Index

Back Top Print

[EN  - ES  - FR  - IT  - LA]

 

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM  

 

Adnexus decreto diei 18 maii, Prot. N. 229/20

 

Additiones in Libris liturgicis Ritus Romani
de memoria ad libitum sanctæ Faustinæ Kowalska, virginis

 

IN CALENDARIUM ROMANUM GENERALEM

OCTOBER

5 S. Faustinæ Kowalska, virginis

 

IN MISSALE ROMANUM

Die 5 octobris

S. Faustinæ Kowalska, virginis

De Communi virginum: pro una virgine vel de Communi sanctarum: pro religiosis.

COLLECTA

Deus, qui sanctæ Faustínæ munus tribuísti
imménsas tuæ infinítæ misericórdiæ divítias diffundéndi,
ipsa intercedénte nobis concéde,
ut eius exémplo de tua bonitáte plene confídere
atque caritátis ópera generóse perfícere valeámus.
Per Dóminum.

 

IN ORDINEM LECTIONUM MISSAE

651a                    Die 5 octobris

S. Faustinæ Kowalska, virginis

De Communi virginum  vel sanctarum.

Lectio I      Eph 3, 14-19,  n. 740, 7.

Ps. resp.      Ps 102 (103), 1-2.  3-4. 8-9. 13-14. 17-18a,  n. 739, 6.

Alleluia    Mt 11, 28, n. 741, 5.

Evang.       Mt 11, 25-30, n. 742, 4.

 

 

IN LITURGIAM HORARUM

Die 5 octobris

S. FAUSTINÆ KOWALSKA, VIRGINIS

Nata anno 1905 in Glogowiec, in Polonia, brevem vitam suam Christo dicavit in Congregatione Sororum Beatæ Mariæ Virginis a Misericordia. Vocationem accipiens nuntiandi misericordem Dei amorem, in Diario animæ testimonium reliquit mysticæ suæ experientiæ et opus suscitavit ad Divinam Misericordiam in toto orbe terrarum nuntiandam et implorandam. Obiit Cracoviæ anno 1938.

De Communi virginum vel de Communi sanctarum: pro religiosis, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

LECTIO ALTERA

Ex homilía sancti Ioánnis Pauli II papæ

(Acta Apostolicæ Sedis 92 [2000] 671-672).

Misericordiæ Christi nuntius

Máximo re vera hódie gáudio affícimur, cum vitam et testimónium Soróris Faustínæ Kowalska toti Ecclésiæ ut donum Divínum nostris tempóribus datum osténdimus. Nutu Divínæ Providéntiæ vita illíus húmilis fíliæ in terra Polóna natæ cum história sǽculi vicésimi, quod nuper prætériit, omníno coniúncta erat. Christus enim annis inter primum et secúndum bellum mundánum misericórdiæ Suæ núntium ei commísit. Qui memória tenet, qui testis ac párticeps fuit evéntuum illórum annórum horribiliúmque dolórum, quibus hómines innumerábiles sunt affécti, bene novit, quam necessária fúerit Misericórdiæ Divínæ annuntiátio.

Iesus Soróri Faustínæ dixit: «Hómines nullam quiétem invénient, donec ad misericórdiam meam cum fidúcia vertántur» (Diarium, p. 132). Per religiósam Polónam hic núntius Misericórdiæ Divínæ cum sǽculo vicésimo in perpétuum coniúnctus est, quod sǽculum claudit secúndum millénnium et tértio millénnio viam áperit. Qui núntius novus non est, sed donum præcípuæ illuminatiónis habéri potest, quæ iuvat nos Evangélium Paschæ subtílius amplécti, ut illud sicut rádium lucis homínibus nostræ ætátis  ferámus.

Quid nobis anni adveniéntes áfferent? Quod fiet futúrum hóminis in terra? Id scire non datur. Certum est tamen quod præter nova próspera non déerunt pro dolor étiam experiéntiæ dolorósæ. At lumen Misericórdiæ Divínæ, quod per charísma Soróris Faustínæ Deus mundo tamquam dénuo commíttere vóluit, humánas vias tértio millénnio  illuminábit.

Necésse est tamen, ut hómines – sicut olim apóstoli – recípiant hódie in cenáculo históriæ Christum resuscitátum, qui post crucifixiónem vúlnera osténdit repetítque: Pax vobis! Necésse est, ut hómines se a Spíritu Sancto, quem Christus post resurrectiónem dat eis, occupári atque pervádi concédant. Spíritus enim vúlnera cordis curat, muros díruit, qui nos a Deo et ínvicem ab áltero dívidunt, efficítque, ut amóre Patris et simul unitáte fratérna íterum gaudére possímus.

Christus dócuit nos «hóminem non solum misericórdiam Dei ipsíus experíri et cónsequi, sed étiam vocátum esse, ut ipse áliis “misericórdem se præbéret”: Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur (Mt 5, 7)» (Dives in misericordia, 14). Iesus osténdit nobis multifárias vias misericórdiæ, quæ non solum peccáta remíttit, sed ómnibus necessitátibus humánis óbviam it. Iesus se inclinávit in omnem misériam humánam, materiálem et spirituálem.

Núntius misericórdiæ Christi pérvenit ad nos contínuo in gestu mánuum Eius, quas ad hóminem doléntem tendit. Talem Christum vidit talémque homínibus ómnium continéntium prædicávit Soror Faustína, quæ cum Cracóviæ in monastério suo Lagievnicénsi latéret, vitam suam fecit hymnum in honórem misericórdiæ: Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo (Ps 89 [88], 2).

Responsorium                                                     Ps 88 (89), 2; 102 (103), 8

R/.   Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, * in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

V/.   Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multæ misericórdiæ. * In generatiónem.

Oratio

Deus, qui sanctæ Faustínæ munus tribuísti imménsas tuæ infinítæ misericórdiæ divítias diffundéndi, ipsa intercedénte nobis concéde, ut eius exémplo de tua bonitáte plene confídere atque caritátis ópera generóse perfícere valeámus. Per Dóminum.