[DE -
EN -
ES -
FR -
IT -
LA -
PT]
Prot. N. 35/21
DECRETUM
De celebratione sanctorum Marthæ, Mariæ et Lazari
in Calendario Romano generali
Marthæ, Mariæ et Lazari spiritum familiarem et amicitiam domo Bethaniæ Dominus
Iesus expertus est, quapropter Ioannis Evangelium asseverat eum illos dilexisse.
Martha eum hospitio generose recepit, Maria verbum illius attente audiebat ac
Lazarus de sepulcro prompte exivit, imperante illo qui mortem humiliavit.
Latinæ Ecclesiæ tradita dubitatio circa Mariæ identitatem – de Magdalena cui
Christus post suam resurrectionem apparuit, de sorore Marthæ, de peccatrice cui
Dominus remisit peccata – quæ inscriptionem Marthæ tantum in Calendario Romano die 29 iulii quodammodo
decrevit, recentioribus studiis temporibusque soluta est, sicut renovatum
Martyrologium Romanum testatur, quod eadem die etiam Mariam et Lazarum
commemorat. Præterea, in aliquibus Calendariis particularibus germani hi tres ea
die celebrantur.
Perpenso igitur evangelico magni momenti testimonio, quod illi dederunt Dominum
Iesum domum accipiendo, eum attente audiendo et credendo resurrectionem esse et
vitam, Summus Pontifex FRANCISCUS, annuens huius Dicasterii propositis,
disposuit ut memoria sanctorum Marthæ, Mariæ et Lazari in Calendario Romano
generali die 29 iulii inscriberetur.
Hac denominatione memoria igitur ista cunctis Calendariis et Libris liturgicis
pro Missæ et Liturgiæ Horarum celebratione indicanda erit; variationes et
additiones in textibus liturgicis adhibendæ hoc decreto adnexæ, cura Cœtuum
Episcoporum vertendæ, approbandæ et post huius Dicasterii confirmationem edendæ
sunt.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum die 26
mensis ianuarii 2021, in memoria Ss. Timothei et Titi, episcoporum.
Robertus Card. Sarah
Præfectus
✠ Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis |