[EN
- ES
- FR
- IT
- LA
-
PT]
CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
Prot. N. 229/20
DECRETUM
De celebratione sanctæ Faustinæ Kowalska, virginis,
in Calendario Romano Generali inscribenda
«Misericordia eius in progenies et progenies, timentibus eum» (Lc 1, 50).
Canticum, quod Virgo Maria in Magnificat fudit, opus Dei salutare
contemplans pro genere humano in sæcula, resonavit in conversationespirituali
sanctæ Faustinæ Kowalska, quæ, superna gratia largiente, in Domino Iesu Christo
misericordem Patris vultum agnovit et sollicita illius nuntia facta est.
Nata in Glogowiec, prope urbem Lodziensem, in Polonia, anno 1905 et mortua
Cracoviæ anno 1938, sancta Faustina brevem suam vitam inter Sorores Beatæ Mariæ
Virginis a Misericordia egit, semetipsam benignead vocationem a Deo acceptam
conformans necnon uberrimam vitam spiritualem, donis mysticis atque fideli
iisdem congruentia refertam, perficiens. In Diario animæ suæ, sanctuario
occursus cum Domino Iesu, enarravit quæ Dominus in ea pro omnibus perfecit:
aures Illi præbens, qui Caritas et Misericordia est, intellexit nullam humanam
miseriam contendere posse cum inexhausta misericordia a corde Christi
profluente. Quapropter opus suscitavit ad Divinam Misericordiam in toto orbe
terrarum nuntiandam et implorandam. In sanctorum albo adscriptum anno 2000 a
sancto Ioanne Paulo II, nomen sanctæ Faustinæ brevi tempore toto in orbe
cognitum est, promovens in cunctis ordinibus populi Dei, id est Pastoribus et
christifidelibus laicis, invocationem Divinæ Misericordiæ atque illius fide
dignum testimonium in vita credentium.
Itaque Summus Pontifex Franciscus, petitiones et postulationes Pastorum,
religiosarum religiosorumque necnon consociationum fidelium accipiens, perpensa
vi sanctæ Faustinæ spiritualitatisin variis regionibus orbis terrarum decrevit,
ut nomen sanctæ Mariæ Faustinæ (Helenæ) Kowalska, virginis, in Calendario Romano
generali inscriberetur et eius memoria ad libitum quotannis die 5 mensis
Octobris ab omnibus celebraretur.
Nova igitur memoria cunctis Calendariis Librisque liturgicis pro Missæ et
Liturgiæ Horarum celebratione inseratur, adhibitis textibus liturgicis hoc
decreto adnexis, cura Cœtuum Episcoporum vertendis, approbandis et post huius
Dicasterii confirmationem edendis.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 18
mensis Maii 2020.
Robertus Card. Sarah
Præfectus
+ Arthur Roche
Archiepiscopus a Secretis
|