The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO ALOISIO BOCCARDO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Iesu, Tibi me trado meque dono, me offero ut purum holocautoma sim amoris, me dono ut me ad tuam voluntatem utaris ».

Hoc fuit Aloisii Boccardo propositum, qui Iesu Christi semitas tenens, Eius in Corde sauciato suae vocationis sensum repperit, Dei misericordiam per continuatum fervensque ad sanctitatem iter cum diffunderet.

Dignus hic Ecclesiae minister apud Montem Calerium, archidioecesis Taurinensis, die IX mensis Augusti anno MDCCCLXI septimus ex decem liberis Casparis et Iosephae Malerba parentum, ferventium ex modico sociali ordine christianorum, natus est.

Annos XIV natus seminarium ingressus, sacerdos die VII mensis Iunii anno MDCCCLXXXIV Cathedrali in tempio Taurinensi est renuntiatus. Ad sacerdotium se comparaverat, cum sanctitatis consequendae principale teneret propositum. Primum vicarii paroecialis fratris gessit officium, scilicet Ioannis Mariae Boccardo, parochi oppidi Pancalieri, qui anno MCMXCVIII in Beatorum album a Ioanne Paulo II est relatus.

Anno MDCCCLXXXVI beatus Iosephus Allamano Aloisium Boccardo arcessivit, qui alter a rectore, moderator et magister spiritalis esset novensilium sacerdotum ecclesiastici Instituti apud Consolatae Taurinensis Sanctuarium.

Triginta annos haec munia sustinuit, quibus additum est munus varias disciplinas docendi apud theologicam Facultatem Taurinensem, unde studiose prudenterque complures presbyteri instituerentur. Dei Servus Marialem speciem suo tribuit spiritali itineri. Probe ipse intellexerat per ferventem Marialem devotionem tantum eiusque maternum subsidium se sanctitatis proposita consequi posse.

Confessarius fuit spiritalisque aestimatus moderator, quem requirere sacerdotes solebant, quibus suas vires potissimum devovit. Varias religionis scholas necnon Pedemontanam Sodalicii Apostolici Cleri sectionem condidit.

Varia posthac incepta suscepit. Anno MCMXXXII die II mensis Februarii nonnullas iuvenes, visu carentes, ad vitam consecratam sui Instituti Caecarum direxit, « Filias Iesu Regis » condens sic, quod est contemplativa pars sororum illarum quae « Pauperes Filiae Sancti Caietani » appellantur, quas Ioannes Maria eius frater condiderat, quarum mortuo fratre fuit superior. Contemplationem atque actionem sic in eodem charismate religiosae feminarum vitae coniunxit. Complures spiritalium exercitationum cursus egit concionator necnon spiritalitatis operum fuit scriptor, quorum notior est liber, cuius titulus « Confessione e Direzione ». Pauperum ac desperatorum amicus fuit.

Sancti Iosephi Cafasso tenens semitas, multum temporis spiritali captivorum curae dicavit. Non modo pauperes unice ipse dilexit, sed eius tota vita paupertate maxime notatur.

In omnes fervorem, humilitatem, Christi lucem caritatemque effudit, magnam ostendens spiritalem paternitatem, in corporis spiritusque indigentiores potissimum versam. Omnes exercuit virtutes, in primis erga Christum ecclesiasticosque Superiores oboedientiam.

Sanctissimam Eucharistiam maxime coluit atque eius fides, spes et caritas Spiritus Sancti, Sacri Cordis et « Matris Misericordiae » amore alebantur. Verus Dei homo, suam vitam exegit Christo, Evangelio Ecclesiaeque inserviendo, cum divinum Pastorem imitaretur, ac amore suique oblatione usque compulsus, sanctitatis alacriter premeret semitam.

Augustae Taurinorum die IX mensis Iunii anno MCMXXXVI e vita excessit.

Eius corpus in sanctuario Iesu Christi Regis depositum est, quod vivus aedificaverat. Venerabilis Dei Servi spiritus et charisma semper vim habent atque vivere fructusque gignere in « Pauperum Filiarum Sancti Caietani » Congregatione pergunt.

Beatificationis canonizationisque Causa apud Curiam Taurinensem anno MCMLXI incohata est. Omnibus peractis rebus iure statutis, Decessor Noster Dei Servus Ioannes Paulus II, die XII mensis Aprilis anno MMIII declaravit Dei Servum heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Interea anno MCMLXII apud Civitatem Novam, Picena in regione, sanatio quaedam mirum in modum effecta est, atque Dei Servi intercessioni adscripta. Hac de re Processus canonicus apud Curiam Firmanam anno MCMLXVIII felici cum exitu est constitutus. Quapropter die XIX mensis Decembris anno MMV Nostra de auctoritate de miraculo Decretum prodiit.

Statuimus igitur ut beatificationis ritus Augustae Taurinorum die XIV mensis Aprilis anno MMVII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Aloisium Boccardo adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Severini S.R.E. Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Aloisius Boccardo, presbyter, cleri institutor et conditor Filiarum Iesu Regis, videlicet instituti sororum visu carentium quod pars est contemplativa Congregationis Sororum Pauperum Filiarum Sancti Caietani, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die nona Iunii, qua in caelum migravit, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Aprilis, anno MMVII, Pontificatus Nostri altero.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 792-794

 

top