Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECLARATIO
DE QUIBUSDAM QUAESTIONIBUS
AD SEXUALEM ETHICAM SPECTANTIBUS
*

 

1. Persona humana, secundum doctorum virorum nostrae aetatis aestimationem, tam penitus affici sexualitate perhibetur, ut haec in elementis annumeretur, quae hominis vitam praecipue informent. Ac revera, a sexu eae profluunt notae peculiares, quae in regione biologica, psychologica et spirituali personam ipsam efficiunt marem ac feminam, quaeque propterea plurimam vim ac momentum habent ad explendam singulorum hominum maturitatem ad eosque societati inserendos. Quare, quod quisque facile animadvertere potest, hodie res, quae ad sexum pertinent, materia sunt, de qua crebro ac propalam agitur in libris, in commentariis et ephemeridibus, atque in ceteris communicationis socialis instrumentis.

Interea magis magisque invaluit morum corruptio, in cuius gravissimis indiciis ponenda est immoderata sexus praedicatio, eademque instrumentorum communicationis socialis spectaculorumque ope adeo progressa est, ut educationis campum invaserit communemque infecerit vulgus existimationem.

In hac rerum condicione, si ex una parte educatores, paedagogi, disciplinarumque moralium cultores, operam conferre potuerunt, ut bona utriusque sexus propria clariore in lumine ponerentur aptiusque traducerentur in vitae usum, ex altera parte alii opinationes proposuerunt vitaeque ducendae rationes, quae veris moralibus postulatis hominis repugnant, immo eo pervenerunt, ut ad hedonismi licentiam viam sternerent.

Hinc factum est, ut etiam apud christianos doctrinae, morales normae vivendique rationes hucusque fideliter servatae, paucorum annorum spatio vehementer in discrimen vocatae sint, ac multi hodie secum quaerant, quid, tot pervagantibus opinionibus contrariis doctrinae quam ab Ecclesia receperunt, etiam nunc pro veritate retinere debeant.

2. In hac mentium perturbatione morumque corruptione fas non est Ecclesiam neglegenter se habere. Siquidem de quaestione agitur summi sane momenti sive ad singulorum christianorum vitam, sive ad socialem vitam nostrae aetatis quod attinet.[1]

Episcopi cotidie experimento cognoscunt augescentes difficultates, quibus laborant tum christifideles in percipienda sana doctrina de moribus, peculiarique modo de rebus quae ad sexum pertinent, tum etiam pastores in eadem doctrina efficaciter exponenda. Hi probe sciunt pastorale munus sibi iniungere, ut in re tantae gravitatis necessitatibus subveniant suorum fidelium; ac praeclara sane documenta de hac quaestione edita iam sunt a nonnullis sacris Pastoribus et a quibusdam Conferentiis Episcopalibus. Attamen, cum falsae opiniones pravaeque inde ortae agendi rationes disseminari ubique pergant, Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, pro munere suo in Ecclesia universali[2] ac de Summi Pontificis mandato, necessarium duxit hanc Declarationem promulgare.

3. Nostrae aetatis homines magis in dies sibi persuasum habent personae humanae dignitatem vocationemque id postulare, ut ipsi, rationis lumine ducti, bona virtutesque naturae suae insita detegant, continenter promoveant, in vitaeque suae actionem traducant, eo quidem consilio, ut magis in dies progredi possint.

Attamen in re morali aestimanda homo nequaquam arbitrio suo procedere potest: In imo conscientiae legem detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui obœdire debet... Nam homo legem in corde scriptam habet, cui parere dignitas eius est et secundum quam ipse iudicabitur.[3]

Praeterea nobis christianis Deus per revelationem suam notum fecit suum salutis consilium, ac proposuit tamquam supremam atque immutabilem vitae normam, Christum, Salvatorem et Sanctificatorem, per doctrinam et exempla Ipsius, qui dixit: Ego sum lux mundi: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.[4]

Hominis, igitur, dignitas vere promoveri nequit, nisi ordo essentialis eius naturae servatur. Fatendum quidem est, per civilis cultus decursum bene multas rerum condiciones vitaeque humanae necessitates mutatas esse atque in posterum etiam mutatum iri; at quilibet morum profectus et quodlibet vivendi genus contineri debent intra fines, quos statuunt immutabilia principia, quae innituntur in elementis constitutivis et relationibus essentialibus cuiusque humanae personae; quae elementa ac relationes historica adiuncta transcendunt.

Haec principia fundamentalia, quae humana ratio percipere potest, continentur in lege divina, aeterna, obiectiva et universali, qua Deus consilio sapientiae et dilectionis suae mundum universum viasque communitatis ordinat, dirigit, gubernat. Huius suae legis Deus hominem participem reddit, ita ut providentia divina suaviter disponente, veritatem incommutabilem magis magisque cognoscere possit.[5] Haec autem lex divina nostrae cognitioni pervia est.

4. Perperam, igitur, multi hodie negant sive in natura humana sive in lege revelata ullam aliam inveniri posse normam absolutam atque immutabilem de actionibus particularibus praeter eam, quae exprimitur per generalem legem caritatis et observantiae dignitatis humanae. Ad quod quidem probandum iidem hanc afferunt rationem: ea quae normae legis naturalis vel Sacrarum Scripturarum praecepta vocari solent, potius formae cuiusdam humani cultus particularis, certo historiae tempore expressae, habenda sunt.

At vero revelatio divina atque etiam, in rerum ordine sibi proprio, naturalis rationis sapientia, cum germanas attingunt humani generis necessitates, simul necessario in luce ponunt leges immutabiles in elementis constitutivis naturae hominis insitas, quae eaedem apparent in omnibus viventibus qui ratione praediti sunt.

Accedit, quod a Christo Ecclesia instituta est tamquam columna et firmamentum veritatis.[6] Ipsa, auxiliante Spiritu Sancto, sine intermissione custodit et sine errore tradit veritates ordinis moralis, atque authentice interpretatur non solum legem positivam revelatam, sed etiam principia ordinis moralis ex ipsa natura humana profluentia,[7] quae spectant ad plenum hominis profectum eiusque sanctificationem. Ecclesia reapse per totum suae historiae decursum semper retinuit certa legis naturalis praecepta vim habere absolutam atque immutabilem, eorumque violationem censuit doctrinae et spiritui Evangelii repugnare.

5. Cum autem ethica sexualis quaedam fundamentalia bona vitae humanae et christianae tangat, inde fit, ut ad illam pariter generalis haec doctrina applicetur. Hac in re principia ac normae habentur, quae Ecclesia tamquam doctrinae suae partem sine ulla dubitatione semper tradidit, quantumvis ipsis opiniones moresque mundi obstiterint. Quae quidem principia ac normae haudquaquam exorta sunt ex aliquo culturae genere, sed ex divinae legis naturaeque humanae cognitione; quapropter putari non possunt vim amisisse vel in dubium vocari, propterea quod novae culturae adiuncta intercesserint.

Haec quidem principia sunt, e quibus ductum sumpserunt consilia ac normae Concilii Vaticani II eo spectantia, ut talis vita socialis institueretur atque ordinaretur, in qua debita ratio haberetur aequalis dignitatis maris et feminae, differentia utriusque servata.[8]

Dum loquitur de indole sexuali hominis necnon de humana generandi facultate, Concilium animadvertit easdem mirabiliter exsuperare ea quae in inferioribus vitae gradibus habentur.[9] Deinde singillatim pertractat principia et regulas, quae sexualitatem humanam in matrimonio respiciunt, quaeque in propria eius functionis finalitate innituntur.

Ad rem quod attinet Concilium declarat honestatem actuum vitae coniugalis, secundum veram hominis dignitatem ordinatorum, non a sola sincera intentione et aestimatione motivorum pendere, sed obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum natura desumptis, determinari debere, quae integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris observant.[10]

Postrema haec verba summatim perstringunt Concilii doctrinam — antea fusius in eadem Constitutione explicatam — [11] de actus sexualis finalitate deque praecipua regula eius moralitatis: honestas enim huius actus tunc in tuto posita est, cum haec finalitas servatur.

Idem hoc principium, quod Ecclesia ex divina revelatione suaque authentica legis naturalis interpretatione haurit, constituit etiam translaticiam eius doctrinam, secundum quam potestatis sexualis usus non accipit veram suam significationem probitatemque moralem, nisi in matrimonio legitimo.[12]

6. Huic autem Declarationi propositum non est, ut omnes sexualis facultatis abusus tractentur, neque ut cuncta enucleentur quae castitatis cultus secum inferat, sed potius ut Ecclesiae normae repetantur de certis quibusdam doctrinae capitibus, cum iam vehementer necesse esse videatur gravibus erroribus ac pravis agendi rationibus adversari, quae late disseminantur.

7. Multi his diebus ius vindicant ad sexualem iunctionem ante initum matrimonium, saltem ubi firma voluntas nubendi atque affectio iam quodammodo coniugalis in amborum animis postulant illud complementum, quod ipsi connaturale esse arbitrantur; idque praesertim, quoties matrimonii celebratio externis rerum adiunctis impeditur, vel haec intima coniunctio necessaria iudicatur, ut amor ipse permaneat.

Huiusmodi opinio christianae doctrinae adversatur, quae statuit qualemcumque genitalem hominis actionem matrimonii terminis contineri debere. Quantumvis enim firmum est eorum propositum, qui praematuris hisce iunctionibus sese vinciunt, nihilominus hae iunctiones haud sinunt, ut sinceritas ac fidelitas mutuae necessitudinis inter viri ac mulieris personas in tuto ponantur, nec praesertim ut haec necessitudo a cupiditatum et arbitrii mobilitate protegatur. Atqui stabilem Christus Dominus voluit iunctionem illam, eamque ad nativam restituit condicionem, in ipsa sexus differentia fundatam. Non legistis quia qui fecit hominem ab initio masculum et feminam fecit eos et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.[13] Verbis etiam apertioribus S. Paulus loquitur, cum docet, si caelibes vel viduae continenter vivere non possint, aliam optionem ipsis non dari, quam stabilem conubii unionem: Melius est enim nubere quam uri.[14] Per matrimonium, enim, amor inter coniuges amori illi inseritur, quo Christus irrevocabili modo Ecclesiam diligit;[15] coitus vero corporum in impudicitia[16] contaminat templum Spiritus Sancti, quod christianus ipse factus est. Coniunctio igitur carnalis legitima non est, nisi consortium vitae inter virum et mulierem perpetuum instauratur.

Hoc semper intellexit ac docuit Ecclesia,[17] quae ceterum maximam reperit consensionem cum doctrina sua in humanae sapientiae rationibus atque in historiae testimoniis.

Experientia docet amorem stabilitate coniugii muniendum esse, ut sexualis copulatio finalitatis sibi propriae dignitatisque humanae postulatis reapse satisfaciat. Haec autem postulata coniugale exigunt fœdus sancitum ac defensum a societate; quod quidem fœdus vitae statum instaurat, qui sive ad exclusoriam iunctionem viri ac mulieris, sive etiam ad ipsorum familiae totiusque humanae societatis bonum summi est momenti. Ac revera plerumque sexuales coniunctiones, quae legitimum matrimonium praecedunt, prolis excludunt exspectationem. Amor ille, qui tamquam coniugalis perperam proponitur, in amorem paternum atque maternum excrescere, ut omnino oportet, non poterit; idque, si forte contigerit, in detrimentum profecto cedet liberorum, quippe qui stabili priventur convictu, ubi rite adolescant ac viam ac subsidia reperiant sese toti societati inserendi.

Consensio igitur eorum, qui sese in matrimonio iungere cupiunt, exterius significari debet ac tali quidem modo, ut coram societate quoque valere possit. Fideles autem oportet secundum Ecclesiae leges declarent suum ad societatem coniugalem ducendam consensum, qui quidem efficit, ut conubium fiat Christi sacramentum.

8. Nostra aetate, contra perpetuam Magisterii doctrinam ac moralem populi christiani sensum, aliqui — secuti indicia psychologicae naturae — cœperunt indulgenter iudicare, immo etiam prorsus excusare relationes homosexuales quarundam personarum.

Distinctionem insistunt — quae ceterum non sine causa fieri videtur — inter homosexuales, quorum proclivitas nata ex falsa educatione vel infecta maturitate sexuali vel consuetudine vel pravo exemplo aliisve similibus causis, ad tempus tantum exsistit aut saltem insanabilis non est, et homosexuales, qui tales sunt in perpetuum ob quoddam quasi impulsus innati genus aut vitiatam constitutionem, quae existimatur sanari non posse.

Ad alterum hunc ordinem hominum quod spectat, nonnulli argumentantur eorum propensionem adeo naturalem esse, ut considerari debeat tamquam licitas illis reddens relationes homosexuales intra sinceram vitae amorisque communionem matrimonii consimilem, quatenus ipsi sibi videantur vitam solitariam tolerare minime valere.

Profecto, dum pastoralis animarum cura agitur, tales homosexuales suscipiendi sunt cum considerata animi lenitate iidemque in spem sunt erigendi se difficultates suas suamque alienationem socialem esse aliquando superaturos. Eorum quoque culpabilitas prudenter iudicabitur. Verumtamen nullam adhiberi licet viam aut rationem pastoralem, quae eisdem tribuat excusationem moralem, propterea quod hi actus talium hominum condicioni congruentes aestimentur. Etenim, secundum obiectivum rerum ordinem moralem iunctiones homosexuales sunt actus, qui sua necessaria et essentiali ordinatione privantur. In Sacris Scripturis reprobantur uti graves depravationes, immo exhibentur tamquam funesta repudiationis Dei consecutio.[18] Haec quidem Divinarum Scripturarum sententia non sinit, ut concludatur eos omnes, qui ista deformitate laborent, hac de causa iam in personali culpa esse; nihilominus testatur actus homosexualitatis suapte intrinseca natura esse inordinatos, neque unquam ullo modo approbari posse.

9. Saepe hodie in dubium vocatur vel aperte negatur tradita catholicae Ecclesiae doctrina, secundum quam masturbatio gravem in re morali deordinationem constituit. Psychologia et sociologia, uti aiunt, ostendunt illam, praesertim in adulescentibus, ad maturescentem sexualitatem communiter pertinere, ac nihil propterea verae et gravis culpae in ea contineri, nisi quatenus consulto quis se dederit solitariae voluptati in eo ipso circumclusae (« ipsatio »); quo in casu actus utique omnino opponi communioni amoris inter diversi sexus personas, quam quidem contendunt praecipuum esse propositum usus sexualis facultatis.

Haec tamen opinio et doctrinae et consuetudini pastorali Ecclesiae catholicae adversatur. Qualiscumque vis est aliquarum argumentationum indolis biologicae vel philosophicae, quibus interdum usi fuerunt theologi, revera tum Ecclesiae Magisterium — per decursum constantis traditionis — tum moralis christifidelium sensus sine dubitatione firmiter tenent masturbationem esse actum intrinsece graviterque inordinatum.[19] Potissima huius veritatis ratio in eo posita est, quod, quaecumque est ipsa agendi causa, deliberatus usus facultatis sexualis extra rectum coniugale commercium essentialiter eius fini contradicit. In eo namque deest relatio sexualis, quae ordine morali postulatur, quae nempe ad effectum deducit integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris.[20] Ad eam igitur rectam relationem referenda est omnis deliberata exercitatio sexualitatis. Etiamsi statui non possit S. Scripturam hoc peccatum peculiari quodam nomine damnare, tamen Ecclesiae traditio iure meritoque intellexit illud in Novo Testamento improbari, cum sermo fit de « immunditia » vel de « impudicitia » aliisve vitiis castitati et continentiae contrariis.

Sociologicae inquisitiones demonstrare quidem valent huius deordinationis crebritatem secundum loca, incolarum varietates vel rerum temporumque adiuncta, quae consideranda suscipiuntur; et sic facta ipsa colliguntur. At facta non praebent regulam, qua actuum humanorum honestas iudicari possit.[21] Crebritas huius rei, de qua agitur, consocianda quidem est cum ingenita hominis debilitate ex originali peccato orta, sed etiam cum amisso Dei sensu, cum morum corruptione per vitiorum mercaturam inducta, cum effrenata tot spectaculorum ac scriptorum licentia, nec non cum oblivione pudoris, qui custos est castitatis.

Psychologia hodierna complura valida et utilia indicia suppeditat de masturbationis argumento, ex quibus aequius iudicium de responsabilitate morali feratur atque pastoralis actio convenienter dirigatur. Eadem adiuvare potest ad intellegendum, quo pacto immaturitas adulescentiae, quae nonnumquam ultra hanc aetatem protrahitur, vel aequilibritatis psychologicae defectus vel consuetudo suscepta afficere possint hominis agendi rationem, cum imminuant actuum deliberationem et efficiant, ut subiective non semper culpa gravis contrahatur. Sed in universum absentia gravis responsabilitatis praesumi non debet; quod si contingit, ipsa hominum potestas moraliter agendi haud agnoscitur.

In ipso autem pastorali ministerio ad aequum iudicium faciendum in singulis casibus, universa et consueta alicuius hominis operandi ratio aestimari debet non solum quod attinet ad caritatis et iustitiae exercitationem, verum etiam ad curam, qua peculiare castitatis praeceptum ab eo observantur. Praecipue ergo videndum est, sintne adhibita subsidia necessaria, cum naturalia tum supernaturalia, quae christiana ascesis ex diuturna sua experientia commendat ad cupiditates edomandas et ad virtutis profectum consequendum.

10. Observantia legis moralis in re sexuali, sicut et exercitatio castitatis, in periculum haud leve adducta est, praesertim inter christianos minus ferventes, ob hodiernam proclivitatem ad circumscribendam quam maxime realitatem gravis peccati, saltem in vita hominum concreta, immo ad eam subinde omnino infitiandam.

Sunt etiam qui eo usque progressi sunt, ut affirment peccatum mortale, quod hominem a Deo seiungat, habendum esse tantummodo recusationem directam et formalem, qua quis Deo vocanti sese opponat, vel cum quis, sui solius amans, penitus deliberateque excludat proximi amorem. Tunc videlicet solum illi dicunt intercedere « optionem fundamentalem », id est decisionem voluntatis, quae totam personam humanam obstringat, quaeque requiratur ut mortale exsistat peccatum; per hanc nempe optionem hominem ex imis personae suae suscipere vel ratum habere fundamentalem quendam habitum erga Deum vel erga homines. Ex contrario, animadvertunt, actus dictos « periphericos » — in quibus negant plerumque electionem esse decretoriam — non eo usque procedere, ut iidem mutent optionem fundamentalem; idque tanto minus, quod saepius ex consuetudine proficiscantur. Hos actus, igitur, posse quidem infirmare optionem fundamentalem, non ita tamen, ut funditus illam evertant. Atqui, secundum hos auctores, immutatio optionis fundamentalis erga Deum difficilius evenit in regione vitae sexualis, ubi homo communiter non violat ordinem moralem aliquo actu plene deliberato et responsabili, sed potius impulsu passionis suae, debilitate vel immaturitate, nonnumquam etiam vana illa opinione, qua putat se ita testificari suum in proximos amorem; quibus causis saepe additur pondus ipsorum socialium adiunctorum. Re quidem vera optio fundamentalis tandem apte definit moralem hominis propensionem; eadem tamen radicitus commutari potest actibus singularibus, praesertim cum hi, ut saepe accidit, iam praeparati sint praecedentibus actionibus modo magis superficiali positis. Utcumque autem id est, haud recte affirmatur singulares actus non sufficere, ut mortale peccatum patretur.

Secundum Ecclesiae doctrinam, peccatum mortale, quod Deo opponitur, non continetur sola recusatione formali et directa praecepti caritatis; illud enim invenitur etiam in hac oppositione contra verum amorem, quam prae se fert quaevis deliberata transgressio uniuscuiusque legis moralis in re gravi.

Christus ipse designavit duplex amoris mandatum velut vitae moralis fundamentum. Sed ex hoc mandato universa lex pendet et prophetae;[22] quamobrem alia praecepta peculiaria complectitur. Ac revera adolescenti interroganti: ... quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? respondit Iesus: Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata...: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.[23]

Peccat, igitur, homo mortaliter non tunc tantum, cum eius actus procedit ex directo contemptu Dei et proximi, verum etiam cum ipse sciens ac volens, quacumque ex ratione, eligit aliquid graviter inordinatum. In hac enim electione, ut dictum est supra, iam continetur despicientia praecepti divini: homo se ipsum deflectit a Deo et caritatem amittit. Atqui, secundum christianam traditionem Ecclesiaeque doctrinam, et sicut recta ratio agnoscit, ordo moralis sexualitatis amplectitur bona vitae humanae adeo praestantia, ut omnis directa violatio eiusdem ordinis obiective sit gravis.[24]

Fatendum quidem est in peccatis indolis sexualis, perspectis eorum genere et causis, facilius fieri, ut liber consensus non plene praestetur; quocirca prudentiam et cautionem postulari in quovis iudicio ferendo de hominis responsabilitate. Hac in re peropportune repetuntur verba Sacrarum Scripturarum: ... homo enim videt ea quae parent: Dominus autem intuetur cor.[25] Attamen, si haec prudentia commendatur in iudicanda subiectiva gravitate alicuius singularis actus pravi, minime inde sequitur, ut opinari liceat in rerum sexualium provincia peccata mortalia non committi.

Animarum ergo pastores patientia uti debent et bonitate; verum ipsis non permittitur, ut inania reddantur Dei mandata, neve plus aequo minuantur propria hominum officia. Porro si nihil de salutari Christi doctrina demittere praecellens quoddam caritatis erga animos genus est, at idem semper cum tolerantia atque caritate coniungatur oportet, quarum ipse Redemptor, cum hominibus et colloquens et agens, exempla prodidit. Is enim, cum venisset non ad iudicandum, sed ad salvandum mundum, acerbe quidem severus in peccata, sed patiens ac misericors in peccatores fuit.[26]

11. Ut supra dictum est, huic Declarationi est propositum, ut in hodiernis rerum adiunctis fideles de certis erroribus agendique rationibus commoneantur, a quibus cavere debent. At virtus castitatis minime tota sistit in praedictis culpis vitandis; eadem postulat, ut ad altiora etiam quaedam bona assequenda spectetur. Eiusmodi enim virtus est, quae integram personam attingit, quoad eius internam et externam agendi rationem.

Hac quidem virtute pro variis vitae suae statibus homines ornari debent: alteri virginitatem aut cœlibatum Deo sacrum profitentes, qua quidem eminenti ratione ipsi facilius uni Deo vacare indiviso corde possunt;[27] alteri vero vitam agentes ea forma, quae omnibus lege morali statuitur, prout matrimonio iunguntur aut sunt caelibes. Attamen, in quovis vitae statu castitas non circumscribitur solo externo corporis habitu; ipsum cor hominis purum efficere debet, secundum haec Christi verba: Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam mœchatus est eam in corde suo.[28]

Castitas includitur in ea continentia, quam S. Paulus donis Spiritus Sancti annumerat, dum luxuriam condemnat tamquam vitium, quod speciali modo christianum hominem dedecet, atque a Regno caelorum excludit.[29] Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore; non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum, ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in hoc negotio fratrem suum... Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui spernit non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.[30] Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, ...et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote, intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos decipiat inanibus verbis, propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici comparticipes eorum; eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis ambulate.[31]

Praeterea Apostolus, rationem affert christianorum propriam, cur castitas sit excolenda, dum reprobat peccatum fornicationis non solum quatenus haec actio proximos vel socialem ordinem laedit, sed etiam quia fornicator offendit Christum, cuius sanguine acquisitus est cuiusque est membrum, et Spiritum Sanctum, cuius est templum: Nescitis quoniam corpora vestra sunt membra Christi?... Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro.[32]

Quo magis fideles momentum intellegent castitatis eiusque necessarium munus in sua ipsorum vita ut virorum et mulierum, eo magis percipient, instinctu quodam spirituali permoti, quid haec virtus praecipiat vel suadeat; ac facilius etiam, magisterio Ecclesiae obsequentes, ea excipere et implere scient, quae recta conscientia in singulis casibus dictaverit.

12. Apostolus Paulus vividis verbis acerbam pugnam describit, quam homo, servus peccati, interius experitur inter legem mentis suae et aliam legem, quae est in membris, ipsum captivantem.[33] Attamen homo liberari potest a corpore mortis per gratiam Iesu Christi.[34] Hac quidem gratia fruuntur homines, qui per ipsam iustificati sunt et quos lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit a lege peccati et mortis.[35] Quamobrem eos Apostolus obsecrat: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obœdiatis concupiscentiis eius.[36]

Haec autem liberatio, quae etsi aptos nos reddit ad serviendum Deo in novitate vitae, minime tollit concupiscentiam ex originali peccato ortam, neque invitamenta ad malum in hoc mundo, qui totus in maligno positus est.[37] Quare Apostolus fideles adhortatur, ut vitiorum illecebras vincant virtute Dei,[38] et stare valeant adversus insidias diaboli [39] per fidem, vigile orandi studium[40] et vitae austeritatem, qua corpus in servitutem Spiritus redigatur.[41]

Vita christiana, quae vestigia Christi insistat, postulat ut unusquisque abneget seipsum et tollat crucem suam cotidie,[42] spe remunerationis suffultus: nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinenus, et conregnabimus.[43]

Secundum vehementia huiusmodi monita, christifideles nostris quoque temporibus, immo hodie magis quam alias umquam, media adhibere debent semper ab Ecclesia commendata ad vitam castam ducendam, quae sunt: sensuum ac mentis disciplina, vigilantia ac prudentia in praecavendis peccandi occasionibus, pudoris custodia, sobrietas in oblectationibus fruendis, sanae occupationes, assidua precatio sacramentorumque Paenitentiae et Eucharistiae creber usus. Iuvenes praesertim sedulo foveant pietatem erga Immaculatam Dei Genitricem, atque ad imitandum sibi proponant Sanctorum vitam aliorumque christifidelium, in primis iuvenum, qui in excolenda castitate ceteris praestiterunt.

Peculiari autem modo opus est, ut omnes magni existiment virtutem castitatis, eius pulchritudinem eiusque refulgentem splendorem. Quae quidem virtus hominis dignitatem in luce ponit eumque aperit ad amorem verum, magnanimum, non suae utilitatis studiosum, aliorumque observantem.

13. Proprium Episcoporum officium est fideles docere moralem doctrinam, quae ad sexualitatem pertinet, quaecumque forte occurrant difficultates in hoc munere implendo, propter cogitandi vivendique rationes, quae passim hodie invalescunt. Haec autem translaticia doctrina altius investiganda est; praeterea ea ratione est tradenda, ut conscientias illuminet in novis rerum condicionibus constitutas; ac denique sapienter ditari debet iis elementis, quae de significatione ac vi sexualitatis humanae vere utiliterque proferri possint. At principia ac normae de vita morali, quae per hanc Declarationem confirmata sunt, fideliter retineri ac doceri debent. Opera peculiari modo danda erit, ut fideles sibi persuadeant Ecclesiam haec principia tueri non tamquam vetustas et inviolabiles res superstitiose servandas, neque, ut saepe contenditur, ob praeiudicatam quandam opinionem quae Manichaeismum sapiat, sed quia certo scit eadem principia plane respondere divinae creatarum rerum ordinationi et Christi spiritui, ac propterea humanae quoque dignitati.

Episcoporum etiam est inviligare, ut in theologicis Facultatibus atque in Seminariis sana doctrina exponatur, sub lumine fidei et Ecclesiae magisterio duce. Pariter ipsis curae erit, ut et confessarii conscientias illuminent et institutio catechetica impertiatur tali ratione, quae fideliter ac perfecte doctrinam catholicam referat.

Ad Episcopos, sacerdotes eorumque adiutores spectat fideles monere, ut sibi caveant ab erroneis opinionibus, quae in libris, commentariis ac publicis conventibus saepe proferuntur.

Parentes in primis, necnon iuvenum praeceptores annitentur, ut per integram educationem liberos et discipulos ad congruam mentis, affectuum et morum maturitatem perducant. Propterea eos de hac etiam materia edocebunt cum prudentia ac modo ad ipsorum aetatem accommodato, eorumque voluntatem assidue ad christianos mores informabunt non solum consiliis, verum etiam ac potissimum vitae suae exemplo, Dei auxilio suffulti, quod sibi precando impetrabunt. Eos etiam a tot periculis defendent, quae iuvenes minime suspicantur.

Artifices, scriptores iique omnes, penes quos sunt instrumenta communicationis socialis, artem suam exerceant ratione suae christianae fidei consentanea, plane conscii de vi permagna, qua in homines pollere possunt. Hi meminerint obiectivi ordinis moralis primatum absolute omnibus tenendum esse,[44] eique fas non esse praeponere ullam rationem, quam dictitant aestheticam, vel quaestuosa commoda, vel prosperum inceptorum exitum. Sive agitur de artis vel litterarum operibus, sive de spectaculis, sive de nuntiis evulgandis unusquisque in provincia sibi propria circumspectionem, prudentiam, moderationem ac rectam rerum aestimationem prae se ferat. Hoc profecto modo, nedum plus etiam faveant augescenti morum licentiae, operam conferent ad eam refrenandam, immo ad saniorem reddendum moralem societatis statum.

Fidelibus laicis universis, pro suis iuribus et officiis in opere apostolatus, curae erit, ut ad hanc agendi rationem sese conforment.

Praestat denique omnium in memoriam revocare haec Concilii Vaticani II verba: Sancta Synodus declarat pueris ac adolescentibus ius esse ut in valoribus moralibus recta conscientia aestimandis et adhaesione personali amplectendis necnon in Deo perfectius cognoscendo et diligendo instimulentur. Ideo enixe rogat omnes qui vel populorum regimen tenent vel educationi praesunt, ut curent ne umquam iuventus hoc sacro iure privetur.[45]

Declarationem hanc de quibusdam quaestionibus, ad sexualem ethicam spectantibus, Summus Pontifex Paulus div. Prov. Pp. VI, in Audientia concessa infrascripto Praefecto Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, die 7 mensis Novembris, a. 1975, ratam habuit, confirmavit atque evulgari iussit.

Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 29 mensis Decembris, a. 1975.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Hieronymus Hamer, O. P., Archiep. tit. Lorensis,
a Secretis


* AAS 68 (1976), 77-96.

[1] Cfr. Concilium Vaticanum II, Const, past. Gaudium et spes, n. 47, AAS 58 (1966), 1067.

[2] Cfr. Const, apost. Regimini Ecclesiae universae, 15 augusti 1967, n. 29, AAS 59 (1967), 897.

[3] Const, past. Gaudium et spes, n. 16, AAS 58 (1966), 1037.

[4] Io 8,12.

[5] Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, n. 3, AAS 58 (1966), 931.

[6] 1 Tim 3,15.

[7] Decl. Dignitatis humanae, n. 14, AAS 58 (1966), 940; Cf. Pius XI, Litt. enc. Casti connubii, 31 decembris 1930, AAS 22 (1930), 579-580; Pius XII, Alloc. 2 novembris 1954, AAS 46 (1954), 671-672; Ioannes XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, 25 maii 1961, AAS 53 (1961), 457; Paulus VI, Litt. enc. Humanae Vitae, 25 iulii 1968, n. 4, AAS 60 (1968), 483.

[8] Cfr. Concilium Vaticanum II, Decl. Gravissimum educationis, nn. 1, 8, AAS 58 (1966), 729-730; 734-736. Const, past. Gaudium et spes, nn. 29, 60, 67, AAS 58 (1966), 1048-1049; 1080-1081; 1088-1089.

[9] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 51, AAS 58 (1966), 1072.

[10] Ibid., cf. etiam n. 49: loc. cit., 1069-1070.

[11] Ibid., nn. 49, 50: loc. cit., 1069-1072.

[12] Haec Declaratio non complectitur omnes morales normas de vita sexuali in matrimonio, cum in Litteris encyclicis Casti connubii et Humanae Vitae perspicue expositae sint.

[13] Cfr. Mt 19,4-6.

[14] 1 Cor 7,9.

[15] Cfr. Eph 5,25-32.

[16] Extramatrimonialis sexuum coniunctio expresse damnata est: 1 Cor 5,1-6.9; 7,2; 10,8; Eph 5,5-7; l Tim 1,10; Hebr 13,4; apertis quidem argumentis: 1 Cor 6,12-20.

[17] Cfr. Innocentius IV, Epist. Sub Catholicae professione, 6 mar. 1254, DS 835. Pius II, Propositio damnata in Epist. Cum sicut accepimus, 14 novembris 1459, DS 1367. Decreta S. Officii, 24 septembris 1965, DS 2045; 2 mar. 1679, DS 2148. Pius XI, Litt. enc. Casti connubii, 31 decembris 1930, AAS 22 (1930), 558-559.

[18] Rom 1,24-27: « Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae; nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relieto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes». Cfr. etiam quae dicit S. Paulus de masculorum concubitoribus in 1 Cor 6,10; 1 Tim 1,10.

[19] Cfr. Leo IX, Epist. Ad splendidum nitentis, 1054, DS 687-688; Decretum S. Officii, 2 mar. 1679, DS 2149; Pius XII, Alloc. 8 octobris 1953, AAS 45 (1953), 677-678; 19 mai 1956, AAS 48 (1956), 472-473.

[20] Const. past. Gaudium et spes, n. 51, AAS 58 (1966), 1072.

[21] Si investigationes sociologicae utiles sunt ad melius cognoscendum habitum mentis hominum, qui certo quodam sunt loco, sollicitudines et necessitates eorum, quibus Dei praedicamus, necnon oppugnationes, quibus humanae aetatis nostrae ratio illi adversatur eam pervulgatam sententiam sequendo, ex qua nulla aequa scientiae forma extra ipsam altiorem doctrinam exsistat, conclusiones eiusmodi investigationum non iudicium seu uti dicunt, criterium veritatis, normae vim obtinens, efficere valent (Paulus VI, Adhort. apost. Quinque iam anni, 8 decembris 1970, AAS 63 [1971], 102).

[22] Mt 22,38.40.

[23] Mt 19,16-19.

[24] Cfr. superiores notae 17, 19; Decretum S. Officii, 18 mar. 1666, DS 2060; Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, nn. 13, 14, AAS 60 (1968), 489-490.

[25] 1 Sam 16,7.

[26] Paulus VI, Litt. enc. Humanae Vitae, n. 29, AAS 60 (1968), 501.

[27] Cfr. 1 Cor 7,7.34; Concilium Tridentinum, Sess. XXIV, Can. 10, DS 1810; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, nn. 42, 43, 44, AAS 57 (1965), 47-51; Synodus Episcoporum, De sacerdotio ministeriali, pars II, 4, b, AAS 63 (1971), 915-916.

[28] Mt 5,28.

[29] Cfr. Gal 5,19-23; 1 Cor 6,9-11.

[30] 1 Thess 4,3-8; cf. Col 3,5-7; 1 Tim 1,10.

[31] Eph 5,3-8; cf. 4,18-19.

[32] 1 Cor 6,15.18-20

[33] Cfr. Rom 7,23.

[34] Cfr. Rom 7,24.

[35] Rom 8,2.

[36] Rom 6,12.

[37] 1 Io 5,19.

[38] Cfr. 1 Cor 10,13.

[39] Eph 6,11.

[40] Cfr. Eph 6,16.18.

[41] Cfr. 1 Cor 9,27.

[42] Lc 9,23.

[43] 2 Tim 2,11-12.

[44] Concilium Vaticanum II, Decr. Inter Mirifica, n. 6, AAS 56 (1964), 147.

[45] Gravissimum educationis, n. 1, AAS 58 (1966), 730.