarem philosophiam aliarum damno. 54 Recondita huius temperantiae causa in eo reperitur quod philosophia, etiam cum necessitudinem instituit cum theologia, secundum suam rationem suasque regulas agere debet; nullo modo alioquin cavetur ut illa ad veritatem vergat et ad eam per cursum ratione perpendendum tendat. Levis auxilii esset quaedam philosophia quae non procederet ratione gubernante secundum sua ipsius principia peculiaresque methodologias. Quod huius rei caput est, autonomiae radix, qua philosophia fruitur, in eo invenitur quod ratio natura sua ad veritatem vergit ipsaque praeterea ad eam consequendam necessaria habet instrumenta. Philosophia huius « statuti constitutivi » sibi conscia facere non potest quin servet necessitates quoque et perspicuitates veritatis revelatae proprias.

Historia tamen demonstravit declinationes et errores in quos haud semel recentiore potissimum aetate philosophicae opinationes inciderint. Munus non est Magisterii neque officium opem ferre ad lacunas philosophicae cogitationis mancae implendas. Eius est, contra, palam et strenue obsistere, cum philosophicae sententiae dubiae periculum iniciunt ne revelatio recte intellegatur nec non cum falsae factiosaeque effunduntur opiniones, quae graves errores disseminant, exturbantes Dei populi simplicitatem et fidei sinceritatem.

50. Ecclesiae ideo Magisterium, sub fidei lumine suum iudicium criticum de philosophicis opinationibus ac sententiis, quae cum doctrina christiana contendunt, ex auctoritate proferre potest ac debet. 55 Ad Magisterium in primis pertinet iudicare quae praesumptiones philosophicae et consecutiones veritati revelatae aversentur, pariterque postulata significare quae sub lumine fidei a philosophia requiruntur. In philosophicae praeterea scientiae progressu complures philosophantium scholae sunt ortae. Etiam plures hae disciplinae Magisterium compellant ad iudicium officiose enuntiandum an primigenia principia, quibus hae scholae nituntur, cum postulatis Dei verbi ac theologicae cogitationis propriis componi possint necne.

Ecclesia quippe demonstrare debet id quod fidei alienum oriri potest in quadam philosophica disciplina. Complures namque philosophicae cogitationes, ut opiniones de Deo, de homine, de eius libertate deque eius ethica agendi ratione, Ecclesiam recta compellant, quandoquidem veritatem revelatam quam ipsa tuetur contingunt. Cum hoc iudicium enuntiamus, nos Episcopi « testes veritatis » esse debemus in diaconia sustinenda humili sed tenaci, quae singulis philosophis aestimanda est, in commodum « rectae rationis », rationis videlicet quae de vero congruenter cogitat.

51. Hoc autem iudicium non quaedam infitiatio intellegi primo debet, proinde quasi Magisterium auferre vel imminuere quaslibet actiones velit. Immo eius cohortationes volunt in primis philosophicas vestigationes lacessere, promovere, incitare. Philosophi ceterum primi necessitatem percipiunt se ipsos iudicandi, errores, si qui sunt, corrigendi necnon nimis angustos fines transgrediendi in quibus eorum philosophica cogitatio gignitur. Illud praecipuum est considerandum, unam esse veritatem, quamvis eius significationes historiae vestigia exhibeant atque, insuper, e ratione humana propter peccatum sauciata et hebetata oriantur. Inde constat nullam historicam philosophiae formam legitime sibi vindicare posse facultatem totam veritatem complectendi, neque plene explanandi hominem, mundum, hominis necessitudinem cum Deo.

Hodiernis porro temporibus, cum systemata, rationes, opinationes ac argumenta philosophica saepe minutatissime digesta multiplicentur, magis magisque sub fidei lumine acumen iudicii deposcitur. Quod iudicium est arduum, quia, si quidem iam est laboriosum ingenitas ac non alienabiles facultates rationis agnoscere, finibus constitutivis et historicis additis, multo incertius interdum erit iudicium discernendi, in singulis philosophicis notionibus, id quod, sub fidei respectu, validum et frugiferum exhibent, pro eo quod praebent falsum et periculosum. Ecclesia utique scit thesauros sapientiae et scientiae in Christo abscondi (cfr Col 2,3); quocirca operam dat ut philosophica inquisitio evolvatur, ne via intercludatur, quae ad mysterium agnoscendum ducit.

52. Recentioribus non modo temporibus Ecclesiae Magisterium suam mentem de quibusdam philosophicis doctrinis patefecit. Ut quaedam supponamus exempla, sufficit ut memorentur saeculorum decursu declarationes de opinionibus quibusdam quae affirmabant animas praeexsistere, 56 itemque de variis idolatriae esoterismique superstitiosi obnoxiis formis quae in astrologicis enuntiationibus 57 continentur; ne obliviscamur scripta magis systematica adversus averroismi Latini sententias, quae christianae fidei aversantur.58

Si Magisterii verbum crebrius a superiore inde saeculo exauditum est, id accidit quod illa aetate non pauci catholici suum esse officium putarunt suam philosophiam opponere opinionibus recentiorum philosophorum. Tunc autem Ecclesiae Magisterium omnino coactum est ad vigilandum ne hae philosophicae doctrinae vicissim in formas falsas et negatorias transgrederentur. Sunt idcirco censura aequabiliter affecti hinc fideismus 59 et traditionalismus radicalis,60 propter eorum diffidentiam naturalium rationis facultatum, illinc rationalismus,61 et ontologismus,62 quandoquidem rationi naturali id tribuebant, quod solummodo fidei lumine cognosci potest. Quae valida in his disceptationibus continebantur Constitutione dogmatica Dei filius recepta sunt, qua primum Concilum Oecumenicum quoddam, Vaticanum scilicet I, sollemniter inter Revelationem ac fidem necessitudinem pertractavit. Doctrina quae in documento illo continetur penitus et salubriter philosophicam complurium fidelium inquisitionem affecit atque hodiernis quoque temporibus quiddam perstat praeceptivum ad quod tendere debemus ad iustam congruentemque christianam hac de re inquisitionem consequendam.

53. Potius quam de singulis philosophorum sententiis, Magisterii effata de necessitate cognitionis naturalis atque, ideo, novissime philosophicae pro fide intellegenda tractaverunt. Concilium Vaticanum I, summatim referendo et sollemniter doctrinam confirmando quam ordinarium in modum constanterque fidelibus Magisterium pontificium ministravit, lucide edixit quam inseparabiles sint simulque plane seiunctae naturalis Dei cognitio et Revelatio, ratio et fides. Concilium ex praecipua postulatione sumpsit initium, quam ipsa Revelatio praesumebat, Deum scilicet esse naturaliter cognosci posse, rerum omnium principium et finem, 63 atque sollemni illa iam memorata enuntiatione desiit: « Duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum ».64 Asseverare ideo contra omnes rationalismi species oportebat fidei mysteria a philosophicis inventis separari, illaque haec praecedere et transcendere; altera ex parte adversus proclivia ad fidem blandimenta, necesse fuit ut veritatis unitas confirmaretur ideoque etiam efficax emolumentum quod rationalis cognitio tribuere potest ac debet fidei cognitioni: « Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare se ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere ».65

54. Nostro quoque saeculo, Magisterium plus quam semel hanc rem agitavit, admonens de rationalismi blanditiis. Hoc in prospectu Pii PP. X est consideranda opera, qui animadvertit modernismi fundamentum illas esse philosophicas notiones, quae phaenomenismum, agnosticismum et immanentismum redolebant.66 Neque momentum pondusve obliviscendum catholicae detrectationis marxistarum philosophiae atque communismi athei.67

Pius PP. XII deinceps vocem suam intendit cum, in Litteris illis Encyclicis quarum titulus Humani generis, de erratis sententiis moneret, quae cum evolutionismi, exsistentialismi et historicismi opinionibus nectebantur. Idem Pontifex clarius edixit placita haec non a theologis esse elucubrata ac prolata, sed « extra ovile Christi » 68 originem traxisse; simul addidit tales errores non simpliciter eiciendos, sed iudicio critico ponderandos: « Iamvero theologis ac philosophis catholicis, quibus grave incumbit munus divinam humanamque veritatem tuendi animisque inserendi hominum, has opinationes plus minusve e recto itinere aberrantes neque ignorare neque neglegere licet. Quin immo ipsi easdem opinationes perspectas habeant oportet, tum quia morbi non apte curantur nisi rite praecogniti fuerint, tum quia nonnumquam in falsis ipsis commentis aliquid veritatis latet, tum denique quia eadem animum provocant ad quasdam veritates, sive philosophicas sive theologicas, sollertius perscrutandas ac perpendendas ».69

Postremo etiam Congregatio pro Doctrina Fidei, peculiare suum explens officium pro universali Romani Pontificis magisterio, 70 iterum de periculo monuit in quo versari possunt quidam theologiae liberationis theologi sumendo sine iudicii acumine principia et rationes a marxismo mutuata.71

Superioribus igitur temporibus identidem ac diversimode de re philosophica iudicium discernendi exercuit Magisterium. Quod autem Decessores Nostri recolendae memoriae attulerunt magni pretii existimatur subsidium quod oblivione obruere haudquaquam licet.

55. Si hodiernas condiciones consideramus, animadvertimus pristinas restitui quaestiones, easdemque proprietatibus novis. Non agitur tantum de quaestionibus quae singulas personas coetusve complectuntur, sed de cogitationibus inter homines serpentibus ita ut quodammodo in mentem communem iam convertantur. Talis est, exempli gratia, radicalis de ratione diffidentia, quam recentes multarum inquisitionum philosopharum explicationes ostendunt. Hac de re compluribus ex partibus audita est vox de « interitu metaphysicae »: est voluntas ut philosophia tenuioribus muneribus contenta sit, quae tantum versetur in factis intepretandis vel in vestigationibus de quibusdam certis argumentis humanae cognitionis vel eiusdem de structuris.

In ipsa theologia quaedam praeteriti temporis iterum emergunt sollicitationes. In nonnullis huius aetatis theologicis scholis, exempli gratia, quidam rationalismus progreditur, praesertim cum placita, quae philosophice habentur valida, praeceptiva ad theologicam inquisitionem agendam iudicantur. Id potissimum accidit cum theologus, scientiae philosophicae expers, sine iudicio sententiis iam in communem loquelam cultumque receptis, at satis rationali fundamento carentibus, temperatur.72

Neque desunt qui in fideismum periculose regrediantur, quippe qui rationalis cognitionis philosophicaeque scientiae pondus ad fidem intellegendam, immo ad ipsam facultatem possidendam in Deum credendi, non agnoscat. Hodie pervagata opinio huius fideisticae propensionis est « bliblicismus », qui Sacrarum Litterarum lectionem earumque explicationem unicum arbitratur veridicae congruentiae caput. Sic evenit ut Dei verbum cum sola Sacra Scriptura aequetur, hoc modo Ecclesiae doctrinam perimendo, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II palam confirmavit. Constitutio Dei Verbum postquam commonefecit simul in Sacris Libris simul in Traditione 73 inesse Dei verbum, graviter edicit: « Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae commissum, cui inhaerens tota plebs sancta cum Pastoribus suis adunata, in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat (cfr Act 2,42) ».74 Non ad Sacram Scripturam dumtaxat igitur sese refert Ecclesia. Etenim « suprema fidei eius regula » 75 ex unitate oritur quam inter Sacram Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium posuit Spiritus, quae sic mutuo implicantur, ut haec tria seiunctim nullo modo esse possint.76

Non est porro subaestimandum periculum quod inest in proposito quodam Sacrae Scripturae veritatem eruendi ex una tantum adhibita methodologia, necessitate neglecta latioris exegesis, quae una cum tota Ecclesia ad textus plene intellegendos accedere sinat. Quotquot in Sacrae Scripturae studium incumbunt prae se usque ferre debent varias methodologias explanatorias in aliqua ipsas etiam inniti opinatione philosophica: est illa acumine pensitanda antequam sacris scriptis aptetur.

Aliae absconditi fideismi formae agnosci possunt eo quod theologia speculativa parvi aestimatur ac pariter philosophia classica despicatui habetur, ex cuius notionibus sive fidei intellectus sive dogmaticae ipsae formulae verba exceperunt. Pius PP. XII, felicis recordationis, de hac traditionis philosophicae oblivione necnon de desertis translaticiis locutionibus monuit.77

56. Aliquo modo, postremo, effatis omnia complectentibus et absolutis diffidunt, ii potissimum qui arbitrantur ex consensu, non ex intellectu obiectivae realitati obnoxio depromi veritatem. Certe illud intellegi potest, in mundo qui in multas peculiaresque partes dispertitur, eum complexivum ultimumque vitae sensum difficulter agnosci, quem translaticia philosophia quaesivit. Verumtamen sub lumine fidei quae in Christo Iesu hunc ultimum sensum agnoscit, facere non possumus quin philosophos, christianos vel non christianos, incitemus ut rationis humanae facultati confidant neque metas in philosophandi arte nimis mediocres prae se ferant. Huius iam ad finem vergentis millenni historica lectio testatur hanc esse calcandam viam: oportet veritatis ultimae cupido vestigationisque desiderium non amittantur, quae cum audacia novos cursus detegendi coniunguntur. Fides ipsa rationem lacessit ad omnem secessionem deserendam et ad omnia periclitanda, ut persequatur quae pulchra, bona veraque sunt. Fides sic rationis fit certus atque suadens advocatus.

 

 

Ecclesia philosophiae studiosa

57. Magisterium, utcumque, in erroribus notandis doctrinisque philosophorum aberrantibus non se continuit. Pari cura praecipua principia ad germanam philosophicae cogitationis renovationem assequendam confirmavit, definita demonstrando etiam curricula, quae sunt tenenda. Hac in re, Leo PP. XIII, Litteris suis encyclicis Æterni Patris, vere historicae significationis fecit illam pro Ecclesiae vita progressionem. Id scriptum ad hoc usque tempus unum exstat documentum pontificium illius gradus, quod philosophiae totum dicatur. Concilii Vaticani I eximius ille Pontifex doctrinam de necessitudine inter fidem et rationem repetiit atque amplificavit, idemque philosophicas cogitationes fidei ac theologicae scientiae summo esse auxilio demonstravit.78 Uno plus post saeculo complura illius scripti indicia sive re sive paedagogico usu nihil amiserunt utilitatis; primum ex omnibus est id quod ad incomparabilem sancti Thomae philosophiae praestantiam spectat. Doctoris Angelici doctrina restituta Leoni PP. XIII optima videbatur semita ad illum philosophiae usum recuperandum, quem postulabat fides. Sanctus Thoma — scripsit ille — « rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tum iura conservavit, tum dignitati consuluit ».79

58. Quae feliciter consecuta sit haec Pontificis invitatio omnes noverunt. Sancti Thomae de doctrina inquisitiones nec non aliorum scholasticorum auctorum novum impetum habuerunt. Historica studia valde excitata sunt et hanc ob rem mediaevalium philosophorum iterum sunt repertae divitiae, quae tunc temporis fere ignorabantur, atque novae Thomisticae scholae ortae sunt. Historica adhibita methodologia, sancti Thomae operum cognitio admodum progressa est atque innumeri fuerunt vestigatores qui animose in rerum philosophicarum theologicarumque disputationes illius aetatis thomisticam traditionem induxerunt. Catholici theologi huius saeculi auctoritate praestantiores, quorum cogitationibus et vestigationibus multum debet Concilium Oecumenicum Vaticanum II, huius renovationis philosophiae Thomisticae filii sunt. Ecclesia, saeculo vertente XX, valida philosophorum turma uti sic potuit, qui Angelici Doctoris in schola sunt instituti.

59. Thomistica utcumque et neothomistica renovatio, philosophicae repetitae cogitationis in cultura christianae indolis non fuit solum signum. Iam antea, atque una cum Leoniana invitatione, non pauci catholici philosophi exstiterant, qui recentioribus philosophantium cogitationibus innitentes, propria utentes methodologia, magnae auctoritatis duraturique momenti opera philosophica ediderant. Fuerunt qui sic altas summas composuerunt ut nihil ab his esset invidendum maximis idealismi commentis; alii porro ad fidem nova ratione tractandam, lumine praefulgente renovati intellectus conscientiae moralis, epistemologica fundamenta iecerunt; alii quandam induxerunt philosophiam quae, ab immanentia vestiganda sumpto initio, ad transcendentiam aditum reseravit; alii tandem in phaenomenologicae provinciam methodologiae fidei postulata inserere contenderunt. Diversis denique rationibus formae philosophicarum cogitationum sunt effectae, quae praeclaram christianae doctrinae traditionem in fidei rationisque unitate vitalem servaverunt.

60. Concilium Oecumenicum Vaticanum II autem pro parte sua de philosophia locupletissimam ac fertilissimam exhibet doctrinam. Oblivisci non possumus, his potissimum consideratis Litteris Encyclicis, Constitutionis Gaudium et spes integrum quoddam caput anthropologiae biblicae esse quasi compendium, idemque exstare pro philosophia quoque consilii fontem. Illis in paginis de humanae personae valore agitur, quae ad imaginem Dei creata est, eius dignitatis et praestantiae prae ceteris creaturis ratio affertur atque eius rationis transcendens facultas ostenditur.80 Atheismi quoque quaestionem Gaudium et spes considerat et illius philosophicae opinationis errorum apposite afferuntur causae, non alienabili praesertim personae spectata dignitate ac libertate.81 Procul dubio altam philosophicam significationem habent illarum paginarum sententiae, quas Nos in Nostras primas Litteras Encyclicas Redemptor hominis rettulimus, quaeque veluti firmum quoddam constituunt ad quod Nostra doctrina constanter convertitur: « Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri (Rom 5,14), scilicet Christi Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eidemque altissimam eius vocationem patefacit ».82

Concilium de philosophia quoque discenda tractavit, cui ad sacerdotium candidati operam dare debent; quae cohortationes in universum sunt ad christianam totam institutionem convertendae. Affirmat enim Concilium: « Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni imprimis ad solidam et cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur, innixi patrimonio philosophico perenniter valido, ratione quoque habita philosophicarum investigationum progredientis aetatis ».83

Haec praecepta etiam atque etiam sunt confirmata nec non in aliis Magisterii documentis explicata, ut solida philosophica institutio praestetur, iis praesertim qui ad theologicas disciplinas se comparant. Ipsi autem saepenumero huius institutionis pondus ostentavimus iis qui, in pastorali vita, aliquando cum hodierni mundi necessitatibus contendere et causas aliquorum morum intellegere debebunt, prompta responsa daturi.84

61. Si quidem compluribus temporibus necesse habuimus hanc questionem iterum attingere, cogitationum Doctoris Angelici vim confirmavimus atque ut eius philosophia comprehenderetur institimus, id ex eo ortum est quod Magisterii praescripta haud semper optanda animi promptitudine servata sunt. In catholicis scholis multis, annis post Concilium Oecumenicum Vaticanum II finitum, huius rei quaedam visa est hebetatio propterea quod minoris aestimata est non modo philosophia scholastica, verum etiam in universum tota philosophica disciplina. Mirantes ac dolentes animadvertimus haud paucos theologos esse participes huius neglegentiae philosophicae disciplinae.

Diversae numerantur rationes quae alienae huic voluntati subsunt. Diffidentia de ratione apprime est referenda, quam huius aetatis philosophia magnam partem ostendit, quippe quae metaphysicam de ultimis hominis quaestionibus inquisitionem late deserat, ut proprium studium in peculiaria regionaliaque negotia convertatur, quae nonnumquam mere sunt formalia. Huic rei praeterea accedit erratum iudicium quod circa praesertim « scientias humanas » exstitit. Concilium Oecumenicum Vaticanum II saepe probandum pondus scientificae inquisitionis confirmavit, ut hominis mysterium altius intellegeretur.85 Si quidem theologi ad has scientias cognoscendas easdemque recte in suis inquisitionibus adhibendas invitantur, id tamen intellegi non debet ipsis implicite dari potestatem philosophiam segregandi vel amovendi in pastorali institutione ac « fidei praeparatione ». Oblivisci denique non potest in fidei inculturationem reciperatum studium. Vita praesertim novensilium Ecclesiarum effecit ut, una cum praeclaris cogitationis formis, intellegeretur compluras inesse popularis sapientiae manifestationes, quae verum patrimonium culturae et traditionum constituunt. Harum tamen consuetudinum inquisitio una cum philosophiae vestigatione procedere debet. Haec ipsa sinet ut probanda popularis sapientiae lineamenta exsistant, dum necessario illa cum Evangelio enuntiando coniungit.86

62. Firmiter confirmare placet philosophiae disciplinam praecipuum habere momentum quod abstrahi non potest in studiorum theologicorum ratione et in alumnorum apud Seminaria institutione. Haud igitur inconsiderate studiorum theologicorum curriculum antecedat temporis quoddam spatium, quo peculiare philosophiae ediscendae praevideatur opus. Electio haec, quam Concilium Lateranense V confirmavit, 87 in experientia radices agit quam Media Aetas est adepta, cum convenientia inter philosophicam et theologicam disciplinam conspicuum obtinuit locum et momentum. Haec studiorum ratio affecit, iuvit et curavit, quamvis oblique, maximam partem promotionis recentioris philosophiae. Conspicuum exemplum exhibet beneficium, quod contulerunt Francisci Suarez Disputationes metaphysicae, quae etiam in Studiorum Universitatibus Germaniae Luteranis reperiebantur. Haec autem methologia relicta sive in sacerdotali institutione sive in theologica inquisitione grave detrimentum attulit. Conspiciatur, exempli gratia, cogitationis et hodiernae culturae indiligentia, quae effecit ut omnes dialogi formae tollerentur vel omnes philosophiae sine iudicio susciperentur.

Magna Nos tenet spes has difficultates sublatum iri, prudenti intercedente philosophica et theologica institutione, quae numquam in Ecclesia desinere debet.

63. Has propter rationes, Nobis visum est instantem esse rem, his Nostris Litteris Encyclicis, acre studium confirmare, quod philosophiae tribuit Ecclesia; immo artam coniunctionem, qua theologicum opus et philosophica inquisitio nectuntur. Inde Magisterii officium oritur philosophicam scientiam discernendi et concitandi, quae fidei minime aversetur. Nostrum est quaedam principia et indicia exhibere, quae necessaria arbitramur, ut ordinata necessitudo et efficax inter theologiam et philosophiam instituatur. Eorum sub lumine clarius iudicari poterit an qualemve necessitudinem cum diversis philosophicis scholis opinationibusque instituere debeat theologia, quas hodiernus mundus exhibet.

 

CAPUT VI - MUTUA INTER THEOLOGIAM ET PHILOSOPHIAM ACTIO

 

Fidei scientia atque philosophicae rationis postulata

64. Dei verbum singulis hominibus omni tempore et in omnibus terrarum orbis locis destinatur; et homo est naturaliter philosophus. Theologia autem, quatenus repercussa et scientifica elaboratio intellectus huius verbi sub fidei lumine, seu quasdam suas propter rationes seu ad peculiaria munia obeunda facere non potest quin necessitudinem cum philosophicis scholis instituat, quae reapse annorum decursu invaluerunt. Peculiaribus methodologiis theologis haud significatis, quod quidem ad Magisterium non pertinet, quaedam munia theologiae propria memorare potius volumus, in quibus ad philosophicas cogitationes ipsam propter naturam revelati Verbi est decurrendum.

65. Theologia veluti scientia fidei ordinatur duobus statutis principiis methodologicis, quae sunt: auditus fidei et intellectus fidei. Altero principio ipsa Revelationis depositum obtinet, quemadmodum id pedetemptim collustraverunt Sacra Traditio, Sacrae Litterae et vivum Ecclesiae Magisterium.88 Altero, theologia cogitationis postulatis respondere vult per speculativam ratiocinationem.

De congrua auditus fidei comparatione, philosophia theologiae suam peculiarem affert opem cum cognitionis personalisque communicationis structuram considerat atque nominatim varias species et officia loquelae. Aequum pariter est pondus quod confert philosophia ut ecclesialis Traditio, Magisterii effata nec non eximiorum theologiae magistrorum sententiae aptius intellegantur: hi enim mentem suam patefaciunt saepe per cogitata formasque cogitationis, quae a certa quadam philosophica traditione mutuo suscipiuntur. Hac in re theologus rogatur ut non modo significet notiones vocabulaque, quibus Ecclesia cogitat suamque docrinam definit, verum etiam ut penitus philosophicas opinationes intellegat quae forte tam notiones quam nomina affecerint, ut ad rectas congruasque significationes perveniatur.

66. Si vero intellectus fidei ponderatur, animadvertendum est apprime divinam Veritatem « propositam nobis in Scripturis Sacris secundum doctrinam Ecclesiae intellectis » 89 propria fruere intellegibilitate tam logice congruenti ut proponatur veluti germana sapientia. Intellectus fidei hanc veritatem clarius recludit, non modo logicas intellectivasque structuras percipiens enuntiationum quibus Ecclesiae doctrina componitur, verum etiam, et in primis, salutis sensum extollens quam tales enuntiationes pro singulis et pro humanitate continent. Per has nimirum enuntiationes simul sumptas fidelis ad salutis historiam cognoscendam pervenit, cuius fastigium in persona Christi eiusdemque paschali mysterio reperitur. Fidei assentiendo fit ipse huius mysterii particeps.

Theologia dogmatica, ex parte sua, facultatem possidere debet adipiscendi universalem sensum mysterii Dei Unius et Trini atque oeconomiae salutis simul per rationem narrationis, simul, potissimum per formam ratiocinationis. Id efficere debet, profecto, intellectivis adhibitis notionibus quae critico iudicio effinguntur cum omnibus communicabili. Etenim absque philosophiae adiumento res theologicae illustrari non possunt, quales exempli gratia, sermo de Deo, personales intra Trinitatem relationes, actio Dei in mundo creantis, necessitudo inter Deum et hominem, Christi identitas qui est verus Deus et verus homo. Idem in diversis theologiae moralis argumentis viget, ubi quaedam notiones immediate usurpantur, veluti lex moralis, conscientia, libertas, personalis responsalitas, culpa, et similia, quae ad philosophicae ethicae rationem definiuntur.

Necesse est ideo ut fidelis ratio naturalem habeat, veram congruentemque cognitionem de rebus creatis, de mundo et de homine, quas res etiam revelatio divina tractat; magis etiam, ipsa facultatem habere debet moderandi hanc cognitionem per modum intellectionis et argumentationis. Quapropter theologia dogmatica speculativa praesumit et complectitur philosophiam hominis, mundi atque, altius, ipsius « esse », quae quidem in obiectiva veritate innititur.

67. Theologia fundamentalis, suam propter disciplinae indolem quae officium sustinet rationem fidei reddendi (cfr 1 Pt 3,15), munus in se recipere debebit comprobandi et enodandi necessitudinem inter fidem et philosophicam scientiam. Concilium iam Vaticanum I, doctrinam resumens Pauli (cfr Rom 1,19-20), in id iam animos converterat, quasdam scilicet exstare veritates quae naturaliter, ideoque philosophice, cognosci possunt. Earum cognitio necessario anteponitur ad Dei revelationem suscipiendam. In revelatione eiusque credibilitate vestiganda una cum consentaneo fidei actu, theologia fundamentalis demonstrare debet, sub cognitionis per fidem lumine, quasdam eminere veritates, quas iam ratio suo in autonomo vestigationis itinere percipit. Iisdem plenitudinis sensum tribuit Revelatio, dum eas ad divitias dirigit mysterii revelati, in quo ultimum finem reperiunt. Cogitetur, exempli gratia, de naturali Dei cognitione, de facultate divinam revelationem ab aliis phaenomenis secernendi vel de eius credibilitate agnoscenda, de humana loquela habili, facta ad loquendum significanti veroque modo de illis etiam rebus, quae humanam experientiam praegrediuntur. Omnibus ex his veritatibus mens ducitur ad exsistentiam agnoscendam cuiusdam viae quae est fidei reapse praeparatoria, quae in revelationem accipiendam recidere potest, propriis principiis propriaque autonomia haud declinatis.90

Simili modo theologia fundamentalis intimam convenientiam ostendere debebit inter fidem eiusque praecipuam necessitatem sese explicandi per rationem, quae maxima cum libertate consentire potest. Fides poterit hoc modo « iter plene demonstrare rationi illi, quae sincere veritatem requirit. Sic fides, Dei donum, quamvis ratione haudquaquam innitatur, nullo pacto ea carere potest; similiter exstat necessitas, ut ratio ex fide vim sumat, novosque fines consequatur, ad quos sola pervenire non potest ».91

68. Theologia moralis fortasse etiam maiore indiget philosophiae auxilio. In Novo Foedere enim humana vita multo minus temperatur quam in Vetere Testamento. Vita in Spiritu fideles ducit ad libertatem responsalitatemque quae ipsam Legem transgrediuntur. Evangelium utcumque et apostolica scripta sive universalia christiane agendi principia ministrant sive doctrinam praeceptaque singularia. Ut eadem peculiaribus vitae individualis et socialis condicionibus accommodentur, oportet Christianus suam conscientiam funditus obstringere possit suique ratiocinii vim. Aliis verbis, id requirit ut theologia moralis recto philosophico prospectu utatur sive quod ad naturam humanam societatemque spectat sive quod ad ethicae deliberationis principia universalia.

69. Quispiam fortasse obiciat in praesenti condicione theologo esse deveniendum ut opem recipiat, potius quam a philosophia, ab aliis humanae scientiae formis quae sunt historia ac potissimum scientiae, quarum omnes homines singulares mirantur recentiores progressus. Alii autem, post auctum de necessitudine inter fidem et culturam sensum, affirmant theologiam esse convertendam potius ad translaticias sapientias quam ad philosophiam quae ex Graecia orta est quaeque Eurocentrica dicitur. Alii denique, initium ex falsa culturarum pluralismi opinatione sumentes, universale plane respuunt patrimonii philosophici bonum, quod recepit Ecclesia.

Hae aestimationes, quae ceterum in conciliari doctrina reperiuntur, 92 aliquam veritatem prae se ferunt. Eo quod ratio fit ad scientias, quae ratio compluribus in casibus utilis est quandoquidem pleniorem de obiecto vestigando cognitionem praebet, necessaria tamen non est obliviscenda pars quam agit cogitatio proprie philosophica, critica et in universalem rem vergens, quae ceterum a feraci culturarum permutatione requiritur. Illud proprie confirmare cupimus in uno certoque casu non esse consistendum, princeps munus neglegendo, ostendendi videlicet universalem indolem obiecti fidei. Hoc praeterea non est obliviscendum: quod philosophica cogitatio peculiariter confert, intellegere sinit tum in diversis vitae opinationibus tum in culturis, « non quid homines senserint, sed qualiter se habeat veritas rerum ». 93 Non variae hominum opiniones, sed veritas dumtaxat theologiae opitulari potest.

70. Peculiariter autem est ponderandum argumentum, quod convenientiam tangit inter culturas, etiamsi necessario de ea re penitus non edisseratur, propter implicationes quae inde sive in re philosophica sive in re theologica oriuntur. Quod Ecclesia convenit culturas et cum iisdem contendit, id usque ab Evangelii praedicati initio experta est Ecclesia. Christi praeceptum discipulis datum lustrandi omnia loca, « usque ad ultimum terrae » (Act 1,8), ut ab Eo revelata Veritas transmitteretur, copiam communitati christianae dedit probandi continuo nuntii universalitatem atque impedimenta ex culturarum diversitate inducta. Locus epistulae sancti Pauli ad Ephesios efficacem opem fert, ut intellegatur quemadmodum primaeva christiana communitas hoc negotium egerit. Apostolus scribit: « Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit » (2,13-14).

Eiusmodi scripto ob oculos habito, nostra cogitatio latius panditur et mutationem attingit quae facta est postquam Gentiles ad fidem pervenerunt. Pro divitiis salutis, quam Christus attulit, decidunt impedimenta quae varias culturas dissociant. Dei repromissio in Christo fit nunc donatio universalis: non amplius circumscripta cuiusdam populi proprietatibus, eius sermone et moribus, sed cunctis destinatur ut patrimonium ex quo quisque haurire libere potest. Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes in Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur. Christus ipse sinit ut duo populi « unum » sint. Qui erant « longinqui », novitatis beneficio quam paschale mysterium attulit « proximi » fiunt. Iesus divisionis parietes diruit et peculiari consummatoque modo per participationem sui mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut cum sancto Paolo effari possit Ecclesia: « Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei » (Eph 2,19).

Hac tam simplici enuntiatione luculenta veritas significatur: fidei concursus cum diversis culturis reapse effecit novam rem. Culturae, cum altius radices in natura humana agunt, testimonium secum ferunt illius apertionis ad universalitatem et transcendentiam quae propria est hominis. Ipsae ideo exhibent diversas ad veritatem accessiones, quae perutiles sunt homini, cui valores praebent qui magis magisque humanam reddere valent eius exsistentiam.94 Eo quod culturae antiquarum consuetudinum repetunt valores, ipsae secum ferunt — etiamsi implicite, sed hanc propter rationem haud minus vere — indicium, quod remittit ad Deum in natura sese manifestantem, sicut antea demonstratum est cum de sapientialibus scriptis et de sancti Pauli doctrina sermo factus est.

71. Culturae, quippe quae cum hominibus eorumque historia arte coniungantur, eosdem communicant cursus ad quos humanum tempus manifestatur. Immutationes ideo progressionesque recensentur, inductae a congressionibus quas homines inter se convenientes effecerunt quasque mutuae communicationes eorum vitae exemplarium pepererunt. Culturae aluntur bonorum communicatione, earumque vis vitalis ac diuturnitas pendent ex facultate patendi novitatibus suscipiendis. Quomodo hi motus explicantur? Quisque homo in quadam cultura illigatur, ex ea pendet, eandemque magnopere afficit. Ipse est simul filius perinde ac pater culturae in qua defigitur. In omnibus vitae significationibus, is aliquid secum comportat quod eum inter creaturas denotat: id est, duratura ad mysterium apertio eiusque inexplebile cognitionis desiderium. Quapropter unaquaeque cultura habet in se et patefacit inustam intentionem in aliquam consummationem. Itaque dici potest culturam habere in se facultatem suscipiendi divinam revelationem.

Ratio ipsa, secundum quam Christiani suam fidem experiuntur, cultura imbuitur illius loci qui proximus est et efficit vicissim ut eiusdem natura procedente tempore effingatur. Unicuique culturae Christiani immutabilem Dei veritatem praebent, quam Ipse in populi historia et cultura revelavit. Saeculorum sic decursu ille repetitur eventus cuius testes fuerunt peregrini qui die illo Pentecostes Hierosolymis adstabant. Cum Apostolos audivissent, rogaverunt: « Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei » (Act 2,7-11). Evangelium diversis in culturis enuntiatum, dum a singulis quibus destinatur fidei adhaesionem requirit, non impedit quominus ii suam culturalem proprietatem retineant. Id nullam discretionem gignit, quandoquidem baptizatorum populus illa universalitate distinguitur, quae omnes humanos cultus recipit, progressum iuvando illius rei quae in ea implicatur, ad plenam in veritate explicationem consequendam.

Quapropter id quod est cultura numquam fieri potest iudicandi norma, minus ac minus norma veritatis novissima pro Dei revelatione. Huic illive culturae non aversatur Evangelium, proinde quasi, eam conveniens, id quod ad eam pertinet eripere velit eandemque cogat extrarias formas et alienas sumere. Nuntius contra, quem in mundum atque in culturas defert fidelis, vera est liberationis forma ab omni perturbatione a peccato effecta, itemque est vocatio ad plenam veritatem. Hac in conspiratione, non modo culturae nulla re exuuntur, sed concitantur potius ut sese ad veritatem evangelicam aperiant, unde incitamenta ad alios progressus assequendos nanciscantur.

72. Eo quod evangelizationis missio suo in cursu philosophiam Graecam primam convenit, id haudquaquam significat ceteros aditus excludi. Hodie, quotiescumque Evangelium culturae ambitus attingit ad quos christiana doctrina antea non accessit, nova exsurgunt inculturationis opera. Eaedem fere quaestiones, quas primaeva aetate enodare debuit Ecclesia, hodiernis hominibus afferuntur.

Cogitationes Nostrae sua sponte ad orientales plagas convertuntur, quae perantiquis pietatis philosophiaeque traditionibus locupletantur. Inter eas India conspicuum obtinet locum. Grandis spiritalis impetus Indianam impellit mentem ad eam experientiam adipiscendam, quae, temporis spatiique impedimentis animo expedito, absolutum bonum attingat. In huius liberationis exquirendae processu, praecipuae metaphysicae scholae ponuntur.

Huius temporis Christianorum est, praesertim Indianorum, locupleti ex eiusmodi patrimonio elementa illa depromere quae cum illorum fide coniungi possunt, ita ut christiana doctrina ditior fiat. Hac in discretione agenda, quae ex conciliari Declaratione Nostrae aetate sumit consilium, quasdam iudicandi normas ii ob oculos habebunt. Prima norma est humani spiritus universalitas cuius postulata in diversissimis culturis eadem reperiuntur. Altera, quae ex prima oritur, haec est: cum Ecclesia maioris momenti convenit culturas antea haud attactas, id, quod per inculturationem Graecae et Latinae disciplinae adepta est, posthabere non potest. Talis si repudiaretur hereditas, providum Dei consilium oppugnaretur, qui per temporis historiaeque semitam suam ducit Ecclesiam. Haec, ceteroqui, iudicandi lex propria est Ecclesiae omnium aetatum, etiam subsequentis, quae se persentiet divitem factam iis ex rebus quas adepta erit per orientalium culturarum hodiernum accessum, et in hac hereditate nova indicia reperiet, ut frugifer instituatur dialogus cum culturis illis, quas humanitas iuvabit ut prosperent in suo ad futuram aetatem itinere. Tertio, cavebitur ne legitima proprietatis singularitatisque Indianae philosophiae expostulatio cum sententia illa confundetur, culturalem scilicet traditionem sua in diversitate concludi debere eamque per dissidentiam cum ceteris traditionibus emergere, quod quidem naturae humani spiritus ipsi est contrarium.

Quod de India dictum est, adscribitur patrimonio praestantium culturarum Sinensium et Iaponensium aliarumque Asiae Nationum itemque refertur thesauro culturarum Africae translaticiarum, quae verbis potissimum sunt transmissae.

73. His rebus consideratis, necessitudo quae inter theologiam et philosophiam opportune institui debet notam habebit cuiusdam circularis progressionis. Theologiae initium atque primigenius fons est Dei verbum in historia revelatum, dum ultimum propositum necessario erit ipsius intellectio quae sensim est perspecta succedentibus aetatibus. Quandoquidem autem Dei verbum est Veritas (cfr Io 17,17), fieri non potest quin ad eiusdem aptiorem intellectum opem conferat humanae veritatis inquisitio, philosophans scilicet mens, quae suis servatis legibus explicatur. Non agitur de hac vel illa notione vel parte cuiusdam systematis philosophici in theologico sermone simpliciter adhibenda; decretorium est quod fidelis ratio suae cogitationis facultatem exerceat ad verum reperiendum quendam intra motum, qui, initium ex Dei verbo sumens, consequi conatur pleniorem eiusdem comprehensionem. Omnino porro liquet, agendo has intra duas res — Dei verbum scilicet altioremque eius cognitionem — rationem paene percipi et quodammodo gubernari, ut semitas illas vitet quae extra Veritatem revelatam eandem perducant ac, tandem, simpliciter extra ipsam veritatem; immo ea incitatur ad explorandas semitas, quas sola ne suspicatur quidem se illas decurrere posse. Hoc ex circulari motu cum Dei verbo philosophia locupletior evadit, quia novos et inexspectatos attingit fines.

74. Ubertatis comprobatio huius necessitudinis exhibetur personalibus eventibus clarorum theologorum christianorum, qui ut philosophi etiam eximii enituerunt, qui scripta sic altae speculativae praestantiae reliquerunt, ut iure antiquae philosophiae aequarentur doctoribus. Id tum de Ecclesiae Patribus dici potest, inter quos saltem sanctus Gregorius Nazianzenus atque sanctus Augustinus annumerantur, tum de Doctoribus mediaevalibus, inter quos trias illa elucet quam constituunt sancti Anselmus, Bonaventura et Thomas Aquinas. Fecunda illa philosophiae verbique Dei consociatio etiam ex magnanima emergit investigatione a recentioribus doctis provecta, in quibus memorare placet ex orbe occidentali homines veluti Ioannem Henricum Newman, Antonium Rosmini, Iacobum Maritain, Stephanum Gilson, Edith Stein simulque ex orientali orbe studiosos ut Vladimirum S. Solov'ev, Paulum A. Florenskij, Petrum K. Caadaev, Vladimirum N. Lossky. Uti paret, hi cum memorantur auctores, quibuscum alia pariter proferri possunt nomina, non omnem eorum doctrinae aestimationem prodere cupimus, verum exempla quaedam praestantiora illius efferre itineris investigationum philosophicarum ad quod beneficia singularia comparatio attulit cum fidei doctrinis. De hoc autem non est ambigendum: horum doctorum spiritalis itineris contemplatio non poterit quin progredienti veritatis inquisitioni proficiat atque usui consectariorum in hominum utilitatem. Sperari oportet hanc eximiam philosophicam-theologicam traditionem nunc et futuro de tempore suos successores necnon pro Ecclesiae humanitatisque bono cultores esse inventuram.

 

 

De diversis philosophiae statibus

75. Quemadmodum patet ex historia necessitudinum inter fidem et philosophiam sicut supra paucis dictum est, diversi philosophiae status prae fide christiana distingui possunt. Primus status philosophiam a Revelatione evangelica penitus distractam complectitur: philosophiae est condicio quae aetatibus illis ante Redemptorem natum historice exstitit atque post Eum in regionibus nondum ab Evangelio contactis. Hac in condicione philosophia legitime affectat se sui iuris esse inceptum, quae videlicet secundum suas ipsius leges agit, quae suis unis viribus innititur. Quamvis de gravibus limitationibus conscii simus, quae ingenitae humanae debilitati adscribuntur, haec affectatio est sustentanda et roboranda. Philosophicum namque studium, prout ad veritatem intra naturalem provinciam perquirendam tendit, saltem implicite rei supernaturali patens est.

Immo magis: etiam cum theologicus ipse sermo philosophicis notionibus et argumentationibus utitur, cogitationis rectae autonomiae necessitas est servanda. Etenim argumentatio, quae secundum strictas normas rationales evolvitur, effecta quaedam universaliter valida consequitur et praestat. Etiam hic viget principium, secundum quod gratia non destruit, sed perficit naturam: fidei assensus, qui tum intellectum tum voluntatem obstringit, liberum arbitrium cuiusque fidelis rem revelatam suscipientis haud dissolvit sed perficit.

Ex hoc congruo postulato penitus opinio illa digreditur sic dictae philosophiae « seiunctae », quam complures philosophi recentiores persequuntur. Potius quam ut aequam philosophandi autonomiam affirmet, ipsa sibi arrogat ius quidlibet sua in provincia excogitandi, quod quidem, ut patet, illegitimum est: veritatis adiumenta respuere, quae ex divina revelatione oriuntur, idem est ac aditum intercludere ad altiorem veritatem cognoscendam, ipsius philosophiae detrimento contingente.

76. Alter philosophiae status locutione philosophiae christianae a multis designatur. Haec appellatio legitima est, dummodo ipsa in ambiguum ne detrahatur: id enim non significat Ecclesiam philosophiam publicam suam habere, quandoquidem fides qua talis non est philosophia. Hac locutione ars designatur christiane philosophandi, meditatio scilicet philosophica quae vitaliter cum fide coniungitur. Non agitur ideo simpliciter de philosophia quadam a christianis philosophis confecta, qui suis in inquisitionibus aliquid contra fidem dicere noluerunt. Cum de philosophia christiana sermo fit, omnes comprehendi debent praestantes illi progressus philosophicae disciplinae, qui numquam contigissent nisi opem directe vel oblique christiana fides attulisset.

Duae ergo sunt christianae philosophiae species, quarum altera est subiectiva, secundum quam fides purificat rationem. Ut theologalis virtus, ipsa rationem a nimia confidentia exsolvit, ad quam illecebram facile philosophi inclinant. Iam sanctus Paulus Ecclesiaeque Patres, atque nobis proximi philosophi veluti Pascal et Kierkegaard, censura quadam id notarunt. Humiliter animum colligit philosophus ut quasdam quaestiones tractet, quas difficulter explicare valet haud consideratis Revelationis elementis. Puta, exempli gratia, mali dolorisque quaestiones, personalem Dei identitatem atque interrogationem de vitae sensu vel, strictius, quaestionem metaphysicam radicalem: « Cur est aliquid? ».

Pars exinde adest obiectiva, quae ad ipsam materiam spectat: lucide quasdam exhibet veritates Revelatio, quas tametsi attingere potest ratio, nunquam tamen easdem repperisset si suis unis viribus innixa esset. Hoc in rerum prospectu quaestiones ponuntur, veluti notio Dei personalis, liberi et creatoris, quae ad philosophicae cogitationis progressum tantum pondus habuit, potissimum quod spectat ad philosophiam respicientem « esse ». Ad hanc provinciam ipsa peccati realitas quoque pertinet, quemadmodum ipsa fidei lumine manifestatur, quae quidem operam dat ut quaestio de malo congruenti ratione philosophice ponatur. Persona quoque, quae veluti spiritale quiddam consideratur, est peculiaris fidei proprietas: dignitatis christianus nuntius, aequalitatis ac libertatis hominum procul dubio vim habuit in philosophica cogitata, quae recentiores philosophi pepererunt. Ad propiora tempora accedentes, id memorare debemus quod agnitum est momentum quod induit etiam pro philosophia historicus eventus, christianae Revelationis culmen. Non casu ille cuiusdam historiae philosophiae factus est cardo, qui veluti novum veritatis humanae inquisitionis caput exhibetur.

Inter obiectiva philosophiae christianae elementa necessitas quoque adnumeratur perquirendi rationalitatem nonnullarum veritatum, quae in Sacris Scripturis significantur, veluti supernaturalis vocationis hominis possibilitas atque peccatum ipsum originale. Haec munia rationem lacessunt ad agnoscendum quiddam inibi inesse veri rationalisque, longe multumque ultra illos angustos fines quibus ipsa se conclusura erat. Argumenta haec reddunt re rationis provinciam laxiorem.

Has agitantes rationes, philosophi haud facti sunt theologi, propterea quod fidei veritatem intellegere et collustrare non studuerunt sumpto initio a Revelatione. Sua in ipsorum provincia, via meraque ratione sua usi agere perrexerunt, sed suam inquisitionem ad novos veri ambitus explicaverunt. Asseverare licet quod sine hac Dei verbi acri opera, philosophiae recentioris ac recentissimae magna pars haud exsisteret. Res suum praecipuum habet momentum, quamvis christianam orthodoxiam a compluribus novissimorum horum saeculorum philosophis deseri observetur.

77. Alius philosophiae significans status habetur cum ipsa theologia ad philosophiam provocat. Theologia reapse semper philosophico indiguit adiumento atque indiget. Cum sub fidei lumine rationis criticae sit opera, theologica inquisitio rationem cognitionibus et argumentationibus excultam et figuratam tota in sua vestigatione praesumit atque deposcit. Theologia porro philosophia indiget quacum paene dialogum instituat, ut comprobet intellegibilitatem universalemque principiorum suorum veritatem. Non casu accidit ut philosophiae non christianae susciperentur ab Ecclesiae Patribus et mediaevalibus theologis explicandi causa. Haec historica res praestantiam demonstrat autonomiae quam etiam hoc in suo tertio statu servat philosophia, sed necessarias praecipuasque immutationes pariter ostendit, quas ipsa pati debet.

Hoc ipsum propter necessarium insigneque adiumentum a Patrum usque aetate ancilla theologiae vocitata est philosophia. Nomen istud minime usurpatum est ad subiectionem servitutemque quandam significandam vel munus demonstrandum merae functionis philosophiae in theologiam collatum. Locutio potius significatione adhibita est qua usus est Aristoteles, cum de scientiis experimentalibus quasi de « ancillis primae philosophiae » dissereret. Eiusmodi locutio, quae difficulter hodie propter autonomiae principia, quemadmodum supra dictum est, adhibetur, saeculorum decursu iuvit ut necessaria inter duas scientias necessitudo significaretur earumque dissociationis impossibilitas.

Si autem theologus recusaret philosophia uti, periculum esset ne ipse inscius philosopharetur seque concluderet structuris cogitationis fidei intellegendae parum aptis. Philosophus, ex parte sua, si quodlibet excludendum esse cogitaret cum theologia commercium, per se fidei christianae principia capessere suum esse sentiret, sicut nonnullis recentioribus philosophis contigit. In utroque casu periculum exstaret ne delerentur primaria autonomiae principia, quae omnis scientia servare vult.

Hic philosophiae status quem consideravimus, quandoquidem in Revelatione intellegenda implicatur, una cum theologia sub Magisterii eiusque iudicii auctoritate strictius ponitur, sicut antea demonstravimus. Ex fidei namque veritatibus quaedam necessitates derivant, quas philosophia servare debet cum necessitudinem instituit cum theologia.

78. His praepositis cogitationibus, probe intellegitur cur subinde laudaverit Magisterium sancti Thomae philosophiae merita eundemque putaverit ductorem atque theologicae disciplinae exemplar. Nihil intererat philosophicas quasdam quaestiones complecti, neque imperare peculiares opinationes ut tenerentur. Magisterii propositum erat, atque est, significare quemadmodum sanctus Thomas germanum sit exemplar illorum qui veritatem perquirunt. Eius enim in meditatione rationis postulata et fidei vis altissimam invenerunt summam ex iis quae humana cogitatio unquam attigit, quippe qui Revelationis proprietatem radicitus tuitus sit, proprium rationis cursum numquam deprimendo.

79. Clarius quae antea edixit Magisterium ostendentes, novissima hac in parte quaedam postulata enuntiare volumus, quae theologia — immo, antehac Dei verbum — philosophicae cogitationi ac recentioribus philosophicis hodie exhibet. Quemadmodum supra dictum est, ad suas regulas agere suisque principiis inniti debet philosophus; nisi una tamen esse non potest veritas. Revelatio, et quae in ea continentur, rationis inventa eiusque legitimam autonomiam numquam comprimere possunt; at ratio, ex parte sua, sese interrogandi et percontandi facultatem numquam amittere debet, sibi omnino conscia se absolutum quiddam propriumque non esse. Veritas revelata, clare id quod est collustrando sumens initium ex splendore quem efficit id quod per se Est, philosophicae cogitationis iter illuminabit. Revelatio christiana verus fit, itaque, locus ubi philosophica et theologica disciplina, mutuam necessitudinem instituentes, coniunguntur et reciprocantur. Optandum igitur est ut theologi ac philosophi a sola veritatis auctoritate temperentur ita ut philosophia cum Dei verbo congruens contexatur. Philosophia haec locus erit ubi humani cultus et christiana fides convenient, consensionis erit sedes inter fideles et non fideles. Opem feret ut fideles sibi sint altius conscii altitudinem sinceritatemque fidei iuvari dum nectitur cum cogitatione dumque eam non recusat. Patrum rursus doctrina in hanc nos persuasionem perducit: « Et ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione cogitare [...] Omnis qui credit, et credendo cogitat, et cogitando credit [...] quoniam fide si non cogitatur nulla est ».95 Et etiam: « Si tollatur assensio fides tollitur, quia sine assensione nihil creditur ».96

 

CAPUT VII - POSTULATA HODIERNA ET OFFICIA

 

Verbi Dei postulationes haud renuntiandae

80. Continent Sacrae Litterae, tam explicito quam modo implicito, complura elementa ex quibus haurire licet claram cuiusdam philosophicae crassitudinis aestimationem hominis orbisque. Gradatim conscii facti sunt Christiani iis in paginis sacris divitem concludi thesaurum. Inde quidem elucet id quod experimur non esse absolutum, non esse increatum neque ex se ipso generatum. Deus est Absolutus unus. De Bibliorum paginis praeterea manifesto apparet species hominis veluti Dei imaginis, quae certa prae se fert indicia de eius essentia ac libertate nec non animae immortalitate. Quandoquidem orbis creatus non sibi solus sufficit, omnis deceptio autonomiae, quae creaturas omnes a Deo suapte natura pendere proindeque hominem etiam negaverit, ad calamitates perducit quae rationabilem harmoniae inquisitionem sensusque humanae vitae delent.

Mali pariter moralis quaestio, quod omnium est tristissimum, in Bibliis agitatur, ubi illud dicitur haud posse ad aliquod vitium materiae debitum redigi, verum vulnus potius esse quod ex inordinata libertatis humanae affirmatione proficiscitur. Verbum Dei, denique, quaestionem providet de ipsius vitae sensu suumque praebet responsum dum ad Christum Iesum, incarnatum Dei Filium, dirigit hominem qui vitam humanam plenissime complet. Aliae similiter rationes enucleari possunt ex textus sacri lectione; attamen repudiatio inde elucet cuiuslibet formae relativismi, materialismi, pantheismi.

Primaria huius »philosophiae » in Bibliis repositae persuasio haec est: humana vita et mundus ipse aliquid significant et ordinantur ad sui perfectionem quam in Christo Iesu eveniunt. Incarnationis mysterium manebit semper veluti medium punctum ad quod quis referatur ut comprehendere possit arcanum vitae humanae, orbis conditi et Dei ipsius. Hoc in mysterio extremae fiunt philosophiae provocationes, quoniam incitatur ratio humana ut suam efficiat logicam viam ad deruendos muros quibus periculum est ne ipsa circumdetur. Hic, vero, tantummodo vitae humanae sensus in summum evadit. Intima enim Dei hominisque essentia intellegibilis redditur: in Verbi Incarnati mysterio, divina natura atque humana cum suis cuiusque proprietatibus servantur simulque declaratur necessitudo singularis qua colligantur in coniunctione mutua sine permixtione.97

81. Animadverti oportet inter significantiora hodiernae nostrae condicionis elementa esse « discrimen significationis ». Iudicia, saepe indolis scientificae, de vita et mundo eatenus sunt multiplicata ut praebeatur nobis re vera species aliqua divisarum notitiarum. Istud efficit ut difficulter ac nonnumquam frustra sensus sive significatio rerum conquiratur. Immo vero — id quod magis animum obturbat — in hac datorum factorumque congerie quibus hodie vivitur et quae videntur condere ipsius vitae viam, sunt qui interrogent utrum adhuc interrogare attineat de ipso rerum sensu. Opinationum multitudo inter quas disputatur cui sit respondendum, aut etiam variae rationes interpretandi et contemplandi mundum hominisque vitam, nihil aliud perficiunt nisi ut exsecutam efficiant intimam hanc dubitationem quae facile in scepticismi atque indifferentiae affectionem transit vel etiam varias in nihilismi indicationes.

Hinc autem consequitur ut hominum animus quadam forma ambiguae cogitationis occupetur, quae eo illos permovet ut magis etiam in se concludantur intra propriae immanentiae fines, nulla habita transcendentis ratione. Philosophia quae caret omni interrogatione de vitae humanae significatione magno obicitur periculo ne humana ratio in usum dumtaxat alicuius instrumenti reducatur, omni vero veritatis inquirendae studio sublato.

Ut autem verbo Dei conveniat necesse in primis est philosophia suam reperiat sapientialem amplitudinem quaerendi novissimum ac omnia complectentem sensum vitae. Haec prima necessitas, si res bene ponderantur, ipsi philosophiae addit perutile incitamentum ut suae ipsius naturae accomodetur. Id agens, enim, non erit dumtaxat decretoria quaedam et critica postulatio quae diversis scientiae partibus earum fundamentum ac limitem designat, verum proponetur etiam veluti extrema facultas colligandi totam scientiam actionemque hominum, dum ad unum finem eos concurrere cogit adque sensum ultimum. Haec sapientialis amplitudo eo magis hodie poscitur quia amplior technicae humani generis potentiae auctus renovatam peracutamque petit bonorum supremorum conscientiam. Si technica haec instrumenta forma alicuius ordinationis ad finem non solum utilitatis deficiant, cito videri illa possint inhumana, immo in generis humani potentiales eversores aliquando se convertere.98

Ultimum hominis finem patefacit verbum Dei universalemque addit sensum ipsius actionibus in terris. Hanc ob causam philosophiam illud hortatur ut se dedat reperiendo naturali sensus huius fundamento, qui nempe religiosa cuiusque hominis constitutio est. Quaecumque philosophia negare voluerit hunc ultimum et universalem sensum reperiri posse, erit non modo impar verum etiam erronea.

82. Ceterum hoc sapientiae munus non potest aliqua philosophia explere quae ipsa vicissim non est vera solidaque scientia, quae scilicet non tantum dirigitur ad elementa peculiaria et relativa — sive functiones tangunt sive formas vel utilitates — rerum ipsarum, sed ad totam ultimamque earum veritatem, id est ad essentiam ipsam obiectorum cognitionis. Ecce itaque secunda postulatio: ut hominis comprobetur facultas adipiscendae veritatis cognitionis; quae, ceterum, cognitio obiectivam attingat veritatem, per illam adaequationem rei et intellectus quam Scholasticae disciplinae doctores appellaverunt.99 Haec postulatio, fidei plane propria, explicatis verbis in Concilio Oecumenico Vaticano II est rursus inculcata: « Intellegentia enim non ad sola phaenomena coarctatur, sed realitatem intellegibilem cum vera certitudine adipisci valet, etiamsi, ex sequela peccati, ex parte obscuratur et debilitatur ». 100

Philosophia prorsus phaenomenorum aut rerum aequivocarum haud idonea erit quae hoc suppeditet auxilium divitiis verbi Dei altius perscrutandis. Etenim, pro concesso semper Sacra Sacriptura habet hominem, licet falsitatis sit reus fallaciaeque, cognoscere tamen posse et comprehendere perlucidam semplicemque veritatem. Libris Sacris ac praesertim Novo Testamento, insunt loci et adfirmationes indolis omnino ontologicae. Veras enim declarationes potuerunt proferre auctores inspirati, quae nempe res denotarent obiectivas. Dici non potest Traditionem catholicam ullo modo erravisse cum dicta quaedam sancti Ioannis ac sancti Pauli accepit velut sententias de ipsa Christi essentia. Cum his affirmationibus et intelligendis et exponendis dat operam, theologia subsidio proinde indiget alicuius philosophiae quae facultatem cognitionis obiective verae non neget, quantumvis perfici illa possit. Hoc pariter de conscientiae moralis valet iudiciis, quae Sacrae Litterae concedunt esse posse obiective vera.101

83. Priores hae postulationes tertiam secum important: opus est philosophia naturae vere metaphysicae, quae excedere nempe valeat empirica indicia ut, veritatem conquirens, ad aliquid absolutum ultimum, fundamentale pertingat. Haec postulatio iam implicita reperitur in cognitionibus indolis sapientialis tum etiam analyticae; est necessitas praesertim cognitionum de bono morali cuius extremum fundamentum est Bonum supremum, Deus ipse. Nolumus hic loqui de metaphysica re tamquam de peculiari schola aut particulari consuetudine historica. Adfirmare id dumtaxat interest realitatem ac veritatem transcendere facta et elementa empirica; refert etiam defendere hominis potestatem cuius vi hanc rationem transcendentem ac metaphysicam percipiat modo vero certoque, licet imperfecto et analogico. Ita quidem metaphysica disciplina non respicienda est tamquam anthropologiae opposita, quandoquidem metaphysica ipsa sinit solide stabiliri dignitatis personae conceptum ex eius spiritali natura. Persona, nominatim, locum constituit praecipuum ut quis congrediatur cum actu essendi ac, propterea, cum meditatione metaphysica.

Ubicumque praesentem quandam appellationem ad absolutum et transcendens detegit homo, inibi ei aperitur indicatio metaphysicae rerum interpretationis: in veritate ac pulchritudine, in bonis moralibus ac personis ceteris, in esse ac in Deo. Magna manet nos provocatio hoc exeunte millennio, ut nempe transitum facere sciamus tam necessarium quam urgentem a phaenomeno ad fundamentum. Non ideo licet in sola experientia consistere; etiam quotiens haec exprimit et ostendit interiorem hominis naturam eiusque spiritalitatem, necesse est speculativa ponderatio spiritalem substantiam attingat nec non fundamentum cui innititur. Philosophica notio ideo quae omne metaphysicum spatium negaverit ex se prorsus inepta erit nec idonea ut officium congruum expleat mediationis ad Revelationem comprehendendam.

Perpetuo se verbum Dei ad ea refert quae experientiam praetergrediuntur atque etiam hominum cogitationem; at hoc « mysterium » patefieri non posset neque theologia illud quadamtenus intelligibile efficere valeret, 102 si humana cognitio artis experientiae sensuum limitibus circumscriberetur. Quocirca metaphysica exsistit tamquam quaedam intercessio praestans in theologica inquisitione. Theologia quidem, prospectu metaphysico destituta, ultra experientiae religiosae investigationem progredi non poterit neque permittere ut intellectus fidei congruenter universalem veritatis revelatae transcendentemque vim significet.

Si metaphysicae partes tantopere extollimus, hoc ideo accidit quod persuasum Nobis habemus necessariam hanc esse viam ad statum discriminis superandum, in quo hodie philosophia magna ex parte omnino versatur, et ad quosdam improbos nostra in societate diffusos emendandos mores.

84. Manifestius etiam elucet metaphysici operis pondus si progressus expenduntur quos hodie scientiae hermeneuticae iam efficiunt nec non variae sermonis humani pervestigationes. Consectaria quae his effluxerunt ex studiis utilissima esse possunt ad fidei intellectum, quatenus structuram cogitationis humanae sermocinationisque patefaciunt atque omnem sensum in sermone inclusum. Verumtamen earundem disciplinarum cultores sunt qui suis inquisitionibus eo dumtaxat adveniunt ut explicent quo pacto intellegatur et quo modo exprimatur rerum universitas, non tamen rationis humanae facultatem probant ut rerum essentia detegatur. Quomodo non dispici potest hoc in affectu confirmatio illius discriminis fiduciae, quod aetas nostra patitur, de rationis humanae potestate? Cum vero, ex praemissis quibusdam gratuitis, hae sententiae iam fidei doctrinam obscurant eiusve universalem denegant virtutem, tunc non modo rationem demittunt, verum sese ipsas omnino excludunt. Fides etenim luculenter postulat ut hominum sermo via quadam universali — etiam vocibus analogicis tamen non ideo minus significantibus — realitatem divinam ac transcendentem. 103 Res nisi ita se haberent, Dei verbum, quod semper divinum est licet lingua humana contineatur, nihil de Deo significare posset. Huius Verbi interpretatio non huc illuc ab explicatione alia in aliam explicationem conicere nos potest, ad nullam nos adducens affirmationem simpliciter veram; alioquin nulla esset Dei revelatio, sed tantummodo significatio humanarum notionum de Deo et de iis quae existimatur ille de nobis cogitare.

85. Probe novimus postulata haec, a philosophia ipsi Dei verbo iniuncta, videri posse ardua multis qui hodiernam investigationis philosophicae experiuntur condicionem. Hanc omnino ob causam, ea omnia Nostra facientes quae iam complures annos Summi Pontifices docere non desistunt quaeque rursus inculcavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II, vehementer confitemur Nobis esse persuasum hominem visionem unicam et ordinatam scientiae assequi posse. Hoc unum officiorum est quod christiana cogitatio proximo quidem christianae aetatis millennio in se recipere debebit. Multiplex scientiae humanae partitio, quatenus partim tantum ad veritatem accedere sinit ideoque etiam sensum ipsum perfringit, interiorem hominis hodierni impedit unitatem. Quare de his omnibus non potest sollicitari Ecclesia? Hoc sapientiae munus in eius pastores recta via ex Evangelio defluit neque ipsi se subducere possunt officio illius muneris explendi.

Quotquot hodie veluti philosophi respondere cupiant illis postulationibus quas cogitationi humanae Dei verbum imponit, eos credimus omnino suum debere explicare sermonem secundum easdem postulationes nec non continuam cohaerentiam cum diuturna illa traditione quae, ab antiquis profecta, transit per Ecclesiae Patres atque scholasticae disciplinae magistros, ut tandem ad intellegendos cogitationis recentioris atque huius aequalis temporis praecipuos fructus adveniat. Philosophus si hanc traditionem usurpare noverit seque ex ea dirigere, certe non poterit ipse fidelem se non demonstrare ipsi necessitati autonomiae philosophicarum investigationum.

Hoc sensu plurimum id significat, quod nempe quidam philosophi hodiernis in adiunctis se exhibeant fautores iterum detecti pergravis ponderis traditionum ad rectam cognitionis formam. Appellatio enim ad traditionem non sola praeteriti temporis recordatio est; agnoscit potius illa patrimonium culturae quod pertinet omnes ad homines. Par immo est dicere nos ad traditionem pertinere neque licere statuere de ea uti velimus. Hinc plane, quod radices in ipsam traditionem aguntur, permittitur nobis hodie ut cogitationem aliquam primam et novam et de futuro tempore providam enuntiemus. Eadem haec appellatio magis etiam pertinet ad theologiam. Non solum quia vivam Ecclesiae Traditionem ipsa possidet tamquam primigenum rerum fontem, 104 verum etiam quod idcirco theologia posse debet tum revocare altam traditionem theologicam quae priora saecula signavit, tum perennem illius philosophiae traditionem quae novit spatii temporisque fines excedere suam ob sapientiam.

86. Inculcata haec necessitas solidi vinculi continuationis deliberationum philosophicarum cum inquisitionibus traditionis christianae illuc spectat ut praevertatur periculo quod quibusdam hodie latius diffusis sententiis subest. Quamquam breviter, opportunum censemus immorari iis in sententiis quarum ostendantur errores indeque pericula philosophicae industriae intenta.

Eorum quidem primum (periculum) voce eclecticismi nuncupatur, quo nomine illius hominis describitur affectio qui, in investigando, in docendo et in argumentatione theologica, singulas notiones accipere solet diversis perceptas ex philosophiis, nulla earum habita ratione cohaerentiae neque ordinatae coniunctionis nec historicae collocationis. Hoc pacto ita se praebet ut veritatis partem in aliqua notione distinguere ab aliis erratis vel imperfectis rebus nequeat. Extrema eclecticismi dispici potest forma etiam rhetorico in abusu vocabulorum philosophicorum quae aliqui theologi interdum usurpant. Non utilis est similis abusus inquisitioni veritatis neque mentem sive theologicam sive philosophicam instituit ut modo serio doctoque argumentetur. Grave et altum doctrinarum philosophicarum studium tum etiam proprii earum sermonis et contextus ex quo sunt enatae, multum adiuvat ut eclecticismi pericula vincantur permittitque aptam in earum argumentationes theologicas ingressionem.

87. Error ipsius methodi est eclecticismus, qui tamen in se opinationes etiam historicismi contegere potest. Recte ut praeteriti temporis comprehendatur doctrina, ea necesse est sua in historiae atque culturae inseratur adiuncta. Primaria historicismi sententia, ex contrario, ea est ut philosophiae cuiusdam veritas sustineatur natura propria sua ad aliquod certum tempus aptata aut ad definitum historicum munus. Ita quidem, saltem implicite, perennis veri virtus negatur. Id quod aliqua aetate valebat ut verum, potest cessare id esse alio tempore, uti defendet historicista. Notionum humanarum historia, demum, ad eius iudicium paulo plus est quam archeologicum inventum ex quo haurire licet ut sententiae prioris temporis demonstrentur iam maximam partem praetermissae et in praesentia omni significatione carentes. Contra, potius reminiscendum est, etiamsi ipsa veritatis formula temporibus quadamtenus et culturae formis vinciatur, veritates vel errores inibi repertos posse nihilominus agnosci et uti tales aestimari, quantumvis spatio temporeve distent.

Intra theologicam meditationem plerumque se praebet historicismus quadam sub ratione « modernismi ». Dum enim quis merito studet sermonem theologicum accommodum et pervium reddere aequalibus suis, affirmationibus et dictionibus philosophicis tantummodo recentioribus utitur, criticis neglectis iudiciis quae ad traditionis lumen tandem aliquando proferenda sunt. Haec modernismi via, quoniam veritatem praesenti pro utilitate permutat, haud idonea reperitur ad veritatis satisfaciendum postulatis quibus respondeat theologia oportet.

88. Aliud expendendum est periculum, nempe scientismus. Haec philosophiae notio respuit tamquam validas omnes cognitionis formas alienas iis quae sunt scientiarum positivarum propriae atque in provinciam solorum phantasmatum reicit tum religiosam et theologicam cognitionem tum ethicam et aestheticam scientiam. Praeteritis temporibus eadem notio intra positivismum et neo-positivismum declarabatur, qui sensu destitutas iudicabant affirmationes metaphysicae indolis. Censura epistemologica omnem huic sententiae abstulit fidem, sed ecce novo renascitur sub scientismi vestitu. Hoc sub prospectu, bona ad animi motuum dumtaxat effecta rediguntur atque « essendi » notio praeteritur ut aliquid spatii nudis et simplicibus tribuatur factis. Sese igitur scientia praeparat ut per technologicos progressus omnibus dominetur vitae humanae partibus. Felices qui nullo modo possunt negari successus scientificae investigationes nec non horum temporum technologiae plurimum adiuverunt ut mens scientistica disseminaretur quae nullis iam videtur finibus circumscribi, cum in varias iam intraverit culturae formas et mutationes fundamentales ibi quoque effecerit.

Pro dolor, quod ad interrogationem pertinet de vitae sensu, notandum est a fautoribus scientismi eandem haberi quaestionem tamquam propriam orbis irrationalis aut omnino ficti. Non minus autem deludit huius mentis tractatio magnis de aliis philosophiae quaesitis quae, si iam non omnino praetermittuntur, aliqua deliberatione agitantur quae similitudinibus apparentibus fulcitur, fundamento carentibus omnino rationali. Hoc humanam rerum ponderationem reddit pauperiorem, cui fundamentales quaestiones illae subtrahuntur quas rationale animal, inde suis ab initiis in terra, perpetuo sibi proposuit. Postquam, hanc secundum sententiam, criticum iudicium ex ethica aestimatione est omissum, scientistarum doctrina efficere valuit ut plures sibi persuaderent id quod technica ratione fieri possit hanc ipsam ob causam morali ratione accipi posse.

89. Haud minorum periculorum praenuntius est ipse pragmatismus, qui animi affectus ad eum maxime pertinet qui, suis in electionibus, usum recusat deliberationum theoreticarum vel existimationum ethicis principiis innitentium. Insignia sunt practica consectaria quae ab eiusmodi mentis opinatione profluxerunt. Nominatim vero eo deventum est ut popularis regiminis opinatio proferretur quae nullo modo ad fundamenta ordinis officiorum et debitorum referretur ac propterea immutabilia: honestas vel inhonestas quorundam morum secundum maioris partis suffragia in senatibus statuitur. 105 Patent autem huiusmodi iudicationis consectaria: praecipuae morales sententiae sive pronuntiationes paulatim disputationibus subduntur quorundam institutorum. Praeterea: ipsa anthropologica disciplina graviter afficitur, proposita una dumtaxat hominis visione, a qua longe absunt ethicae dubitationes nec non vitales explicationes de sensu doloris ac sacrificii, vitae et mortis.

90. Hucusque recensitae opinationes perducunt vicissim ad latiorem quandam notionem quae hodie efficere videtur communem multarum philosophiarum prospectum quae iam a sensu essendi recesserunt. Loquimur enim de interpretatione nihilista quae simul omnis fundamenti repudiationem continet omnisque veritatis obiectivae negationem. Nihilismus est humanitatis hominis ipsius negatio et eius proprietatis, prius quam adversetur postulationibus et doctrinis verbi Dei propriis. Etenim haud oblivisci licet neglectum ipsius « esse » necessario secum etiam longinquitatem adferre ab obiectiva veritate ac, proinde, ab ipso fundamento illo quod hominis sustinet dignitatem. Fieri sic potest ut de vultu hominis illae submoveantur partes et species quae similitudinem Dei patefaciunt, unde paulatim aut ad destructivam potentiae cupiditatem adducitur aut solitudinis ad desperationem. Amota enim semel hominis veritate, omnino quis decipitur se liberum illum facere contendens. Nam veritas atque libertas aut coniunguntur simul aut simul misere amittuntur.106

91. Explanantes principia sententiarum modo propositarum noluimus integram praebere descriptionem hodiernae philosophiae condicionis: ceterum difficulter redigi illa potest unicam ad aestimationem. Adseverare Nostra potius interest haereditatem scientiae ac sapientiae revera pluribus locupletari in regionibus. Satis memorare est logicam, sermonis philosophiam, epistemologiam, naturae philosophiam, anthropologiam, altiorem investigationem affectuum cognitionis, existentialem accessum ad libertatis explicationem. E contrario, principii immanentiae affirmatio, quae veluti media subiacet postulatis rationalistis, iam a priore saeculo responsiones excitavit quibus altissima dubitatio inducta est de aliis postulatis de quibus eo usque disputatum non erat. Enatae ita sunt sententiae irrationales, simulque criticum iudicium aperuit manifesto vacuam omnino postulationem absoluti dominii rationis.

A quibusdam subtilioribus auctoribus aetas nostra uti tempus « post-modernum » est designata. Vocabulum istud, saepius quidem adhibitum de rebus inter se dissidentibus, indicat emergentem quandam elementorum novorum summam quae sua amplitudine et efficacitate graves manentesque perficere potuerunt mutationes. Ita verbum idem primum omnium adhibitum est de notionibus ordinis aesthetici et socialis et technologici. In provinciam deinde philosophiae est translatum, at certa semper ambiguitate signatum, tum quia iudicium de iis quae uti « post-moderna » appellantur nunc affirmans nunc negans esse potest, tum quia nulla est consensio in perdifficili quaestione de variarum aetatum historicarum terminis. Verumtamen unum illud extra omnem dubitationem invenitur: rationes et cogitationes quae ad spatium post-modernum referuntur congruam merentur ponderationem. Secundum enim quasdam earum opinationes certitudinum tempus dicitur iam sine remedio transiisse et homini ipsi iam discendum esse in rerum quodam prospectu vivere ubi nullus reperiatur sensus, sub nomine nempe rerum fugientium ac temporariarum. Omnem certitudinem iudicio suo delentes, complures auctores, necessariis neglectis distinctionibus, in dubium etiam fidei certitudines deducunt.

Quadamtenus confirmatur hic nihilismus in terrifica malorum experientia quibus aetas nostra est distincta. Ante calamitosum huius experimenti casum, optimismus rationalista, qui in historia deprehendebat victricem rationis progressionem, felicitatis libertatisque fontem, haud restitit ita ut iam ex maximis periculis et minis huius exeuntis saeculi invitatio sit ad desperationem.

Verum nihilominus est certam quandam mentem positivistam etiam nunc fidem tribuere deceptioni, cuius vi, propter reperta scientifica et technica, homo veluti demiurgus assequi ex se solo possit sibique obtinere plenum suam in fortunam dominatum.

 

 

Hodierna theologiae officia

92. Quatenus est Revelationis intellegentia, variis in historiae aetatibus theologia semper cognovit sibi diversarum culturarum postulationes esse suscipiendas ut intra eas, consentanea cum doctrinae explicatione, fidei elementa tradere posset. Hodie quoque duplex ad eam pertinet munus. Altera ex parte opus explicet illa oportet quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II suo tempore ei commisit: suas ut proprias renovaret docendi rationes quo evangelizationi efficacius inserviret. Hac in re quis recordari non potest de verbis a Summo Pontifice Ioanne XXIII prolatis dum aperiret Concilium? Dixit enim tunc: « Oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur quam tempora postulant nostra ». 107

Ex altera vero parte oculos theologia intendat necesse est ultimam in veritatem quam ei commendat Revelatio ipsa neque sibi satis esse existimet in mediis consistere intervallis. Decet enim reminisci theologum opus suum respondere « ad vim dynamicam, quae in ipsa fide inest » suaeque inquisitionis argumentum id esse: « Veritas, Deus vivus eiusque salutis consilium per Iesum Christum revelatum ». 108 Hoc munus, quod ante omnia afficit theologiam, simul quidem philosophiam provocat. Quaestionum enim multitudo, quae hodie premunt, communem poscit operam etiamsi multiplicibus rationibus illa expletur, ut cognoscatur denuo veritas atque exprimatur. Veritas, quae Christus est, ubique auctoritate universali se imponit quae gubernat, incitat et prosperat tum theologiam tum etiam philosophiam.

Quod creditur veritatem ubique validam cognosci posse, haud prorsus inde oritur intollerantia; condicio contra necessaria est ad verum sincerumque inter homines dialogum. Hac sola condicione fieri potest ut discidia vincantur et iter ad unam integram veritatem percurratur secundum eas semitas quas solus Domini resuscitati Spiritus cognoscit. 109 Nunc ipsum cupimus explicare quo pacto unitatis necessitas hodie in re conformetur, inspectis praesentibus theologiae officiis.

93. Propositum princeps quod explere vult theologia in eo consistit, ut Revelationis intellectus praebeatur fideique doctrina. Media propterea ipsius pars ac veluti centrum eius deliberationum erit mysterii ipsius Dei Unius et Trini contemplatio. Huc per mysterii Incarnationis Filii Dei ponderationem acceditur: eo quod ipse factus est homo ac deinde occuccurrit passioni et morti, quod mysterium in gloriosam eius resurrectionem atque ascensionem ad dexteram Patris evasit, unde veritatis Spiritum misit suam ad constituendam et animandam Ecclesiam. Hoc in rerum prospectu principale theologiae munus fit Dei kenosis intellectus, quod magnum humanae menti restat mysterium quae vix credibile opinatur dolorem mortemque posse amorem illum declarare qui nihil vicissim expetens sese dono concedit. Hac autem in re primaria quaedam necessitas iniungitur urgensque simul locorum ipsorum intenta pervestigatio: in primis Sacrarum Litterarum, deinde eorum quibus viva Ecclesiae Traditio profertur. Hic autem hodie nonnullae emergunt quaestiones, ex parte dumtaxat novae, quibus addi non potest solutio neglectis philosophiae officiis.

94. Respicit prima difficilis quaestio necessitudinem inter significationem et veritatem. Quemadmodum omnibus aliis in textibus accidit, ita etiam fontes, quos interpretatur theologus, ante omnia aliquam transmittunt significationem quae illuminanda est atque explananda. Nunc vero se exhibet haec significatio tamquam de Deo veritatem, quae a Deo ipso sacrum per textum traditur. Quocirca hominum in sermone incorporatur Dei sermo, qui suam veritatem communicat, ea admirabili « indulgentia » quae logicam Incarnationis rationem refert. 110 Revelationis ideo interpretans fontes oportet theologus se ipse interroget quae alta et germana sit veritas quam Scripturarum loci aperire volunt etiam intra sermonis limites.

Ad Bibliorum quod attinet locos ac praesertim Evangeliorum, minime quidem redigitur eorum veritas in eventuum dumtaxat historicorum narrationem vel in factorum nudorum patefactionem, perinde ac positivismus historicista contendit. 111 Hi ex contrario loci proponunt eventus quorum veritas ponitur ultra simplicem historiae casum: in eorum significatione in et pro salutis historia reperitur. Plene haec explicatur veritas illo ex perenni usu quem Ecclesia fecit illorum textuum saeculorum decursu, pristinam eorundem servando significationem. Pernecessarium itaque est ut etiam philosophice de necessitudinis ratione interrogetur quae inter factum eiusque significatum intercedit; haec necessitudo proprium historiae efficit sensum.

95. Non uni populo neque aetati uni destinatur Dei verbum. Dogmaticae similiter pronuntiationes, quantumvis temporis illius culturam referant quo eduntur, constantem tamen et decretoriam efferunt veritatem. Hinc ergo quaestio exsistit quomodo inter se concilientur absoluta universalisque veritatis indoles atque inevitabiles historiae culturaeque condiciones earum formularum quibus eadem significatur veritas. Uti superius iam diximus, historicismi opinationes haud possunt defendi. Usus autem disciplinae hermeneuticae, quae ad metaphysicae scientiae patet postulata, demonstrare valet quo pacto ex adiunctis historicis et incertis, in quibus textus sacri maturuerunt, ad veritatem transitus fiat ibidem patefactam, quae easdem illas praetergreditur condiciones.

Suo historico circumscriptoque sermone licet homini veritates expromere quae linguarum transcendunt usum. Etenim numquam potest nec tempore nec aliqua culturae forma coarctari veritas; intra historiam cognoscitur at historiam ipsam egreditur.

96. Sinit, haec consideratio, nos alterius iam difficultatis providere solutionem: de perpetua agitur auctoritate et vi sermonum conceptuumque adhibitorum in conciliorum definitionibus. Venerabilis iam Noster Decessor Pius XII hanc eandem quaestionem suis Encyclicis Litteris Humani generis pertractavit. 112

Hoc de argumento non facile disceptatur, quandoquidem serio animo ratio habeatur oportet ipsius significationis quam variis in culturae regionibus temporumque aetatibus verba sibi sumpserunt. Cogitationis humanae historia utcumque luculenter comprobat per progressionem varietatemque culturarum quasdam principales notiones universalem suam adservare cognoscendi vim proindeque veritatem earum affirmationum quam recludunt. 113 Res ita si non sese haberent, philosophia atque scientiae inter se haud quidquam communicare valerent neque percipi apud culturas diversas ab iis a quibus excogitatae sunt et elaboratae. Restat propterea hermeneutica quaestio, at solvi potest. Ceterum multarum notionum vera vis non prohibet quin imperfecta sit earum significatio; qua in re philosophica disceptatio multum efficere potest. Optatur, incirco, ut peculiari studio coniunctio pervestigetur inter sermonem intellectivum et veritatem, atque etiam proponantur apta itinera ad rectam eius intellegentiam.

97. Si grave theologiae officium est fontium interpretatio, aliud etiam et maioris prudentiae necessitatisque est revelatae veritatis perceptio sive intellectus fidei explicatio. Sicut iam superius innuimus, intellectus fidei postulat ut philosophia essendi partes quae in primis sinant ut theologia dogmatica consentaneo modo expleat sua munia. Dogmaticus primorum annorum huius saeculi pragmatismus, ad quem fidei veritates nihil aliud quam morum normae esse dicuntur, iam redargutus est atque reiectus; 114 nihilominus semper quis allicitur ut has intellegat veritates modo plane functionali. Tunc enim res recidet in rationem quandam prorsus inopportunam, reductivam ac necessaria gravitate speculativa destitutam. Verbi causa, Christologia, quae « de basi » dumtaxat proficiscatur, quemadmodum hodie dicere consueverunt, vel ecclesiologia ad societatis civilis exemplum solummodo composita, talis reductionis periculum declinare non possent.

Si traditionis theologicae universos complecti vult intellectus fidei thesauros, ad philosophiam essendi decurrere debet. Haec enim necessario quaestionem essendi rursus proponet secundum postulationes atque totius traditionis philosophicae etiam recentioris utilitates adlatas, omni omissa opportunitate in superatas iam philosophicas rationes futiliter recidendi. Intra metaphysicae christianae traditionis prospectum philosophia essendi est philosophia actuosa seu dynamica quae ipsis in suis ontologicis, causalibus et communicativis structuris praebet veritatem. Impetum suum ac perennem impulsum in eo reperit quod actu ipso « essendi » sustentatur, unde plena et generalis permittitur ad solidam rerum universitatem patefactio, omnibus excessis terminis ut Ille qui rebus omnibus consumationem tribuit attingatur. 115 Ea in theologia, quae sua ex Revelatione desumit principia tamquam a novo cognitionis fonte, haec omnino confirmatur indicandi ratio intimum secundum illud vinculum inter fidem et metaphysicam rationalitatem.

98. Explicari similes possunt deliberationes etiam ratione habita moralis theologiae. Philosophiae redintegratio postulatur etiam ut intellegatur fides ad credentium vitam actionemque spectans. Ante oculos constitutis provocationibus hodiernis in re sociali, oeconomica, in re politica ac scientifica, ethica hominis conscientia confunditur. In Litteris Encyclicis Veritatis splendor docuimus Nos complures in orbe nostro exsistentes difficultates inde oriri quod est « crisis circa veritatem. Amissa notione veritatis universalis de bono quod ab humana mente percipi potest, necessario de conscientia opinio est immutata, quae iam suo in primigenio statu non consideratur, tamquam scilicet actus intellectus personae cuius est adhibere universalem cognitionem boni in peculiari quadam condicione et iudicium facere de honesto eligendo hic et nunc; eo tenditur ut personae conscientiae privilegium tribuatur statuendi autonoma ratione normam boni malique, indeque agendi. Mens haec arte coniungitur cum individualistica ethica, secundum quam quisque cum sua confertur veritate, quae ab aliorum veritate differt ». 116

Totas per easdem Encyclicas Litteras praecipuas extulimus partes attinentes ad veritatem morali in provincia. Veritas haec de plerisque ethicis quaestionibus, quae magis hodie premunt, a theologia morali intentam exposcit meditationem quae eius in Dei verbo radices illuminet. Suum ut expleat hoc munus, debet ideo moralis theologia uti ethica philosophiae disciplina, quae bonorum veritatem respicit; ethica videlicet utatur oportet disciplina quae neque subiectiva sit neque utilitati soli serviat. Haec postulata ethica ratio importat atque ante flagitat philosophicam anthropologiam nec non metaphysicam bonorum tractationem. Hanc unicam rerum iudicationem adhibens, quae cum christiana vitae sanctitate virtutumque humanarum et supernaturalium exercitatione cohaeret, moralis theologia diversas sua in regione quaestiones agitare poterit — cuius generis sunt pax socialisque iustitia, familia, vitae defensio locorumque naturae custodia — multo quidem efficacius et plenius.

99. Theologicum Ecclesiae opus ad fidem et catechesim in primis nuntiandam deputatur. 117 Nuntiatio sive « kerygma » ad conversionem vocat, Christi proponendo veritatem quae eius consummatur paschali in Mysterio: in Christo, enim, uno veritatis agnosci potest plenitudo quae homines salvat (cfr Act 4,12; 1 Tim 2,4-6).

Hinc probe pariter intellegitur cur praeter theologiam sibi etiam catechesis adsumat maius quoddam pondus: in se enim haec complectitur philosophica aliqua consectaria fidei sub lumine vestiganda. Doctrina intra catechesim tradita aliquid certe ad instituendam personam humanam confert. Debet catechesis, quae etiam communicatio est facta per verba, Ecclesiae Magisterium tota ex ipsius integritate praebere, 118 coniunctionem illius etiam cum credentium vita demonstrans. 119 Unicum ita efficitur doctrinam inter et vitam vinculum quod aliter attingi non potest. Non sane veritatum intellectivarum corpus in catechesi traditur, verum viventis Dei mysterium. 120

Plurimum aequabiliter philosophica disputatio confert ad necessitudinem collustrandam inter veritatem et vitam, inter eventum et doctrinalem veritatem ac, praesertim, rationem inter transcendentem veritatem et sermonem qui humanitus intellegi potest. 121 Mutua consociatio inter disciplinas theologicas et exitus variis ex opinationibus philosophicis perceptos exprimet, itaque, veram fecunditatem in fide communicanda altiusque in ea comprehendenda.

 

 

CONCLUSIO

100. Quandoquidem iam transierunt plus quam centum anni cum Leonis XIII Litterae Encyclicae Æterni Patris prodierunt, quas saepenumero hoc in Nostro scripto commemoravimus, necessarium Nobis visum est de necessitudine inter fidem et philosophiam distinctius sermonem repetere. Omnino manifestum est momentum quod habet philosophica cogitatio in cultura explicanda et in personalibus socialibusque moribus temperandis. Ipsa multum potest, quod haud semper clare percipitur, etiam circa theologiam eiusdemque diversas disciplinas. Has propter causas consentaneum necessariumque esse iudicavimus vim confirmare quam philosophia pro fidei intellectu finibusque habet, quibus ipsa occurrit cum obliviscitur vel Revelationis veritates denegat. Ecclesia enim persuasissimum habet fidem et rationem « opem sibi mutuam » ferre, 122 dum utraque simul iudicium criticum et purificatorium exercet, simul stimulum admovet ad inquisitionem producendam et altius perscrutandas res.

101. Si autem opinationum historiam respicimus, in occidentali potissimum parte, commode percipiuntur divitiae quae ad hominum progressum a philosophiae et theologiae occursu atque ab earum ipsarum acquisitionum permutationibus manarunt. Theologia, quae dono apertionem recepit proprietatemque quarum vi tamquam fidei scientia exsistere valet, rationem certe lacessivit ut radicali novitati pateret, quam Dei revelatio secum fert. Hoc sine dubio philosophiae fuit utilitati, quae hoc modo novos prospectus in alias significationes comparere vidit, quae rationi altius sunt perscrutandae.

His quidem consideratis rebus, quemadmodum confirmavimus theologiae esse sinceram cum philosophia necessitudinem redintegrare, ita similiter iterare debemus philosophiae pro cogitationis bono et progressu recuperandam esse cum theologia necessitudinem. Reperiet in ea non singulorum hominum cogitationem, quae, quamvis alta locuplesque sit, unius personae tamen limitibus et lineamentis circumscribitur, sed communis cogitationis divitias. Theologia namque in veritate perquirenda, sua natura, nota ecclesialitatis 123 sustentatur itemque Dei Populi traditione cum multiformitate sapientiae et culturarum in fidei unitate.

102. In momento et philosophicae cogitationis vera magnitudine hoc modo innitens, Ecclesia tum hominis dignitatem tum evangelicum nuntium tuetur. Nihil hodie plus quam haec praeparatio instat, perducendi scilicet homines ad eorum detegendam facultatem cognoscendi verum 124 inveniendique anhelitum versus summam consummatamque exsistentiae significationem. Harum altarum rationum in prospectu, quas Deus in hominum natura inscripsit, liquidius humana apparet significatio Dei verbi, quod humaniores reddit homines. Philosophiae beneficio, quae etiam vera facta est sapientia, huius temporis homo sic agnoscet se tanto esse humaniorem quanto plus, Evangelio confidendo, Christo pateat.

103. Philosophia, praeterea, est tamquam speculum in quod populorum cultus repercutitur. Philosophia, quae, theologicis necessitatibus impellentibus, una cum fide concorditer progreditur, particeps est illius « culturae evangelizationis », quam Paulus VI inter praecipua evengelizationis proposita annumeravit. 125

Dum autem novae evangelizationis necessitatem iterare numquam intermittimus, philosophos compellamus, qui altius veri, boni et pulchri granditatem vestigent, quibus Dei verbum aditum patere sinit. Id magis instat, si provocationes expenduntur, quas novum millennium secum ferre videtur: ipsae peculiari ratione regiones antiquaeque traditionis christianae culturas afficiunt. Haec quoque consideratio veluti praecipuum originaleque ad novam evangelizationem persequendam habendum est adiumentum.

104. Philosophica in disciplina saepe solummodo invenitur consensus et dialogus instituitur cum illis qui nostram fidem haud communicant. Hodiernus philosophicus motus postulat ut philosophi attente periteque fideles agant partes facultatibusque polleant ea percipiendi quae hodiernis temporibus exspectantur, recluduntur et agitantur. Dum secundum rationem eiusque regulas argumentatur, christianus philosophus, qui illo semper intellectu dirigitur quem Dei verbum subministrat, quandam ratiocinationem agere potest quae etiam ab illis, qui nondum omnem veritatem capiunt quam divina Revelatio ostendit, intellegi et sensu percipi potest. Provincia haec in qua consensus ac dialogus reperiuntur eo plus habet momenti propterea quod quaestiones quae impensius humanitati opponuntur — puta quaestionem oecologicam, pacis quaestionem vel convictum stirpium et culturarum — communi opera eaque perspicua et sincera Christianorum et asseclarum aliarum religionum expediri possunt necnon illorum quibus, quamvis nullius sint religionis, cordi est hominum renovatio. Id quidem confirmavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II: « Desiderium talis colloquii, quod sola caritate erga veritatem ducatur, servata utique congrua prudentia, ex nostra parte neminem excludit, neque illos qui praeclara animi humani bona colunt, eorum vero Auctorem nondum agnoscunt, neque illos qui Ecclesiae opponuntur eamque variis modis persequuntur ». 126 Philosophia illa, in qua aliquid Christi veritatis splendet, qui est humanarum quaestionum una ac postrema responsio, 127 fulcimentum erit illius ethicae verae simulque omnem orbem complectentis, qua hodiernus homo indiget.

105. His Litteris encyclicis finem imponentibus, Nobis placet cumprimis ad theologos mentem Nostram postremo convertere, qui peculiari animi intentione philosophicas Dei verbi implicationes observent ac cogitationes in illa re defigant, unde speculativa ac practica scientiae theologicae granditas emergat. De ecclesiali opera iis gratias agere cupio. Artus inter sapientiam philosophicam et theologicam disciplinam nexus in singularissimis christianae traditionis divitiis de revelata veritate vestiganda ponitur. Quapropter eosdem cohortamur ut recipiant et veritatis metaphysicam rationem clarius extollant ad criticum et impellentem dialogum instituendum sive cum nostrae aetatis philosophia sive cum omni philosophica traditione, quae cum Dei verbo concinat aut dissonet. Ob oculos continenter habeant sententiam praeclari cogitationis spiritalitatisque magistri, sancti Bonaventurae scilicet, qui legentem suum in Itinerarium mentis in Deum introducens, eundem monet « ne forte credat, quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata ». 128

Mens quoque Nostra ad eos dirigitur quorum est sacerdotibus institutionem tradere, tam academicam quam pastoralem, ut peculiari studio philosophicam praeparationem curent illorum qui hodiernis hominibus Evangelium enuntiare debebunt, ac magis illorum qui theologiae perquirendae et docendae operam dabunt. Ad Concilii Oecumenici Vaticani II praescripta 129 et subsequentia praecepta operari contendant, ex quibus instans officium oritur, quod a nemine posthaberi potest, quodque nos omnes alligat, ut opem sincere profundeque feramus ad fidei veritatem communicandam. Grave porro officium non est obliviscendum magistrorum antea convenienterque instituendorum, qui in Seminariis et ecclesiasticis Institutis philosophiam tradant. 130 Necesse est hoc docendi opus congruentem scientificam institutionem secum ferat, ordinatam rationem exhibeat, magnum traditionis christianae suppeditando patrimonium efficiaturque denique debito iudicio, hodiernis spectatis Ecclesiae mundique necessitatibus.

106. Ad philosophos praeterea Nos convertimus et eos qui philosophiam docent, ut, ob oculos philosophica traditione usque probabili habita, animose repetant sincerae sapientiae veritatisque, metaphysicae etiam, philosophicae disciplinae rationes. Se illis interrogari patiantur postulationibus, quae e Dei verbo effluunt ac strenue suam ratiocinationem et argumentationem agant ut ei interrogationi respondeatur. Ad veritatem usque tendant atque ad bonum quod verum continet sint intenti. Hoc modo sinceram illam ethicam effingere poterunt, qua homines, his potissimum annis, omnino indigent. Ecclesia attente et amabiliter eorum inquisitiones spectat; pro certo ideo habeant eam iustam eorum scientiae autonomiam colere. Credentibus praesertim animum addere volumus, qui in philosophica provincia agunt, ut varios ambitus humanae industriae per rationem illam collustrent quae securior acriorque fit propter adiumentum quod fides ministrat.

Facere denique non possumus quin scientiae peritos alloquamur, qui suis inquisitionibus de mundo in universum plus plusque cognitionum praebent deque incredibili varietate ipsius elementorum, tum animalium tum inanimorum, quae multiplices structuras atomicas et moleculares exhibent. Hoc potissimum saeculo ii tam progressi sunt ac tales attigerunt metas, ut admiratione nos subinde afficiamur. Dum admiramur ac simul incitamus hos scientificae inquisitionis vestigatores principes, quibus multum praesentis prosperitatis debet humanitas, eos cohortemur oportet ut suos labores usque persequantur, semper in illa sapientiae provincia manentes, in qua cum scientiae technicaeque artis fructibus bona philosophica et ethica coniunguntur, quibus peculiariter et artissimo vinculo persona humana significatur. Scientiae cultor prorsus sibi est conscius veritatis vestigationem numquam desinere, etiam cum ad quandam finitam mundi hominisve partem spectat; ad quiddam reicit enim quod locatur supra proxima studiorum obiecta, ad interrogationes scilicet quae Mysterii aditum recludunt. 131

107. Omnes rogamus ut penetralia contueantur hominis, quem Christus suo in amoris mysterio servavit, quique usque veritatem sensumque perquirit. Complures philosophicae scholae, eum fallentes, ei persuaserunt ipsum absolutum esse sui dominum, qui de fortuna sua deque eventura sorte per se decernere possit, sibimet ipsi suisque dumtaxat fidens viribus. Numquam haec erit hominis praestantia. Illud tantum eum efficiet quod in veritatem se inseri eligit, sub Sapientiae umbra suum struens domicilium ibique inhabitans. Hoc solummodo in veritatis prospectu intelleget plane exprimi suam libertatem ac suam ad dilectionem Deique cognitionem vocationem, veluti summam sui explicationem.

108. Postremam Nostram cogitationem ad Eam convertimus, quae Ecclesiae deprecatione Sedes Sapientiae invocatur. Ipsius vita vera est parabola quae collustrare poterit quae antea a Nobis dicta sunt. Etenim inter vocationem Beatae Virginis et verae philosophiae strictam consonantiam prospicere licet. Quemadmodum namque ad suam humanitatem et femininam naturam tradendam ipsa vocata est, unde Dei Verbum carnem sumere posset fieretque unus ex nobis, sic ad operam sustinendam, rationalem videlicet et criticam, vocatur philosophia, ut theologia, veluti fidei intellectio, fecunda sit et efficax. Atque sicut Maria, Gabrielis nuntio assentiendo, nihil suae verae humanitatis ac libertatis amisit, sic philosophica disciplina, in his accipiendis quae Evangelii veritas suppeditat, nihil suae autonomiae amittit, sed omnes suas inquisitiones ad summam perfectionem propelli experitur. Hanc quidem veritatem plane intellexerunt sancti antiquitatis christianae monachi, a quibus Maria « fidei mensa intellectualis » 132 appellabatur. Ipsam congruentem verae philosophiae effigiem respiciebant sibique erant conscii se debere cum Maria philosophari.

Sedes Sapientiae iis qui sapientiae vestigandae dependunt vitam portus sit tutus. Ad sapientiam iter, quod est postremum sincerumque omnis scientiae propositum, ab omnibus impedimentis expediat intercedendo Ea quae, Veritatem parturiens eandemque in corde servans, in sempiternum tota cum humanitate ipsam communicavit.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIV mensis Septembris, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP.II

 




1 Iam primis Nostris in Litteris Encyclicis Redemptor hominis inscriptis ediximus: « Inde huius muneris Christi, prophetae, participes facti sumus et ex eodem munere cum eo servimus veritati divinae in Ecclesia. Officium circa hanc veritatem assumptum etiam idem valet atque eam amare et curare, quo penitius cognoscatur, ita ut ad eam, cum tota vi salvifica, qua pollet, cum splendore, quo nitet, cum profunditate simul et simplicitate, quibus distinguitur, propius accedamus ». N. 19: AAS 71 (1979), 306.

2 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 16.

3 Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25.

4 N. 4: AAS 85 (1993), 1136.

5 Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 2.

6 Cfr Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, III: DS 3008.

7 Ibid., IV: DS 3015; memoratum etiam in Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 59.

8 Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 2.

9 Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 10: AAS 87 (1995), 11.

10 N. 4.

11 N. 8.

12 N. 22.

13 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 4.

14 Ibid., 5.

15 Concilium Vaticanum I, ad quod superior haec prolata refertur sententia, docet fidei oboeditionem opus postulare tum intellectus tum voluntatis: « Cum homo a Deo tamquam creatore et Domino suo totus dependeat et ratio creata increatae Veritati penitus subiecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur » (Constitutio dogm. de fide catholica Dei Filius, III; DS 3008).

16 Sequentia in sollemnitate Sanctissimi Corporis et Sanguinis Domini.

17 Pensées, 789 (ed. L. Brunschvicg).

18 Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.

19 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 2.

20 Prooemium et nn. 1. 15: PL 158, 223-224.226; 235.

21 De vera religione, XXXIX, 72: CCL 32, 234.

22 « Ut te desiderando quaererent et inveniendo quiescerent »: Missale Romanum.

23 Aristoteles, Metaphysica, I, 1.

24 Confessiones, X, 23, 33: CCL 27, 173.

25 N. 34: AAS 85 (1993), 1160-1161.

26 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Salvifici doloris (11 Februarii 1984), 9: AAS 76 (1984), 209-210.

27 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de Ecclesiae habitudine ad religiones non-christianas Nostra aetate, 2.

28 Haec est ratiocinatio cui iam dudum studemus quamque saepius exprimimus: « Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? » (Eccli 18, 7). [...] Queste domande sono nel cuore di ogni uomo, come ben dimostra il genio poetico di ogni tempo e di ogni popolo, che, quasi profezia dell'umanità, ripropone continuamente la domanda seria che rende l'uomo veramente tale. Esse esprimono l'urgenza di trovare un perché all'esistenza, ad ogni istante, alle sue tappe salienti e decisive così come ai suoi momenti più comuni. In tali questioni è testimoniata la ragionevolezza profonda dell'esistere umano, poiché l'intelligenza e la volontà dell'uomo vi sono sollecitate a cercare liberamente la soluzione capace di offrire un senso pieno alla vita. Questi interrogativi, pertanto, costituiscono l'espressione più alta della natura dell'uomo; di conseguenza la risposta ad esse misura la profondità del suo impegno con la propria esistenza. In particolare quando il perché delle cose viene indagato con integralità alla ricerca della risposta ultima e più esauriente, allora la ragione umana tocca il suo vertice e si apre alla religiosità. In effetti, la religiosità rappresenta l'espressione più elevata della persona umana, perché è il culmine della sua natura razionale. Essa sgorga dall'aspirazione profonda dell'uomo alla verità ed è alla base della ricerca libera e personale che egli compie del divino »: Udienza Generale, 19 ottobre 1983, 1-2: Insegnamenti VI, 2 (1983), 814-815.

29 « [Galilée] a declaré explicitement que les deux vérités, de foi et de science, ne peuvent jamais se contredire, "L'Ecriture sainte et la nature procédant également du Verbe divin, la première comme dictée par l'Esprit Saint, la seconde comme exécutrice très fidèle des ordres de Dieu", comme il l'a écrit dans sa lettre au Père Benedetto Castelli le 21 décembre 1613. Le Concile Vatican II ne s'exprime pas autrement; il reprend même des expressions semblables lorsqu'il enseigne: "Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si... iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt" (Gaudium et spes, n. 36). Galilée ressent dans sa recherche scientifique la présence du Créateur qui le stimule, qui prévient et aide ses intuitions, en agissant au plus profond de son esprit ». Ioannes Paulus II, Discorso alla Pontificia Accademia delle Scienze, 10 Novembris 1979: Insegnamenti, II, 2 (1979), 1111-1112.

30 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 4.

31 Origenes, Contra Celsum, 3, 55: SC 136, 130.

32 Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 8, 1: PG 6, 492.

33 Stromata I, 18, 90, 1: SC 30, 115.

34 Cfr ibid. I, 16, 80, 5: SC 30, 108.

35 Cfr ibid. I, 5, 28, 1: SC 30, 65.

36 Ibid. VI, 7, 55, 1-2: PG 9, 277.

37 Ibid. I, 20, 100, 1: SC 30, 124.

38 S. Augustinus, Confessiones VI, 5, 7: CCL 27, 77-78.

39 Cfr ibid., VII, 9, 13-14: CCL 27, 101-102.

40 De praescriptione haereticorum, VII, 9: SC 46, 98.

41 Cfr Congregatio de Institutione Catholica, Instructio de Patrum Ecclesiae studio in sacerdotali institutione (10 Novembris 1989), 25: AAS 82 (1990), 617-618.

42 S. Anselmus, Proslogion, 1: PL 158, 226.

43 Id., Monologion, 64: PL 158, 210.

44 Cfr Summa contra Gentiles I, VII.

45 Cfr Summa Theologiae, I, 1, 8 ad 2: « cum enim gratia non tollat naturam sed perficiat ».

46 Cfr Ioannes Paulus II, Allocutio ad participes IX Congressus Thomistici Internationalis (29 Septembris 1990): Insegnamenti, XIII, 2 (1990), 770-771.

47 Litt. Ap. Lumen Ecclesiae (20 Novembris 1974), 8: AAS 66 (1974), 680.

48 Cfr ibid., I, 1, 6: « Praeterea, haec doctrina per studium acquiritur. Sapientia autem per infusionem habetur, unde inter septem dona Spiritus Sancti connumeratur ».

49 Ibid., II, II, 45, 1 ad 2; cfr etiam II, II, 45, 2.

50 Ibid. I, II, 109, 1 ad 1 ubi notam Ambrosiastri In 1 Cor 12, 3 dictionem resumit: PL 17, 258.

51 Leo XIII, Litt. Encycl. Æterni Patris (4 Augusti 1879): ASS 11 (1878-1879), 109.

52 Paulus VI, Litt. Ap. Lumen Ecclesiae (20 Novembris 1974), 8: AAS 66 (1974), 683.

53 Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 286.

54 Cfr Pius XII, Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): ASS 42 (1950), 566.

55 Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de Ecclesia Christi Pastor aeternus: DS 3070; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25 c.

56 Cfr Synodus Constantinopolitana, DS 403.
57 Cfr Concilium Toletanum I, DS 205; Concilium Bracarense I, DS 459-460; Xystus V, Bulla Coeli et terrae Creator (5 Ianuarii 1586); Bullarium Romanum 4/4, Romae 1747, 176-179; Urbanus VIII, Inscrutabilis iudiciorum (1 Aprilis 1631): Bullarium Romanum, 6/1, Romae 1758, 268-270.

58 Cfr Conc. Oecum. Viennense, Decr. Fidei catholicae, DS 902; Conc. Oecum. Laternanese V, Bulla Apostolici regiminis, DS 1440.

59 Cfr Theses a Ludovico Eugenio Bautain iussu sui Episcopi subscriptae (8 Septembris 1840), DS, 2751-2756; Theses a Ludovico Eugenio Bautain ex mandato S. Congr. Episcoporum et Religiosorum subscriptae (26 Aprilis 1884), DS 2765-2769.

60 Cfr S. Congr. Indicis, Decr. Theses contra traditionalismum Augustini Bonnetty (11 Iunii 1855), DS 2811-2814.

61 Cfr Pius IX, Breve Eximiam tuam (15 Iunii 1857), DS 2828-2831; Breve Gravissimas inter (11 Decembris 1862) DS 2850-2861.

62 Cfr S. Congr. S. Officii, Decr. Errores ontologistarum (18 Septembris 1861), DS 2841-2847.

63 Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Cost. dogm. de fide catholica Dei Filius, II: DS 3004; et can. 2,1: DS 3026.

64 Ibid., IV: DS 3015, memoratum in Conc. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 59.

65 Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, IV: DS 3017.

66 Cfr Litt. Encycl. Pascendi dominici gregis (8 Septembris 1907): ASS 40 (1907), 596-597.

67 Cfr Pius XI, Litt. Encycl. Divini Redemptoris (19 Martii 1937): AAS 29 (1937), 65-106.

68 Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS 42 (1950), 562-563.

69 Ibid., l.m., 563-564.

70 Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Pastor Bonus (28 Iunii 1988), artt. 48-49: AAS 80 (1988), 873: Congr. de Doctrina Fidei, Istructio de ecclesiali theologi vocatione Donum veritatis (24 Maii 1990), 18: AAS 82 (1990), 1558.

71 Cfr Instr. de quibusdam aspectibus « theologiae liberationis » Libertatis nuntius (6 Augusti 1984), VII-X: AAS 76 (1984), 890-903.

72 Concilium Vaticanum I claris iam verbis et auctoritate hunc errorem iam condemnavit « Hanc vero fidem [...] Ecclesia catholica profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adiuvante gratia, ab ea revelata esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest »: Const. dogm. Dei Filius, III: DS 3008, et can. 3.2: DS 3032. Ceterum idem Concilium sic iudicat: « ratio numquam idonea redditur ad ea percipienda instar veritatum, quae proprium ipsius obiectum constituunt »: ibid., IV: DS 3016. Sic haec conclusio: « Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur omnino »: ibid., IV: DS 3018.

73 Cfr nn. 9-10.

74 Ibid., 10.

75 Ibid., 21.

76 Cfr ibid., 10.

77 Cfr Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS 42 (1950), 565-567: 571-573.

78 Cfr Leo XIII, Litt. Encycl. Æterni Patris (4 Augusti 1879): ASS 11 (1878-1879), 97-115.

79 Ibid., l.m. 109.

80 Cfr nn. 14-15.

81 Cfr ibid., 20-21.

82 Ibid., 22; cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 8: AAS 71 (1979), 271-272.

83 Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, 15.

84 Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Sapientia christiana (15 Aprilis 1979), art. 79-80: AAS 71 (1979), 495-496; Adhort. Ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 52: AAS 84 (1979), 750-751. Cfr quoque quaedam S. Thomae de philosophia commenta: Discorso al Pontificio Ateneo Internazionale Angelicum (17 Novembris 1979): Insegnamenti II, 2 (1979), 1177-1189; Discorso ai partecipanti dell'VIII Congresso Tomistico Internazionale (13 Septembris 1980): Insegnamenti III, 2 (1980), 604-615); Discorso ai partecipanti al Congresso Internazionale della Società « San Tommaso » sulla dottrina dell'anima in S. Tommaso (4 Ianuarii 1986): Insegnamenti IX, 1 (1986), 18-24. Praeterea S. Congr. pro Educatione Catholica, Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis (6 Ianuarii 1970), 70-75: ASS 62 (1970), 366-368; Decr. Sacra Theologia (20 Ianuarii 1972): AAS 64 (1972), 583-586.

85 Cfr Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 57; 62.

86 Cfr ibid., 44.

87 Cfr Conc. Oecum. Lateranense V, Bulla Apostolici regiminis sollicitudo, Sessio VIII: Conc. Oecum. Decreta, 1991, 605-606.

88 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 10.

89 S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae II-II, 5, 3 ad 2.

90 « Eo quod condiciones perquiruntur in quibus homo per se ipse praecipuas quaestiones de vitae sensu, de fine ad eam tribuendo atque de ea re quae post mortem erit, interrogat, id pro theologia fundamentali constituit necessarium exordium, ut hodiernis quoque temporibus fides plene iter ipsi rationi ostendat, quae sincere veritatem requirit ». Ioannes Paulus PP. II, Lettera ai partecipanti al Congresso internazionale di Teologia Fondamentale a 125 anni dalla « Dei Filius » (30 Septembris 1995), 4: L'Osservatore Romano (3 Octobris 1995), p. 8.

91 Ibid.

92 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 15; Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 22.

93 S. Thomas Aquinas, De Caelo, 1, 22.

94 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 53-59.

95 S. Augustinus, De praedestinatione sanctorum, 2, 5: PL 44, 963.

96 Id., De fide, spe et caritate, 7: CCL 46, 61.

97 Cfr Conc. Oecum. Chalcedonense, Symbolum, Definitio: DS 302.

98 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 286-289.

99 Cfr verbi causa S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 16,1; S. Bonaventura, Coll. in Hex., 3,8,1.

100 Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 15.

101 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Veritatis splendor (6 Augusti 1993), 57-61: AAS 85 (1993), 1179-1182.

102 Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, IV: DS 3016.

103 Cfr Conc. Oecum. Lateranense IV, De errore abbatis Ioachim, II: DS 806.

104 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 24; Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, 16.

105 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Evangelium vitae (25 Martii 1995), 69: AAS 87 (1995), 481.

106 Eandem in sententiam primis Nostris in Litteris Encyclicis, cum Evangelii sancti Ioannis exponeremus dictionem « cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos » (8,32), sic elocuti sumus: «Haec verba principalem in se necessitatem continent simulque admonitionem: necessitatem videlicet animi honesti erga veritatem uti condicionis verae libertatis; admonitionem pariter, ut declinetur quaevis simulata tantum libertas, quaelibet levis unique tantum parti favens libertas, omnis demum libertas, quae totam veritatem de homine ac mundo non permeet. Etiam hodie, duobus annorum milibus post, Christus nobis comparet tamquam ille, qui homini libertatem in veritate innixam affert, ille, qui hominem ab omnibus liberat, quae istam libertatem coarctant, minuunt et quasi perfringunt ipsis in eius radicibus, nempe in hominis anima, corde, conscientia»: Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 12: AAS 71 (1979), 280-281.

107 Allocutio qua Concilium est inchoatum (11 Octobris 1962): AAS 54 (1962), 792.

108 Congr. pro Doctrina Fidei, Instr. de vocatione ecclesiali theologi Donum veritatis (24 Maii 1990), 7-8: AAS 82 (1990), 1552-1553.

109 In Litteris Encyclicis Dominum et vivificantem explicantes locum Io 16,12-13 scripsimus: « Iesus Paraclitum, Spiritum veritatis, exhibet ut eum qui "docebit et suggeret", ut eum qui ei "testimonium perhibebit"; nunc vero ait "deducet vos in omnem veritatem". Locutio "deducet vos in omnem veritatem", prout ad ea refertur, quae Apostoli "non possunt portare modo", imprimis necessario coniungitur cum exinanitione Christi, passione et Cruce peracta, quae eo tempore, quo has protulit voces, iam impendebat. Postea tamen patefit illud "deducere in omnem veritatem" necti non solum cum scandalo Crucis, sed etiam cum iis omnibus, quae Christus «fecit et docuit» (Act 1,1). Re enim vera mysterium Christi, ut totum, postulat fidem, cum haec hominem in mysterii revelati "realitatem" opportune inducat. Illud ergo "deducere in omnem veritatem" in fide et per fidem ad effectum adducitur: quod Spiritus veritatis operatur, idque ex eius actione in homine promanat. Hac in re Spiritus Sanctus est hominis summus magister, est lux spiritus humani », n. 6: AAS 78 (1986), 815-816.

110 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 13.

111 Cfr Pontificia Commissio Biblica, Instr. de historica Evangeliorum veritate (21 Aprilis 1964): AAS 56 (1964), 713.

112 « Liquet etiam Ecclesiam non cuilibet systemati philosophico, brevi temporis spatio vigenti, devinciri posse: sed ea quae communi consensu a catholicis doctoribus composita per plura saecula fuere ad aliquam dogmatis intellegentiam attingendam, tam caduco fundamento procul dubio non nituntur. Nituntur enim principiis ac notionibus ex vera rerum creatarum cognitione deductis; in quibus quidem deducendis cognitionibus humanae menti veritas divinitus revelata, quasi stella, per Ecclesiam illuxit. Quare mirum non est aliquas huiusmodi notiones a Conciliis Oecumenicis non solum adhibitas, sed etiam sancitas esse, ita ut ab eis discedere nefas sit »: Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS 42 (1950), 566-567; cfr Commissio Theologica Internationalis, docum. Interpretationis problema (Octobre 1989): Ench. Vat. 11, nn. 2717-2811.

113 « Ipse autem sensus formularum dogmaticarum semper verus ac secum constans in Ecclesia manet, etiam cum magis dilucidatur et plenius intellegitur. Christifideles ergo se avertant oportet ab opinione secundum quam [...] formulae dogmaticae (aut quaedam earum genera) non possint significare determinate veritatem, sed tantum eius commutabiles approximationes, ipsam quodammodo deformantes seu alterantes ». S. Congr. Pro Doctrina Fidei, Decl. circa Catholicam Doctrinam de Ecclesia contra nonnullos errores hodiernos tuendam Mysterium Ecclesiae (24 Iunii 1973), 5: AAS 65 (1973), 403.

114 Cfr Congr. S. Officii, Decr. Lamentabili (3 Iulii 1907), 26: ASS 40 (1907), 473.

115 Cfr Ioannes Paulus II, Allocutio apud Pontificium Athenaeum « Angelicum » (17 Novembris 1979), 6: Insegnamenti, II, 2 (1979), 1183-1185.

116 N. 32: AAS 85 (1993), 1159-1160.

117 Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Catechesi tradendae (16 Octobris 1979), 30: AAS 71 (1979), 1302-1303; Congr. pro Doctrina Fidei, Instr. de vocatione ecclesiali theologi Donum veritatis (24 Maii 1990), 7: AAS 82 (1990), 1552-1553.

118 Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Catechesi tradendae (16 Octobris 1979), 30: AAS 71 (1979), 1302-1303.

119 Cfr ibid., 22, l.m., 1295-1296.

120 Cfr ibid., 7, l.m., 1282.

121 Cfr ibid., 59, l.m., 1325.

122 Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, IV: DS 3019.

123 « Nemini idcirco licet theologiam tractare, quasi de quibusdam agatur notionum eius collectaneis: sed quivis sciat oportet se arcte coniunctum esse debere cum hoc munere docendi, cum hoc munere veritatem docendi, quod Ecclesiae ipsi incumbat ». Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 19: AAS 71 (1979), 308.

124 Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, 1-3.

125 Cfr Adhort. Ap. Evangelii nuntiandi (8 Decembris 1975), 20: AAS 68 (1976), 18-19.

126 Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 92.

127 Cfr ibid., 10.

128 Prologus, 4: Opera omnia, Firenze 1891, t. V, 296.

129 Cfr Decr. de institutione sacerdotali Optatum totius, 15.

130 Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Sapientia christiana (15 Aprilis 1979), artt. 67-68: AAS 71 (1979), 491-492.

131 Ioannes Paulus II, Discorso all'Università di Cracovia per 600o anniversario dell'Alma Mater Jagellonica (8 Iunii 1997), 4: L'Osservatore Romano, 9-10 Iunii 1997, p. 12.

132 «he noerà tés písteos trápeza»: S.P.N. EPHIFANIUS, Homilia in laudes Sanctae Mariae Deiparae: PG 43, 493.




© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana