The Holy See back up Search

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Dei Servae Mariae Magdalenae a Passione Starace Beatorum honores decernuntur.*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Contigit mihi pax mea, cum hac de re a Deo instituta iam non aliud quidpiam nec petere nec cupere valeo nisi explere gratiam semper et in omnibus sanctam Dei voluntatem »: haec verba Venerabilis Servae Dei Mariae Magdalenae a Passione, quae saeculari nomine Constantia Starace vocabatur, spiritale iter collustrant.

In regione Neapolitana die V mensis Septembris anno MDCCCXLV orta est, Stabiis videlicet, ubi suam etiam terrestrem conclusit die XIII Decembris anno MCMXXI peregrinationem. In adiunctis domesticis crescebat quae spiritali studio et opere pro derelictis imbuebatur. Quae omnia in Serva Dei elucebant in primis, cum cuperet in claustrum introire, deinde cum die XIX mensis Iunii anno MDCCCLXV recipere decerneret sacrum tertiarii habitum Ordinis Servorum Mariae, nomine accepto Mariae Magdalenae a Passione. Eius praeterea pietas erga Virginem Perdolentem, ex matris recepta labris revera adduxit eam ut spiritalem rationem Septem Sanctorum Florentinorum persequeretur.

Vota deinde die VIII mensis Iunii anno MDCCCLXVII castitatis et oboedientiae et paupertatis semper veluti tertiaria in manibus pronuntiavit Episcopi dioecesani Francisci Xaverii Petagna, qui post sex in exsilio traductis annis in Galliam redierat.

Apostolicis ut dioecesis necessitatibus occurreret, in primis ab ea petivit Episcopus ut conderet Piam Unionem Filiarum Mariae gubernaretque, et simul operam pro puellis catechismi expleret. Deinde obpestem abea flagitavit ut institutionem moralem et religiosam adulescentularum relictarum orphanarum, in domicilio quod Episcopus ipse a parentibus sororis Magdalenae impetraverat ut illis refugium praeberet. Episcopi exsequens mandatum animadvertit soror Maria Magdalena indigere se adiutorio, quod oblatum ei est quattuor a iuvenibus manipuli Filiarum Mariae, quae adsentiente omnino dioecesis Pastore die XVI mensis Iulii anno MDCCCLXIX cum ipsa initia effecerunt venturae Congregationis Servarum Mariae Compassionistarum, quae die XXVII mensis Maii anno MDCCCLXXI est excitata.

Inter annum MDCCCLXX et MCM tria per septennia continua, paucis interrupta intervallis, sustulit soror Maria Magdalena Starace asperrimas probationes, spiritualibus consiliis a Domino Vincentio Sarnelli sustentata, qui Domino Petagna Episcopus successit. Probationum peculiarium initium congruit cum habitus vestitione sororis tertiariae Servorum Mariae.

De daemonis possessione agebatur miris quibusdam cum signis. Inter ea illud quidem singulariter exstabat quod in ipsis intervallis inter acutas oppugnationes Maria Magdalena a Passione epistulas etiam spiritales contexere poterat atque institutiones pro Sororibus peragere, tamquam si omnia essent ad normam. Assiduus episcopi Vincentii Sarnelli interventus ei tandem permisit ut paulatim abInimici liberaretur insidiis.

Progrediebatur interior purificatio, quae impetus satanicos est consecuta, sensim quidem dum Sanctuarii Sacratissimo Cordi dicati aedificatio abea desiderata perficiebatur. Absoluta enim a daemoniaca possessione liberatio anno MCM accidit una cum operum termino in eiusdem templi tecto.

Postremis XX vitae annis soror Maria Magdalena a Passione, iam daemonis vacans insidiis atque vitae sanae reddita, caritatis navitatem auxit ac firmavit, spiritalem ad Sororum institutionem sese tradidit, mirandum vitae orationis diligentisque et sapientis caritatis praebens exemplum. Ab ea institutiones Filiabus spiritalibus traditas thesaurum singularem doctrinarum ministrant, ac veluti speculum continent interioris vitae quae totum percucurrit spatium alicuius vitae usquequaque Domino devotae atque Virgini Perdolenti. Inculcabat illis illud vehementer: « Pax est Deus in paceque ostentatur; pacem adferunt eius mandata, concedunt pacem nosque in pace operari sinunt; pax autem ea effectus est belli peccatis indicti et reliquis omnibus quae ad Deum non pertinent! ».

Ordinarius incepit Processum Informationis die XXI mensis Iulii anno MCMXXXIX et exiit die I mensis Octobris anno MCMXLI. Anno deinde MCMXLIV inopinatum advenit Reponatur Sancti Officii quod Congregatio pro Doctrina Fidei die XXVII Iunii anno MCMLXXIII amovit concessitque ut ita ad Causae prosecutionem procederetur.

Veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II die VII mensis Iulii anno MMIII Servam Dei Mariam Magdalenam Starace enuntiavit heroum in modum factitavisse theologales et cardinales et adnexas virtutes morales. Die XXVI mensis Iunii anno MMVI Ipsi Nos iussimus Congregationem de Causis Sanctorum decretum promulgare super miraculo quod anno MCMXXVII contigit et ipsius adscribitur deprecationi. Titulum propterea Beatae caelitis ei addere decrevimus et ritum beatificationis fieri voluimus in ipsa Cathedrali aede Stabiensi anno MMVII die XV mensis Aprilis.

Hodie igitur Stabiis de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servam Dei Mariam Magdalenam a Passione:

« Nos, vota Fratris Nostri Felicis Cece, Archiepiscopi Surrentini-Castri Maris, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Magdalena a Passione, virgo, conditrix Congregationis Sororum Compassionistarum Servarum Mariae, quae propter Christi amorem vitam suam pauperum, aegrotantium et exclusorum dicavit ministerio, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die quinta Septembris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ».

Praestabilis haec mulier, quae totam suam vitam Domino Deo omnino addixit et proprias vires perquam studiose pauperibus, aegrotis et exclusis insumpsit, insignes dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes. Exoptamus igitur ut homines qui nunc sunt, huius caelitis patrocinio exemplisque compulsi, transitura posthabeant et ad ea quae sunt Dei usque contendant.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die XI mensis Aprilis, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 6, pp. 408-410

 

top