The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI 

PROFESSIO FIDEI
ET IUSIURANDUM FIDELITATIS
IN SUSCIPIENDO OFFICIO
NOMINE ECCLESIAE EXERCENDO
UNA CUM NOTA DOCTRINALI ADNEXA
*

I

PROFESSIO FIDEI

(Formula deinceps adhibenda in casibus
in quibus iure praescribitur Professio fidei
)

Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in Symbolo fidei, videlicet:

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cœli et terrae, visibilium omnium et invisibilium et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cœlis, et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine, et homo factus est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis; et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per Prophetas; et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.

Firma fide quoque credo ea omnia quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni iudicio sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.

Firmiter etiam amplector ac retineo omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel moribus ab eadem definitive proponuntur.

Insuper religioso voluntatis et intellectus obsequio doctrinis adhaereo quas sive Romanus Pontifex sive Collegium episcoporum enuntiant cum magisterium authenticum exercent etsi non definitivo actu easdem proclamare intendant.

II

IUSIURANDUM FIDELITATIS

IN SUSCIPIENDO OFFICIO

NOMINE ECCLESIAE EXERCENDO

(Formula adhibenda a christifidelibus
de quibus in can. 833, n. 5-8
)

Ego N. in suscipiendo officio... promitto me cum catholica Ecclesia communionem semper servaturum, sive verbis a me prolatis, sive mea agendi ratione.

Magna cum diligentia et fidelitate onera explebo quibus teneor erga Ecclesiam, tum universam, tum particularem, in qua ad meum servitium, secundum iuris praescripta, exercendum vocatus sum.

In munere meo adimplendo, quod Ecclesiae nomine mihi commissum est, fidei depositum integrum servabo, fideliter tradam et illustrabo; quascumque igitur doctrinas iisdem contrarias devitabo.

Disciplinam cunctae Ecclesiae communem sequar et fovebo observantiamque cunctarum legum ecclesiasticarum, earum imprimis quae in Codice iuris canonici continentur, servabo.

Christiana obœdientia prosequar quae sacri pastores, tamquam authentici fidei doctores et magistri declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, atque Episcopis diœcesanis fideliter auxilium dabo, ut actio apostolica, nomine et mandato Ecclesiae exercenda, in eiusdem Ecclesiae communione peragatur.

Sic me Deus adiuvet et sancta Dei Evangelia, quae manibus meis tango.

(Variationes paragraphi quartae et quintae formulae iurisiurandi,
adhibendae a christifidelibus de quibus in can. 833, n. 8
)

Disciplinam cunctae Ecclesiae communem fovebo observantiamque cunctarum legum ecclesiasticarum urgebo, earum imprimis quae in Codice iuris canonici continentur.

Christiana obœdientia prosequar quae sacri pastores, tamquam authentici fidei doctores et magistri declarant, aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, atque cum Episcopis diœcesanis libenter operam dabo, ut actio apostolica, nomine et mandato Ecclesiae exercenda, salvis indole et fine mei instituti, in eiusdem Ecclesiae communione peragatur.

NOTA DOCTRINALIS PROFESSIONIS FIDEI

FORMULAM EXTREMAM ENUCLEANS

1. Inde ab ipsis primordiis Ecclesia fidem in Dominum crucifixum et resuscitatum formulis summam credendi conglobantibus usa profitebatur. Cuius summae medulla, id est mors et resurrectio Domini Iesu Christi, imprimis formulis simplicibus, deinde plenioribus[1] declarata, professionum fidei seriem continuam edere permisit in quibus Ecclesia sive ea quae ab ore operibusque Christi acceperat, sive quae « a Spiritu Sancto suggerente »[2] didicerat, tradebat.

Ipsum Novum Testamentum testis est praecipuus primae professionis discipulorum statim post eventus Paschales effectae: « Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephae et post haec Duodecim ».[3]

2. Saeculorum decursu ex hac medulla immutabili Iesum Filium Dei et Dominum declarante symbola unitatem fidei et communionem Ecclesiarum testimonio confirmantia sunt orta. In illis veritates principales singulis fidelibus cognoscendae et profitendae continentur. Idcirco, antequam Baptismate lavetur, catechumenus professionem fidei pronuntiare debet. Etiam Patres ad concilia congregati, ut usui vitae necessario alias alio quippe qui veritates fidei plenius exhibendas necnon orthodoxiam defendendam postularet, praesto essent, nova exaraverunt symbola quae usque ad hodiernum diem « in vita Ecclesiae locum obtinent prorsus particularem ».[4] In varietate illorum symbolorum unica eminet fides nec ullum symbolum a posteriore professione fidei secundum nova rerum adiuncta concepta exsuperatum vel supervacaneum est redditum.

3. Domini Christi promissio Spiritus Sancti donandi, qui « deducet... in omnem veritatem »,[5] Ecclesiam itinerantem perpetuo sustinet. Ideo saeculis elapsis quaedam veritates tamquam Spiritus Sancti auxilio comparatae sunt definitae, qua de causa itinera visibilia ad promissionem primariam adimplendam habentur. Aliae tamen veritates adhuc altius sunt intellegendae, antequam plene comprehendatur id quod Deus mysterio amoris hominibus ad eorum salutem obtinendam revelare voluit.[6]

Nuperrime quoque Ecclesia ob studium pastorale opportunum duxit fidem priscam apertius explanare. Praeterea quibusdam fidelibus ad munera peculiaria nomine Ecclesiae in communitate fungenda vocatis traditum est officium coram omnibus professionis fidei iuxta formulam a Sede Apostolica approbatam pronuntiandae.[7]

4. Haec nova Professionis fidei formula symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum rursus proponens ad finem perducitur tribus sententiis seu commatibus additis, quorum finis est ordines veritatis quibus fidelis adhaereat melius discernere. Operae pretium est horum commatum explanationem enucleare ita ut sensus primarius a Magisterio Ecclesiae praebitus bene intellegatur, recipiatur, integre conservetur.

Hodiernis quidem temporibus verbum « Ecclesia » variis significationibus imbuitur quae, licet verae et congruentes, tamen distinctius sunt designandae, cum de muneribus peculiaribus et propriis agatur eorum qui in Ecclesia operam dant. Quod ad quaestiones fidei vel disciplinae moralis spectat patet tantum Summum Pontificem et Collegium Episcoporum in communione cum ipso commorantium auctoritate docendi fidelesque obligandi pollere.[8] Episcopi enim « doctores authentici » fidei sunt « seu auctoritate Christi praediti »,[9] quia divina institutione Apostolis successerunt « in magisterio et regimine pastorali »; illi una simul cum Romano Pontifice supremam plenamque potestatem in universam Ecclesiam exercent, quae quidem potestas nonnisi Romano Pontifice consentiente exerceri potest.[10]

5. Primi commatis formula: « Firma fide quoque credo ea omnia quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni iudicio sive ordinario et universali Magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur » affirmatur obiectum docendi in omnibus doctrinis fidei divinae et catholicae constitui quae ab Ecclesia tamquam divinitus et rite revelatae, et ut tales immutabiles, proponuntur.[11]

Huius generis doctrinae in Verbo Dei scripto seu tradito continentur atque sententia sollemni tamquam veritates divinitus revelatae sive a Romano Pontifice « ex cathedra » loquente sive a Collegio Episcoporum ad Concilium congregato definiuntur, sive dein a Magisterio ordinario et universali ad credendum infallibiliter proponuntur.

Hae doctrinae ex omnibus fidelibus assensum fidei theologalis exigunt. Proinde, si quis de iisdem contumaciter dubitaverit seu eas negaverit, censuram haereseos subibit, sicut in canonibus Codicis iuris canonici ad rem attinentibus indicatur.[12]

6. Professionis fidei sententia secunda asserit: « Firmiter etiam amplector ac retineo omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel moribus ab eadem definitive proponuntur ». Huius formulae obiectum docendi comprehendit omnes doctrinas ad scientiam dogmaticam et moralem[13] attinentes ad depositum fidei fideliter custodiendam et exponendam necessarias, licet a Magisterio Ecclesiae tamquam rite revelatae non sint propositae.

Huiusmodi doctrinae forma sollemni a Romano Pontifice « ex cathedra » loquente vel a Collegio Episcoporum ad Concilium congregatorum definiri possunt, aut a Magisterio ordinario et universali Ecclesiae ut « sententia definitive tenenda »[14] doceri. Unusquisque autem fidelis iis veritatibus firmiter et definitive assentiri debet fide de auxilio a Spiritu Sancto Magisterio Ecclesiae praebito necnon doctrina catholica de infallibilitate Magisterii his in rebus innitens.[15] Si quis illas negaverit, veritatem doctrinae catholicae[16] respuere videbitur eoque ipso in communione cum Ecclesia catholica amplius non erit plena.

7. Veritates ad secundum comma pertinentes variae naturae esse possunt variaque indole imbuuntur, quod a relatione earundem cum revelatione pendet. Exstant enim veritates nexu historico cum revelatione necessarie coniunctae; aliae autem veritates conexionem logicam ostendunt quae iter est conscientiae circa eandem revelationem perficiendae ad quod absolvendum Ecclesia vocatur. Quamquam eae doctrinae ut rite revelatae non proponuntur quippe quae fidei elementa non revelata vel nondum ut talia expressim agnita addant, indoles tamen definitiva iis non deest quae etiam nexu interiore cum veritate revelata demonstratur. Praeterea infitiandum non est processu dogmatico maturescente intellegentiam tum rerum veritatum cum verborum depositi fidei in vita Ecclesiae progredi posse necnon Magisterium aliquas earum doctrinarum dogmata fidei divinae et catholicae proclamare valere.

8. Quod ad naturam assensionis erga veritates quae vel tamquam divinitus revelatae ab Ecclesia proponuntur (in primo commate) vel tamquam definitivae sunt habendae (in secundo commate), magni est momenti in lucem proferre indolem assensionis erga utraque praecepta eodem modo esse plenam et irrevocabilem. Differentia ad virtutem supernaturalem fidei spectat: assensio enim erga veritates primi commatis recta via fide de auctoritate Verbi Dei innititur (doctrinae de fide credenda); fundamenta autem assensionis erga veritates secundi commatis in fide de auxilio a Spiritu Sancto Magisterio praebito et in doctrina catholica de infallibilitate Magisterii (doctrinae de fide tenenda) ponuntur.

9. Utcumque Magisterium Ecclesiae doctrinam tamquam divinitus revelatam credendam (in primo commate) aut definitive retinendam (in secundo commate) actu definitivo aut non definitivo docet. Si de actu definitivo agitur, veritas sollemniter definitur pronuntiatione Romani Pontificis « ex cathedra » aut interventu Concilii Œcumenici. Si de actu non definitivo agitur, doctrina a Magisterio ordinario et universali Episcoporum qui ubique terrarum in communione cum Successore Petri versantur, infallibiliter docetur. Huiusmodi doctrina confirmari seu iterum affirmari potest a Romano Pontifice nulla etiam definitione sollemni pronuntiata declarante eandem doctrinam ad institutionem Magisterii ordinarii et universalis tamquam veritatem divinitus revelatam (in primo commate) aut tamquam veritatem doctrinae catholicae (in secundo commate) pertinere. Idcirco, cum de aliqua doctrina nullum in forma sollemni definitionis exstet iudicium, sed eadem a Magisterio ordinario et universali — in cuius numerum Papa necessarie confertur — doceatur quippe quae ad patrimonium depositi fidei respiciat, intellegenda est tunc tamquam infallibiliter proposita.[17] Ergo Romani Pontificis declaratio confirmandi seu iterum affirmandi actus dogmatizationis novus non est, sed confirmatio formalis veritatis ab Ecclesia iam obtentae atque infallibiliter traditae.

10. Tertia Professionis fidei sententia affirmat: « Insuper religioso voluntatis et intellectus obsequio doctrinis adhaereo quas sive Romanus Pontifex sive Collegium episcoporum enuntiant cum Magisterium authenticum exercent etsi non definitivo actu easdem proclamare intendant ».

Ad hoc comma pertinet omnis institutio de fide et de re morali tamquam vera aut saltem tamquam certa exhibita, licet iudicio sollemni non definita nec a Magisterio ordinario et universali tamquam definita proposita. Nihilominus tamen tales institutiones Magisterium ordinarium Romani Pontificis seu Collegii episcopalis authentice significant ideoque obsequium religiosum voluntatis et intellectus[18] postulant. Proponuntur quidem ad altiorem revelationis intellegentiam obtinendam vel ad conformitatem alicuius doctrinae cum veritate fidei revocandam, vel tandem ad vigilantiam contra notiones ab iisdem veritatibus abhorrentes vel contra sententias periculosas atque in errores inducentes excitandam.[19]

Omne propositum talibus doctrinis contrarium falsum est iudicandum vel, si de institutione praecavendi causa facta agatur, temerarium seu periculosum ideoque « tuto doceri non potest ».[20]

11. Exempla. Nec absolute vel perfecte, sed tantum illustrandi causa quaedam exempla doctrinarum ad tria supra dicta commata pertinentium afferentur.

Ad primi commatis veritates pertinent articuli fidei Credo, varia dogmata christologica[21] et Mariana;[22] doctrina institutionis sacramentorum a Christo eorumque efficacitas quod ad gratiam;[23] doctrina de Christi praesentia reali et substantiali in eucharistia[24] et celebrationis eucharisticae natura sacrifica;[25] constitutio Ecclesiae voluntate Christi;[26] doctrina de Romani Pontificis primatu et infallibilitate;[27] doctrina de peccati originalis exsistentia;[28] doctrina de animae spiritualis immortalitate et de remuneratione statim post mortem praesenti;[29] absentia erroris in scriptis sacris inspiratis; [30] doctrina de gravi turpitudine occisionis hominis innocentis directae et voluntariae.[31]

Quod ad veritates secundi commatis respicit, id est illas necessitudine logica cum Revelatione conexas, exempli gratia notari licet incrementum intellegentiae doctrinae ad definitionem infallibilitatis Romani Pontificis attinentis ante dogma Concilii Vaticani I definitum. Successoris Petri primatus semper res revelata credebatur, tametsi usque ad Concilium Vaticanum I disceptabatur utrum notiones « iurisdictionis » et « infallibilitatis » pars interior revelationis essent an tantum effectus rationales. Quamquam eius indoles veritatis divinitus revelatae inter Concilium Vaticanum I est definita, nihilominus tamen doctrina de infallibilitate et de primatu iurisdictionis Romani Pontificis iam ante Concilium tamquam definitiva erat agnita. Historia igitur dilucide ostendit id quod conscientia Ecclesiae esset exceptum, inde a primordiis doctrinam veram esse habitum et deinceps definitivam retentum, sed tantum post ultimum gradum definitionis Concilii Vaticani I tamquam veritatem divinitus revelatam acceptum.

Quod autem ad praeceptum recentius circa doctrinam de ordinatione sacerdotali viris tantummodo reservata spectat, similis progressus est considerandus. Summus Pontifex, qui ad definitionem dogmaticam pervenire noluerit, statuit tamen iterum affirmare talem doctrinam definitive[32] esse retinendam quippe quae Verbo Dei scripto innitens continuo conservata et in Traditione Ecclesiae adhibita a Magisterio ordinario et universali infallibiliter esset proposita.[33] Nihil impedit, ut exemplum superius demonstrare potest, quominus futuris temporibus conscientia Ecclesiae progrediatur ita ut talem doctrinam tamquam divinitus revelatam credendam definiat.

In memoriam revocare licet quoque doctrinam circa interdictionem euthanasiae in Litteris encyclicis Evangelium vitae praeceptam. Confirmans euthanasiam « gravem divinae Legis esse violationem », Pontifex Maximus explanat quod « haec doctrina lege naturali atque verbo Dei scripto adnixa, Ecclesiae Traditione traducitur atque Magisterio ordinario et universali explicatur ».[34] Videretur doctrinae de euthanasia elementum mere rationale inesse, propterea quod Scriptura hanc notionem novisse non videtur. Alia ex parte hic mutuus eminet internexus inter ordinem fidei atque ordinem rationis: nam Scriptura ab omni forma vitae humanae semetipsam curantis evidenter abhorret, quae quidem in consuetudinem et rationem euthanasiae est coniecta.

Alia exempla doctrinarum moralium quae tamquam definitivae a Magisterio ordinario et universali Ecclesiae docentur, sunt institutiones de interdictione prostitutionis[35] et de interdictione fornicationis.[36]

Exempla veritatum necessitudine historica cum revelatione conexarum quae definitive sunt retinendae, tamquam divinitus tamen revelatae declarari non possunt, haec sunt: electio Summi Pontificis legitima aut celebratio Concilii Œcumenici legitima, canonizatio sanctorum (facta dogmatica); Leonis XIII Litteris apostolicis Apostolicae Curae declaratio de ordinationum anglicanarum invaliditate.[37]

Inter exempla doctrinarum ad tertium comma pertinentium indicare licet institutiones a Magisterio authentico ordinario non definitive propositas quae varium adhaesionis gradum exigunt secundum sententiam et voluntatem sive documentorum natura, sive frequentia eandem doctrinam proponendi, sive tenore locutionis manifestatam.[38]

12. Variis symbolis fidei fidelis agnoscit ac testificatur se fidem totius Ecclesiae profiteri. Quamobrem in symbolis praesertim antiquioribus conscientia ecclesialis formula « Credimus » exprimitur. Ut Catechismus Catholicae Ecclesiae docet: « “Credo”: est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. “Credimus”: est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica credentium profitetur congregatio. “Credo”: est etiam Ecclesia, Mater nostra quae Deo fide respondet sua nosque docet dicere: “Credo”, “Credimus” ».[39]

In unaquaque professione fidei Ecclesia varia itinera viae ad congressum cum Deo definitivum emensa eadem probat. Nulla decursu temporis sententia exsuperatur; immo omnes sententiae patrimonium quod substitui non potest, fiunt quo fides prisca, omnium et cuiusque loci actionem perennem contemplatur Spiritus Christi Resuscitati suam Ecclesiam comitantis atque vivificantis, ut eandem ad veritatis perducat plenitudinem.

Romae, ex Sede Congregationis pro Doctrina Fidei, die 29 mensis Iunii A.D. MCMXCVIII.

+ Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus

+ Tharsicius Bertone, S.D.B., Archiep. em. Vercellarum,
a Secretis


* AAS 90 (1998), 542-551.

[1] Formulae simplices adimpletionem Messianicam Iesu Nazareni profiteri solent; cf. exempli gratia, Mc 8,29; Mt 16,16; Lc 9,20; Io 20,31; Act 9,22. Formulae autem pleniores praeter resurrectionem eventus vitae Iesu principales eorumque sensum salvificum profitentur; cf. exempli gratia Mc 12,35-36; Act 2,23-24; 1 Cor 15,3-5; 1 Cor 16,22; Phil 2,7.10-11; Col 1,15-20; 1 Pe 3,19-22; Apoc 22,20. Praeter confessionis fidei formulas ad historiam salutis atque ad narrationem vitae Iesu Nazareni cuius culmen fuit Pascha, pertinentes, in Novo Testamento inveniuntur professiones fidei quae ad ipsam Iesu exsistentiam respiciant; cf. 1 Cor 12,3: «Dominus Iesus». Apud Rom 10,9 ambae confessionis formulae una inveniuntur.

[2] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, n. 7.

[3] 1 Cor 15,3-5.

[4] Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 193.

[5] Io l6,13.

[6] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, n. 11.

[7] Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Professio fidei et Iusiurandum fidelitatis, AAS 81 (1989), 104-106; CIC, can. 833.

[8] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 25.

[9] Ibid.

[10] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 22.

[11] Cf. DS 3074.

[12] Cf. CIC, cann. 750 et 751; 1364 § 1; CCEO, cann. 598; 1436 § 1.

[13] Cf. Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, n. 4, AAS 60 (1968), 483; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Veritatis splendor, nn. 36-37, AAS 85 (1993), 1162-1163.

[14] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 25.

[15] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, nn. 8 et 10; Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 3, AAS 65 (1973), 400-401.

[16] Cf. Ioannes Paulus II, Motu proprio Ad tuendam fidem, die 18 maii 1998.

[17] Oportet notetur institutionem infallibilem Magisterii ordinarli et universalis non tantum declaratione doctrinae credendae et definitive tenendae aperta proponi, sed etiam doctrina in Ecclesiae consuetudine fidei implicite contenta exprimi, cum ea a Revelatione derivetur aut utcumque ad salutem aeternam sit necessaria atque Traditionis continuae testimonio confirmata: cuiusmodi institutio infallibilis a toto corpore episcopali reapse proponi videtur sensu etiam diachronico nec necessarie solummodo synchronico intellects Praeterea Magisterii ordinarii et universalis consilium doctrinae tamquam definitivae proponendae a formulis technicis nimis sollemnibus pendere non solet: satis est hoc tenore verborum eorumque nexu patefieri.

[18] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 25; Congregatio pro Doctrina Fidei, Instructio Donum veritatis, n. 23, AAS 82 (1990), 1559-1560.

[19] Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Instructio Donum veritatis, nn. 23 et 24, AAS 82 (1990), 1559-1561.

[20] Cf. CIC, cann. 752; 1371; CCEO, cann. 599; 1436, 2.

[21] Cf. DS 301-302.

[22] Cf. ibid., 2803; 3903.

[23] Cf. ibid., 1601; 1606.

[24] Cf. ibid., 1636.

[25] Cf. ibid., 1740; 1743.

[26] Cf. ibid., 3050.

[27] Cf. ibid., 3059-3075.

[28] Cf. ibid., 1510-1515.

[29] Cf. ibid., 1000-1002.

[30] Cf. ibid., 3293; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, II.

[31] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Evangelium vitae, n. 57, AAS 87 (1995), 465.

[32] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. apost. Ordinatio sacerdotalis, n. 4, AAS 86 (1994), 548.

[33] Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Responsum ad dubium circa doctrinam in Epist. apost. «Ordinatio sacerdotalis» traditam, AAS 87 (1995), 1114.

[34] Ioannes Paulus II, Litt. enc. Evangelium vitae, n. 65, AAS 87 (1995), 477.

[35] Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 2355.

[36] Cf. ibid., 2353.

[37] Cf. DS 3315-3319.

[38] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 25; Congregatio pro Doctrina Fidei, Instructio Donum veritatis, nn. 17, 23 et 24, AAS 82 (1990), 1557-1558, 1559-1561.

[39] Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 167.

        

top