Index

  Back Top Print

[ LA ]

NORMAE DE GRAVIORIBUS DELICTIS

 

Pars Prima

NORMAE SUBSTANTIALES

 

Art. 1

§1. Congregatio pro Doctrina Fidei, ad normam art. 52 Constitutionis Apostolicae Pastor bonus, cognoscit delicta graviora tum contra mores tum in sacramentorum celebratione commissa atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii, procedit, salva competentia Paenitentiariae Apostolicae et firma manente Agendi ratione in doctrinarum examine.

§2. Delicta de quibus in §1 Congregatio pro Doctrina Fidei cognoscit ad normam articulorum qui sequuntur.

Art. 2

§1. Delicta contra sanctitatem augustissimi Eucharistiae Sacrificii et sacramenti, Congregationi pro Doctrina Fidei cognoscendo reservata, sunt:

1° abductio vel retentio in sacrilegum finem, aut abiectio consecratarum specierum, de quibus in can. 1367 Codicis Iuris Canoni et in can. 1442 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium;

2° attentatio liturgicae eucharistici Sacrificii actionis, de qua in can. 1378 §2, n. 1 in Codicis Iuris Canonici, vel eiusdem simulatio, de qua in can. 1379 Codicis Iuris Canonici et in can. 1443 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium;

3° vetita in can. 908 Codicis Iuris Canonici et in can. 702 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium eucharistici Sacrificii concelebrario, de qua in can. 1365 Codicis Iuris Canonici et in can. 1440 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium una cum ministris communitatum ecclesialium, qui successionem apostolicam non habent nec agnoscunt ordinationis sacerdotalis sacramentalem dignitatem.

§2. Congregationi pro Doctrina Fidei reservatur quoque delictum quod consistit in consecratione in sacrilegum finem alterius materiae sine altera in eucharistica celebratione, aut etiam utriusque extra eucharisticam celebrationem. Qui hoc delictum patraverit, pro gravitate criminis puniatur, non exclusa dimissione vel depositione.

Art. 3

Delicta contra sanctitatem sacramenti Paenitentiae, Congregationi pro Doctrina Fidei cognoscendo reservata, sunt:

1° absolutio complicis in peccato contra sextum Decalogi praeceptum, de qua in can. 1378 §1 Codicis Iuris Canonici et in can. 1457 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium;

2° sollicitatio in actu vel occasione vel praetextu confessionis ad peccatum contra sextum Decalogi praeceptum, de qua in can. 1387 Codicis Iuris Canonici et in can. 1458 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium, si ad peccandum cum ipso confessario dirigitur;

3° violatio directa sigilli sacramentalis, de qua in can. 1388 §1 Codicis Iuris Canonici et in can. 1456 §1 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium.

Art. 4

§1. Reservatio Congregationi pro Doctrina Fidei extenditur quoque ad delictum contra sextum Decalogi praeceptum cum minore infra aetatem duodeviginti annorum a clerico commissum.

§2. Qui delictum de quo in §1 patraverit, pro gravitate criminis puniatur, non exclusa dimissione vel depositione.

Art. 5

 § 1. Actio criminalis de delictis Congregationi pro Doctrina Fidei reservatis praescriptione extinguitur decennio.

§ 2. Praescriptio decurrit ad normam can. 1362 §2 Codicis Iuris Canonici et can. 1152 §3 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium. In delicto autem, de quo in art. 4 §1, praescriptio decurrere incipit a die quo minor duodevicesimum aetatis annum explevit.

 

Pars Altera

NORMAE PROCESSUALES

 

Titulus I

De Tribunalis constitutione et competentia

 

Art. 6

§1. Congregatio pro Doctrina Fidei est Supremum Tribunal Apostolicum pro Ecclesia Latina necnon pro Ecclesiis Orientalibus Catholicis ad cognoscenda delicta articulis praecedentibus definita.

§2. Hoc Supremum Tribunal cognoscit etiam alia delicta, de quibus reus a Promotore Iustitiae accusatur ratione conexionis personae et complicitatis.

§3. Sententiae huius Supremi Tribunalis, latae intra limites propriae competentiae, Summi Pontificis approbationi non subiciuntur.

Art. 7

§1. Iudices huius Supremi Tribunalis sunt ipso iure Patres Congregationis pro Doctrina Fidei.

§2. Patrum collegio, primus inter pares, praeest Congregationis Praefectus et, munere Praefecti vacante aut ipso Praefecto impedito, eius munera explet Congregationis Secretarius.

§3. Praefecti Congregationis est nominare etiam alios iudices stabiles vel deputatos.

Art. 8

Iudices nominati sacerdotes sint oportet, maturae aetatis, laurea doctorali in iure canonico praediti, bonis moribus, prudentia et iuris peritia praeclari, licet munus iudiciale vel consultivum apud aliud Dicasterium Romanae Curiae simul exerceant.

Art. 9

Ad accusationem exhibendam et sustinendam Promotor Iustitiae constituitur, qui sit sacerdos, laurea doctorali in iure canonico praeditus, bonis moribus, prudentia et iuris peritia praeclarus, qui officium suum in omnibus iudicii gradibus expleat.

Art. 10

Ad munera Notarii et Cancellarii, deputantur sacerdotes, sive huius Congregationis Officiales sive externi.

Art. 11

Advocati et Procuratoris munere fungitur sacerdos, laurea doctorali in iure canonico praeditus, qui a Praeside collegii adprobatur.

Art. 12

In aliis Tribunalibus vero, pro causis de quibus in his normis, munera Iudicis, Promotoris Iustitiae, Notarii atque Patroni tantummodo sacerdotes valide explere possunt.

Art. 13

Quoties Ordinarius vel Hierarcha notitiam saltem verisimilem habeat de delicto reservato, investigatione praevia peracta, eam significet Congregationi pro Doctrina Fidei quae, nisi ob peculiaria rerum adiuncta causam sibi advocet, Ordinarium vel Hierarcham ad ulteriora procedere iubet, firmo tamen iure appellandi contra sententiam primi gradus tantummodo ad Supremum Tribunal eiusdem Congregationis.

Art. 14

Si casus ad Congregationem directe deferatur, investigatione praevia haud peracta, munera processui praeliminaria, quae iure communi ad Ordinarium vel Hierarcham spectant, ab ipsa Congregatione adimplentur.

Art. 15

Firmo iure Ordinarii imponendi quae in can. 1722 Codicis Iuris Canonici vel in can. 1473 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium statuuntur, etiam Praeses Tribunalis pro turno, ad instantiam Promotoris Iustitiae, eandem habet potestatem sub iisdem condicionibus in ipsis canonibus determinatis.

Art. 16

Supremum Tribunal Congregationis pro Doctrina Fidei iudicat in secunda instantia:

1º causas a Tribunalibus inferioribus in prima instantia iudicatas;

2º causas ab eodem Supremo Tribunali Apostolico in prima instantia definitas.

 

Titulus II

De ordine iudiciario

 

Art. 17

Delicta graviora Congregationi pro Doctrina Fidei reservata, nonnisi in processu iudiciali persequenda sunt.

Art. 18

Praefectus Turnum trium vel quinque iudicum ad causam cognoscendam constituat.

Art. 19

Si in gradu appellationis Promotor Iustitiae accusationem specifice diversam afferat, hoc Supremum Tribunal potest, tamquam in prima instantia, illam admittere et de ea iudicare.

Art. 20

§1. In causis ob delicta, de quibus in art. 3, Tribunal nomen denuntiantis sive accusato sive etiam eius Patrono significare non potest, nisi denuntians expresse consenserit.

§2. Idem Tribunal perpendere debet peculiare momentum circa denuntiantis credibilitatem.

§3. Animadvertendum tamen est ut quodvis periculum violandi sigillum sacramentale omnino vitetur.

Art. 21

Si quaestio incidens exoriatur, Collegium per decretum rem expeditissime definiat.

Art. 22

§1. Salvo iure ad hoc Supremum Tribunal appellandi, instantia apud aliud Tribunal quovis modo finita, omnia acta causae ad Congregationem pro Doctrina Fidei ex officio quam primum transmittantur.

§2. Promotoris Iustitiae Congregationis ius sententiam impugnandi decurrit a die qua sententia primae instantiae ipsi Promotori nota facta sit.

Art. 23

Res iudicata habetur:

1º si sententia in secunda instantia prolata fuerit;

2º si appellatio adversus sententiam non fuerit intra mensem proposita;

3º si, in gradu appellationis, instantia perempta sit vel eidem renuntiatum fuerit;

4º si lata fuerit sententia ad normam art. 16.

Art. 24

§1. Expensae iudiciales solvantur prout sententia statuerit.

§2. Si reus expensas solvere non valeat, eaedem solvantur ab Ordinario vel Hierarcha causae.

Art. 25

§1. Huiusmodi causae secreto pontificio subiectae sunt.

§ 2. Quicumque secretum violaverit, vel ex dolo aut gravi neglegentia, accusato vel testibus aliud damnum intulerit, ad instantiam partis laesae vel etiam ex officio, congruis poenis a Turno superiore puniatur.

Art. 26

Hisce in causis, una cum praescriptis harum normarum, quibus omnia Tribunalia Ecclesiae Latinae et Ecclesiarum Orientalium Catholicarum tenentur, canones quoque de delictis et poenis necnon de processu poenali utriusque Codicis applicandi sunt.