The Holy See
back up
Search
riga

COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS

DE UNITATE FIDEI ET THEOLOGICO PLURALISMO*

(1972)

 

Ambitus problematis

1. Unitas et pluralitas in expressione fidei suum ultimum fundamentum in mysterio Christi habent, quod quamquam mysterium recapitulationis et reconciliationis universalis est (Eph 2, 11-22), possibilitates expressionis cuiuslibet temporis historiae superat et propterea se substrahit omni systematizationi quae illud exhauriret (cf. Eph 3, 8-10).

2. Unitas et dualitas Veteris et Novi Testamenti, ut fundamentalis expressio historica fidei christianae, offerunt punctum concretum a quo unitas et pluralitas eiusdem fidei progredi possunt.

3. Dynamismus fidei christianae et, speciali modo, eius indoles missionalis implicant obligationem reddendi rationem de illa sub aspectu rationali; fides non est philosophia quaedam, sed cogitationi directionem imprimit.

4. Veritas fidei coniungitur cum suo itinere historico ab Abrahamo usque ad Christum et a Christo usque ad Parusiam. Consequenter orthodoxia non est assensus systemati cuidam, sed participatio in itinere fidei et, hoc modo, participatio in «ego» Ecclesiae, quod per tempora subsistit et quod verum est subiectum obiectivae professionis fidei.

5. Quod veritas fidei itinerando vivitur, implicat eius relationem ad praxim et ad historiam fidei. Siquidem fides christiana in Verbo Incarnato innititur, eius indoles historica et practica essentialiter distinguitur a forma quadam historicitatis in qua solus homo esset creator sensus illius.

6. Ecclesia est subiectum complens, in quo unitas diversarum theologiarum Novi Testamenti, sicut etiam unitas dogmatum per decursum historiae, habetur. Ecclesia innititur confessioni de Iesu Christo mortuo et resuscitato, quem ipsa vi Spiritus annuntiat et celebrat.

7. Criterium quod permittit inter verum et falsum pluralismum distinguere, est fides Ecclesiae expressa in summa organica suarum enuntiationum quae valorem normae habent: criterium fundamentale est Scriptura in relatione cum confessione Ecclesiae quae credit et orat. Inter formulas dogmaticas prioritatem habent formulae Conciliorum veterum. Formulae quae reflexionem cogitationis christianae exprimunt, subordinantur illis quae exprimunt ipsa facta fidei.

8. Quamquam hodiernus status Ecclesiae pluralismum auget, pluralitas invenit suum limitem in facto quod fides efficit communionem hominum in veritate quae per Christum accessibilis facta est. Propterea admiti non potest quaelibet conceptio fidei quae ipsam reduceret ad cooperationem pragmaticam sine communione in veritate. Haec veritas non est systematizationi theologicae concretae vinculata, sed exprimitur in enuntiationibus fidei quae valorem normae habent.

Coram praesentationibus doctrinae graviter ambiguis atque adeo cum fide Ecclesiae incomponibilibus, Ecclesia habet possibilitatem discernendi errorem et obligationem illum excludendi, etiam perveniens ad formalem reiectionem haereseos, tamquam remedium extremum ad fidem populi Dei incolumem servandam.

9. Ratione indolis universalis et missionalis fidei christianae, eventus et verba a Deo revelata debent semper ulterius recogitari, reformulari et in vitam deduci intra quamlibet «culturam» humanam, si vere optatur ut illa verum responsum afferant quaestionibus quae in corde cuiuslibet personae humanae suam habent radicem, atque ut orationem, cultum et quotidianam vitam Populi Dei inspirent. Evangelium Christi hoc modo quamlibet «culturam» ducit ad eius plenitudinem simulque eam crisi creatrici submittit. Ecclesiae locales, quae sub ductu suorum pastorum, huic arduo muneri incarnationis fidei christianae se dedicant, debent semper continuitatem et communionem cum Ecclesia universali praeteriti temporis et praesentis conservare. His conatibus, tales Ecclesiae plurimum conferunt tam ad vitam christianam profundiorem efficiendam, quam ad progressum reflexionis theologicae Ecclesiae universalis, ipsumque genus humanum in tota eius diversitate versus unitatem a Deo optatam ducunt.

Permanentia formularum fidei

10. Formulae dogmaticae debent considerari ut responsa quaestionibus concretis et, in hoc prospectu, semper verae permanent.

Earum momentum praesens pendet a validitate etiam hodie perdurante quaestionum de quibus agitur; immo oportet recordari quaestiones successivas quae de sensu Verbi divini christianis proponuntur, cum responsis iam obtentis, sese mutuo gignere, ita ut responsa hodierna semper quodammodo illa praecedentia praesupponant, quamvis ad illa reduci non possint.

11. Definitiones dogmaticae generatim vocabulis communibus utuntur atque etiam cum tales definitiones verba apparenter philosophica adhibent, Ecclesiam philosophiae particulari non ligant, sed potius earum scopus sunt realitates communi experientiae humanae subiacentes, quae per talia vocabula distingui possunt.

12. Hae definitiones nunquam considerari debent extra expressionem speciali modo authenticam Verbi divini in Sacra Scriptura contentam neque disiunctae a summa proclamationis evangelicae in unoquoque tempore peractae. Ceterum definitiones tali proclamationi normas offerunt pro interpretatione quadam semper magis accommodata ipsius revelationis. Tamen revelatio semper eadem permanet non solum in sua substantia, sed etiam in suis enuntiationibus fundamentalibus.

Pluralitas et unitas in re morali

13. Pluralismus in re morali apparet praesertim in principiis generalibus ad concreta adiuncta applicandis. Et augetur, cum contactus producuntur inter «culturas» quae se mutuo hucusque ignorabant vel dum celeres mutationes intra societatem habentur.

Tamen unitas fundamentalis manifestatur per communem aestimationem dignitatis humanae, id quod normas imperativas pro ducenda vita implicat.

Conscientia uniuscuiusque hominis exprimit determinatam seriem exigentiarum fundamentalium (cf. Rom 2, 14), quae nostris diebus in publicis declarationibus de iuribus essentialibus hominis agnoscuntur.

14. Unitas doctrinae moralis christianae innititur principiis parmanentibus in Scriptura contentis, a Traditione illuminatis et a Magisterio unicuique generationi praesentatis. Recordemur tamquam praecipua lineamenta: doctrinam et exempla Filii Dei qui cor Patris sui revelat, conformationem ad eius mortem et resurrectionem, vitam secundum Spiritum in sinu eius Ecclesiae in fide, spe et charitate ut secundum imaginem Dei renovemur.

15. Necessaria unitas in fide et in communione non impedit diversitatem vocationum et optionum personalium in modo accedendi ad mysterium Christi illudque ad vitam deducendi

Libertas christiani (cf. Gal 5, 1. 13) non implicat pluralismum sine limitibus, sed exigit conatum pro veritate obiectiva totali, necnon eodem modo patientiam erga conscientias debiles (cf. Rom 14, 15; 1 Cor 8).

Observantia autonomiae valorum humanorum et responsabilitatum legitimarum in hoc campo implicat possibilitatem diversitatis in analysi et optionibus temporalibus apud christianos. Haec diversitas potest assumi in una eademque oboedientia fidei et in charitate (cf. Gaudium et Spes 43).


*Textus propositionum a Commissione Theologica Internationalis «in forma specifica» approbatarum.

 
top