|
BENEDICTUS PP. XVI LITTERAE APOSTOLICAE VENERABILI DEI SERVO FRANCISCO SPOTO CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.* Ad perpetuam rei memoriam. — « Domine, meam accipe at Sodalium serva vitam ». Suae vitae tempore, quam usque ad quadragesimum annum produxit, mansuetudinem cum fortitudine, patientiam cum comitate, constantiam cum humanitate, doctrinam cum simplicitate Dei Servus Franciscus Spoto coniunxit. Morti occurrit, Dei voluntatis mysterio incomprehensibili adorabilique fisus et ipso Iesu oboedientiae imbutus spiritu usque ad crucis mortem (cfr Philp 2, 8). Die VIII mensis Iulii anno MCMXXIV Raffadali in oppido (Agrigenti) ex modica agricolarum familia, quae religionem tamen, moralem, fıdem colebat, ortus, XII annos natus Seminarium Congregationis Missionariorum Servorum Pauperum est ingressus, quam Iacobus Cusmano, « caritatis sine terminis » apostolus, condiderat, qui ex « eucharistica buccella » ad Operam agendam incitatus est « Pauperis Buccellae ». Hinc eius iter incohavit in Domini Vultum, breve quidem, sed fulgidum. Sacerdos anno MCMLI, Superior Generalis anno MCMLIX est factus. Eo moderante, honore sodaliumque numero crevit Congregatio. Cum peculiarem in modum missionalem operam curaret, anno MCMLXIV ad novensilem Afram missionem profectus est, ubi sodales terrae v. d. Congo propter bellum in magno periculo versabantur atque pluries prope fuerunt ut caperentur. Pater Spoto ac tres sodales, a seditiosis petiti, qui iam Missionem vastaverant vasaque sacra foedaverant, die XI mensis Decembris anno MCMLXIV vesperi Ugandenses fines attingere contenderunt. At a « Simba » ut aiunt, id est a Leonibus, scilicet iuvenibus bellatoribus « Lumumbanis », sunt arrepti. Pater Spoto captus est ac saeve percussus, cum sodales abscondebantur. His plagis acceptis ac debilitato corpore, brevi ad mortem pervenit. Duo aggredientes in eum saevierant, eo quod unus erat religiosus, quem iam diu conquisiverant. Pater Spoto aggredientibus ignovit atque suam vitam Domino obtulit, qui eius donationem accepit. Sodales namque sese servarunt atque in patriam redierunt. Dei Servus mortem veluti « sororem » accepit, quandoquidem sanctam castamque elegerat paupertatem, omnibus rebus exutus antequam ad Afram oram appelleret. Pater hic suum ministerium fastigium quoddam attingendum putabat, veluti sacerdotalis operae ad sanctitatem imaginem, quam conscius prorsus usque ad finem tenuit. Firmus, animosus, actuosus, gentium Apostolum, S. Paulum, suum habuit exemplar, sed eius vitae spiritalis firmamentum fuit Christus. « Cotidianum presbyteri officium – in quadam contione scripsit – interior vita est, crescens videlicet cum aeterno Sacerdote coniunctio, quae per ascesim contemplationemque fit, Spiritu Sancto agente, qui silenter suam personam effingit ». Dei Servus tamquam aridum camini lignum insumptus est, ut illum illuminaret, qui Christi luce nondum erat collustratus. Eius suprema oblatio haud inanis evasit atque eius innocens sanguis glebas perfudit illius Africae loci, unde uberes fructus gignerentur. Eius martyrii nuntius per manus duorum Congensium in odium fidei facti una cum sanctitatis fama late est diffusus atque Siciliam attigit. Etenim Panormi Archiepiscopus Salvator Cardinalis Pappalardo, recolendae memoriae, die XVI mensis Decembris anno MCMXCII dioecesanam inquisitionem incohavit. Die XXVI mensis Iunii anno MMVI Nostra comprobatione decretum super martyrio prodiit. Statuimus exinde ut beatificationis ritus Panormi die XXI mensis Aprilis anno MMVII celebraretur. Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Salvator S.R.E. Cardinalis De Giorgi, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Franciscum Spoto adscribimus. Nos, vota Fratris Nostri Pauli Romeo, Archiepiscopi Panormitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Franciscus Spoto, presbyter et martyr, de Congregatione Missionariorum Servorum Pauperum qui, fidei testimonium perhibens, vitam suam pro Christo obtulit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima quarta Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Tantam huius spectabilis viri admirantes heroicam pro Domini amore alacritatem miraque fidei exempla, in adiutorium totius Ecclesiae patrocinium eius invocavimus, hortantes simul omnes christifıdeles ad christianas virtutes, praesertim fidem et bonis in operibus explendis constantiam, pie imitandas. Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Aprilis, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio. De mandato Summi Pontificis THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 787-789 |