The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

DE NARRATIONIBUS
SPECIETENUS TANTUM HISTORICIS
IN S. SCRIPTURAE LIBRIS
QUI PRO HISTORICIS HABENTUR

 

Proposito sequenti dubio Consilium Pontificium pro studiis de re biblica provehendis respondendum censuit prout sequitur.

Dubium. Utrum admitti possit tamquam principium rectae exegeseos sententia quae tenet S. Scripturae Libros, qui pro historicis habentur, sive totaliter, sive ex parte, non historiam proprie dictam et obiective veram quandoque narrare, sed speciem tantum historiae prae se ferre ad aliquid significandum a proprie litterali seu historica verborum significatione alienum?

Resp.: Negative, excepto tamen casu, non facile nec temere admittendo, in quo, Ecclesiae sensu non refragante, eiusque salvo iudicio, solidis argumentis probetur Hagiographum voluisse non veram et proprie dictam historiam tradere, sed, sub specie et forma historiae, parabolam, allegoriam, vel sensum aliquem a proprie litterali seu historica verborum significatione remotum proponere.

Die autem 23 Iunii a.c. in Audientia ambobus R.mis Consultorius ab Actis benigne concessa, Sanctissimus praedictum Responsum ratum habuit ac publici iuris fieri mandavit.

Fr. David Fleming O.F.M.
Consultor ab Actis

 

 

top