The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

DE HISTORICA EVANGELIORUM VERITATE

 

Sancta Mater Ecclesia quae est «colunna et firmamentum veritatis», [1] semper Sacram Scripturam ad munus supernam impertiendi animis salutem adhibuit eamque a quavis falsa interpretatione defendit. Quia problemata numquam deerunt, exegeta catholicus in exponendo divino verbo et in solvendis difficultatibus quae ei opponuntur, numquam animo deficiat oportet sed strenue laboret ut genuinum Scripturarum sensum magis adaperiat, non tantum suis fretus viribus, sed praesertim Dei auxilio et Ecclesiae luce firmiter confidens.

Magnopere gaudendum est plures hodie inveniri fideles Ecclesiae filios, rerum biblicarum, prout nostra requirunt tempora, peritos, qui hortamentis Summorum Pontificum obsecundantes, indefesso labore huic gravi arduoque muneri toto animo incumbant. Quorum «strenuorum in vinea Domini operariorum conatus non solummodo aequo iustoque animo, sed summa etiam cum caritate iudicandos esse ceteri omnes Ecclesiae filii meminerint», [2] cum quaestiones difficiliores etiam magni nominis interpretes, velut ipse Hieronymus, haud ita felici interdum exitu enucleare conati sint. [3] Caveatur «ne acrior disputandi contentio transgrediatur mutuae caritatis terminos; neve inter disputandum ipsae revelatae veritates divinaeque traditiones vocari in disceptationem videantur. Nisi enim salva consensione animorum collocatisque in tuto principiis, non licebit ex variis multorum studiis magnos exspectare huius disciplinae progressus». [4]

Exegetarum labor hodie eo vel magis requiritur, quod multa scripta vulgantur, quibus veritas factorum et dictorum quae in Evangeliis continentur, in discrimen vocatur. Quare Pontificia Commissio de Re Biblica, pro munere a Summis Pontificibus sibi commisso, opportunum duxit ea quae sequuntur exponere et inculcare.

1. Exegeta catholicus, ductu Ecclesiae, utilitates capiat ex omnibus quae priores interpretes, praesertim Sancti Patres Doctoresque Ecclesiae, ad intellegendum sacrum textum contulerunt eorusque labores ulterius persequatur. Ut Evangeliorum perennem veritatem et auctoritatem in plena luce collocet, accurate normas hermeneuticae rationalis et catholicae servant, nova exegeseos adiumenta sollerter adhibebit, praesertim ea quae historica methodus universim considerata affert. Haec sedulo fontes indagat eorumque naturam et vim definit, subsidia per criticen textus, criticen litterariam, cognitionem linguarum sibi comparat. Observabit interpres monitum Pii XII fel. rec., qui ei iniungit ut «prudenter... perquirat quid dicendi forma seu litterarum genus, ab hagiographo adhibitum, ad veram et genuinam conferat interpretationem; ac sibi persuadeat hanc officii sui partem sine magno catholicae exegeseos detrimento neglegi non posse»; [5] quo monito Pius XII fel. rec. generalem artis hermeneuticae regulam enuntiat, cuius ope tum Veteris tum Novi Testamenti libri explanandi sunt, eo quod in eis exarandis hagiographi modum cogitandi et scribendi apud aequales vigentem adhibuerunt. Denique exegeta omnia media usurpabit quibus altius indolem testimonii Evangeliorum, vitam religiosam primarum ecclesiarum, sensum et vim traditionis apostolicae perspiciat.

Ubi casus fert, interpreti investigare licet, quae sana elementa in «methodo historiae formarum» insint, quibus ad pleniorem Evangeliorum intellegentiam rite uti possit. Circumspecte tamen se gerat, quia saepe huic methodo commixta prostant principia philosophica et theologica haud probanda, quae tum methodum, tum conclusiones in re litteraria non raro depravant. Quidam enim huius methodi fautores praeiudicatis opinionibus rationalismi abducti, supernaturalis ordinis existentiam et Dei personalis in mundo interventum, ope revelationis proprie dictae factum, miraculorum et prophetiarum possibilitatem et existentiam agnoscere renuunt. Alii e falsa notione fidei procedunt ac si ipsa veritatem historicam non curet, immo cum eadem componi non possit. Alii historicam vim et indolem documentorum revelationis quasi a priori negant. Alii denique auctoritatem Apostolorum, quatenus testes Christi sunt, eorusque munus et influxum in primaevam communitatem parvi pendentes, creatricem potentiam huius communitatis extollunt. Quae omnia non tantum catholicae doctrinae adversantur, sed etiam fundamento scientifico carent, a rectisque historicae methodi principiis aliena sunt.

2. Interpres, ut de firmitate eorum quae in Evangeliis traduntur recte statuat, sollerter ad tria tempora traditionis attendat quibus doctrina et vita Iesu ad nos pervenerunt.

Christus Dominus Sibi discipulos selectos adiunxit, [6] qui Eum ab initio secuti sunt, [7] Eius opera viderunt verbaque audierunt et hoc modo apti fuerunt qui Eius vitae et doctrinae testes essent. [8] Dominus, cum doctrinam ore exponebat, modos ratiocinandi et exponendi tunc temporis vulgatos sequebatur, ita ad mentem auditorum Se accommodans et efficiens ut ea quae doceret firmiter menti imprimerentur et commode a discipulis memoria tenerentur. Hi miracula aliosque Iesu vitae eventus recte tanquam facta eo fine patrata vel disposita, ut eis homines in Christum crederent et doctrinam salutis fide amplecterentur, intellexerunt.

Apostoli imprimis mortem et resurrectionem Domini annuntiabant, Iesu testimonium reddentes, [9] Eiusque vitam et verba fideliter exponebant, [10] adiunctorum in quibus auditores versabantur, in modo praedicandi rationem habentes. [11] Postquam Iesus a mortuis resurrexit Eiusque divinitas clare perspecta est, [12] tantum afuit ut fides memoriam eorum quae evenerant, deleret, ut eam potius firmaret, quia fides in eis quae Iesus fecerat et docuerat [13] nitebatur. Nec propter cultum quo discipuli exinde Iesum ut Dominum et Filium Dei venerabantur, hic in «mythicam» personam mutatus est Eiusque doctrina deformata. Non est autem cur negetur Apostolos ea quae a Domino reapse dicta et facta sunt, auditoribus ea pleniore intellegentia tradidisse, qua ipsi eventibus gloriosis Christi instructi et lumine Spiritus veritatis [14] edocti fruebantur. [15] Inde est quod sicut Iesus Ipse post resurrectionem «interpretabatur illis» [16] tum Veteris Testamenti tum Sui Ipsius verba [17] ita et illi Eius verba et gesta, prout auditorum necessitates postulabant, interpretati sunt. «Ministerio verbi instantes»[18] variis dicendi modis, cum proprio proposito et auditorum mente congruentibus utentes praedicaverunt; nam «Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus»[19] debitores erant. [20] Hi vero loquendi modi quibus praecones Christum annuntiaverunt, distinguendi et perpendendi sunt: catecheses, narrationes, testimonia, hymni, doxologiae, preces aliaeque id genus formae litterariae in Sacra Scriptura et ab hominibus illius aetatis usurpari solitae.

Hanc instructionem primaevam, prius ore, deinde scripto traditam - nam mox evenit ut multi conarentur «ordinare narrationem rerum» [21] quae Dominum Iesum respiciebant - auctores sacri, methodo, peculiari fini quem quisque sibi proposuit congrua, ad utilitatem ecclesiarum quattuor evangeliis consignaverunt. Quaedam e multis traditis selegentes, quaedam in synthesim redigentes, quaedam ad statum ecclesiarum attendendo explanantes, omni ope annisi sunt ut lectores eorum verborum de quibus eruditi erant, cognoscerent firmitatem. [22] Hagiographi enim ex eis quae acceperunt, ea potissimum selegerunt quae variis condicionibus fidelium et fini a se intento accommodata erant, eademque eo modo narrabant qui eisdem condicionibus eidemque fini congruebat. Cum sensus enuntiationis etiam a consecutione rerum pendeat, Evangelistae tradentes verba vel res gestas Salvatoris, hic in alio, ille in alio contextu, ea ad utilitatem lectorum explicaverunt. Quapropter indaget exegeta quid Evangelista, dictum vel factum hoc modo narrans vel in certo contextu ponens, intenderit. Veritati narrationis enim minime officit Evangelistas dicta vel res gestas Domini diverso ordine referre [23] Eiusque sententias non ad litteram, sensu tamen retento, diversimode exprimere. [24] Nam, ut ait S. Augustinus: «Satis probabile est quod unusquisque Evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset Deus ea ipsa quae narrabat eius recordationi suggerere, in eis dumtaxat rebus, quarum ordo, sive ille, sive ille sit, nihil minuit auctoritati veritatique evangelicae. Cur autem Spiritus sanctus dividens propria unicuique prout vult, [25] et ideo mentes quoque sanctorum propter Libros in tanto auctoritatis culmine collocandos, in recolendo quae scriberent sine dubio gubernans et regens, alium sic, alium vero sic narrationem suam ordinare permiserit, quisque pia diligentia quaesiverit, divinitus adiutus poterit invenire». [26]

Exegeta, nisi ad haec omnia quae ad originem et compositionem Evangeliorum spectant attenderit et quaetumque probanda recentes investigationes attulerunt, rite adhibuerit, munus suum perspiciendi quid hagiographi intenderint quidque reapse dixerint, non implebit. Cum ex eis quae novae inquisitiones contulerunt appareat doctrinam et vitam Iesu non simpliciter relatas fuisse, eo solo fine ut memoria tenerentur, sed «praedicatas» fuisse ita ut Ecclesiae fundamentum fidei et morum praeberent, interpres testimonium Evangelistarum indefesse perscrutans, vim theologicam perennem Evangeliorum altius illustrare et quantae sit Ecclesiae interpretatio necessitatis quantique momenti in plena luce collocare valebit.

Multa supersunt eaque gravissima in quibus edisserendis et explanandis exegeta catholicus acumen et ingenium libere exercere potest et debet, ut ad omnium utilitatem, ad maiorem in dies doctrinae sacrae profectum, ad iudicium magisterii Ecclesiae praeparandum et ulterius fuleiendum, ad Ecclesiae defensionem et honorem ex suo quisque viritim conferat. [27] At semper animum gerat paratum ad Ecclesiae magisterio obtemperandum, neque obliviscatur Apostolos Spiritu sancto repletos bonum nuntium praedicasse, Evangelia conscripta esse Spiritu Sancto inspirante, qui eorum auctores ab omni errore praeservabat. «Non enim per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus, quam per eos per quos Evangelium pervenit ad nos: quod quidem tunc praeconaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam fidei nostrae futurum. Non enim fas est dicere, quoniam ante praedicaverunt quam perfectam haberet agnitionem; sicut quidam audent dicere, gloriantes emendatores se esse Apostolorum. Postea enim quam surrexit Dominus noster a mortuis, et induti sunt supervenientis Spiritus Sancti virtutem ex alto, de omnibus adimpleti sunt, et habuerunt perfectam agnitionem; exierunt in fines terrae, ea quae a Deo nobis bona sunt evangelizantes, et coelestem pacem hominibus annuntiantes, qui quidem et omnes pariter et singuli eorum habentes Evangelium Dei». [28]

3. Illorum vero quibus munus docendi in Seminariis vel in id genus Institutis commissum est, «prima cura sit, ut... sic omnino tradantur Divinae Litterae, quemadmodum et ipsius gravitas disciplinae et temporum necessitas admonent». [29] Magistri imprimis theologicam doctrinam exponant, ut Sacrae Scripturae «futuris Ecclesiae sacerdotibus fiant et propriae cuiusque vitae spiritualis fons purus atque perennis, et sacri concionandi muneris quod suscepturi sunt, alimentum et robur». [30] Iidem cum artem criticam, ante omnia litterariam, ut aiunt, exercent, id agant, non ut hanc artem propter seipsam colant, sed ut eius luce sensum a Deo per hagiographum intentum enucleatius perspiciant. Ne igitur sistant media via, suis litterariis inventis unice contenti, sed insuper ostendant quomodo haec reapse conferant ad doctrinam revelatam clarius intellegendam, vel, si res ferat, ad fallacias refellendas. Qui alios instituentes has normas sequuntur, efficient ut alumni in Sacra Scriptura id inveniant «quod mentem ad Deum attollat, animum enutriat, interiorem vitam Promoveat». [31]

4. Ii vero qui populum christianum sacris contionibus erudiunt, maxima prudentia opus habent. Imprimis tradant doctrinam, memores admonitionis S. Pauli: «Attende tibi, et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos, qui te audiunt». [32] A novitatibus futtilibus vel non satis probatis proponendis prorsus abstineant. Opiniones novas, iam solide probatas, si necesse est, caute, ratione habita auditorum, exponant. Cum eventus biblicos narrant, adiuncta ficta veritati haud conformia ne addant.

Quae prudentiae virtus ab his praesertim colenda est, qui inter christifideles scripta vulgant. Supernas divini verbi divitias sedulo promant «ut fideles... ad vitam recte conformandam moveantur et incendantur». [33] Sanctum habeant numquam a communi doctrina ac traditione Ecclesiae vel minimum discedere; utique vera scientiae biblicae incrementa, quaecumque recentiorum sollertia contulerit in rem suam convertant, sed temeraria novatorum commenta omnino devitent. [34] Severe prohibentur quominus pernicioso pruritu novitatis seducti, quaelibet difficultatum solutionis tentamenta sine prudenti delectu et serio discrimine inconsiderate disseminent, ita plurimorum fidem turbantes.

Iam pridem haec Pontificia Commissio de Re Biblica opportunum censuit in memoriam revocare etiam libros et articulos in commentariis et diariis de re biblica edendos, utpote res religiosas et ad religiosam christifidelium institutionem spectantes, Ordinariorum auctoritati et iurisdictioni subesse. [35] Rogantur ergo Ordinarii ut huiusmodi scriptis vulgaribus maxima eum diligentia invigilent.

5. Consociationum biblicarum qui curam habent, legibus a Pontificia Commissione de Re Biblica statutis inviolate obtemperent. [36]

Quae omnia si servata fuerint, studium Sacrarum Scripturarum cedet in utilitatem fidelium. Nemo erit qui nostris etiam diebus non experiatur quod S. Paulus scripsit: Sacrae Litterae «possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in Christo Iesu. Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus». [37]

Hanc autem Instructionem Ss.mus Dominus Noster Paulus Pp. VI, in Audientia die 21 Aprilis a. 1964 infrascripto Rev.mo Consultori ab Actis benigne concessa, approbavit et publici iuris fieri mandavit.

Romae, die 21 Aprilis a. 1964.

 

Beniamin N. Wambacq, O.Praem.,
Consultor ab Actis.


NOTAE

[1] I Tim. 3,15.

[2] Divino afflante Spiritu; Enchiridion Biblicum (EB) 564; A.A.S. XXXV (1943), p. 319.

[3] Cf. Spiritus Paraclitus; EB 451; A.A.S. XII (1920), p. 392.

[4] Litt. Apost. Vigilantiae; EB 143; Leonis XIII Acta, XXII, p. 237.

[5] Divino afflante Spiritu; EB 560; A.A.S. XXXV (1943), p. 316.

[6] Cf. Mc. 3,14; Lc. 6,13.

[7] Cf. Lc. 1,2; Act. 1,21-22. [8] Cf. Lc. 24,48; Io. 15,27; Act. 1,8; 10,39; 13,31.

[9] Cf. Lc. 24,44-48; Act. 2,32; 3,15; 5,30-32.

[10] Cf. Act. 10,36-41.

[11] Cf. Act. 13,16-41 cum Act. 17,22-31.

[12] Act. 2,36; Io. 20,28.

[13] Act. 2,22; 10,37-39.

[14] Cf. Io. 14,26; 16,13.

[15] Io. 2,22; 12,16; 11,51-52; cf. 14,26; 16,12-13; 7,39.

[16] Lc. 24,27.

[17] Lc. 24,44-45; Act. 1,3.

[18] Act. 6,4.

[19] Rom. 1,14.

[20] I Cor. 9,19-23.

[21] Cf. Lc. 1,1.

[22] Cf. Lc. 1,4.

[23] Cf. S. Ioan. Chrys., In Mat., Hom. I, 3; PG 57,16-17.

[24] Cf. S. August., De consensu Evang., 2, 12, 28; PL 34,1090-1091.

[25] I Cor. 12,11.

[26] De consensu Evang., 2, 21, 61s.; PL 34,1102.

[27] Cf. Divino affante Spiritu; EB 565; A.A.S. XXXV (1943), p. 319.

[28] S. Iren., Adv. Haer., III 1, 1; Harvey II. 2; PG 7,844.

[29] Litt. Apost. Quoniam in re biblica; EB 162; Pii X Acta, III, p. 72.

[30] Divino afflante Spiritu; EB 567; A.A.S. XXXV (1943), p. 322.

[31] Divino afflante Spiritu; EB 552; A.A.S. XXXV (1943), p. 311.

[32] I Tim. 4,16.

[33] Divino afflante Spiritu; EB 566; A.A.S. XXXV (1943), p. 320.

[34] Cf. Litt. Apost. Quoniam in re biblica; EB 175; Pii X Acta, III, p. 75.

[35] Instructio ad Ex.mos locorum Ordinarios... 15 Dec. 1955; EB 626; A.A.S. XLVIII (1956), p. 63.

[36] EB 622-633; A.A.S. XLVIII (1956), pp. 61-64.

[37] II Tim. 3,15-17.

 

top