|
BENEDICTUS PP. XVI LITTERAE APOSTOLICAE Venerabili Dei Servo Francisco Ioanni Bonifacio caelitum Beatorum tribuitur dignitas Ad perpetuam rei memoriam.— « Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum » (Is 43, 10). Venerabilis Dei Servus Franciscus Ioannes Bonifacio, sacerdos, verus fuit Domini eiusque praesentiae inter homines testis, cum martyrium pro fide susciperet suum amans apostolatum. In oppido Pirano d’Istria dioecesis Tergestinae die VII mensis Septembris anno MCMXII natus est.Cum primum apud Iustinopolitanum et post Goritiense seminarium studiis dedisset operam, die XXVII mensis Decembris anno MCMXXXVI sacro ordine est auctus et statim ad Civitatem Novam est missus, ut inter iuvenes apostolatum explicaret.Cum superiorum aestimationem sibi propter opus bene actum conciliaret, nominatus fuit « cappellanus expositus » Villae Gardossi, qui locus ad paroeciam pertinet Buie d’Istria, ubi quieta communitas, domibus magno rure dispertitis, vario sermone loquebatur, quae requirebat prudentem pastorem, qui varia diversaque componere valeret. In pago illo sine viis, sed solummodo parvis semitis instructo pedibus decurrendis, Venerabilis Dei Servus aegrotos invisere atque Catechismum in ipsa villari area tradere solebat. Annis illis effecit ut in illa parva aede, quasi paroeciali, novam vitam exigeret atque iuvenes tranquillitatis serenitatisque haberent locum. Sacerdos Dei praesentia imbutus, spiritali suo in diario sollicitudinem significabat de fidelibus proxime curandis, de necessitate conciones curiose parandi, de Missa congruenter pieque celebranda, de iuvenibus colendis. Hac de re Actionem Catholicam condiderat. Alterius mundani belli calamitosi eventus etiam loca illa Istriae remota affecerunt. Athei et christiani nominis osores amatum a populo pastorem aegre tolerabant. Primis anni MCMXLVI mensibus campanarum sunt recisi funes, ut fideles impedirentur quominus sacram aedem adirent.Odii aura adversus catholicos eorumque pastores die XI mensis Septembris anno MCMXLVI ad manifestam persecutionem perduxit. Vespere illius diei Venerabilis Dei Servus clam captus est et interemptus. Eius cadaver numquam est inventum. Annorum decursu martyrii fama sic increbruit ut Episcopus Tergestinus beatificationis declarationisque martyrii Causam per Processus ordinarii celebrationem incohaverit, qui anno MCMLVI inceptus ad finem tandem anno MCMXCVIII varias propter difficultates, persecutione adversus Ecclesiam procuratas, est perductus.His peractis iure statutis rebus, post Congressum peculiarem Consultorum Theologorum diei VIII mensis Ianuarii anno MMVIII et Sessionem ordinariam Patrum Cardinalium Episcoporumque diei IV mensis Martii anno MMVIII, suffragiis faventibus, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super martyrio die III mensis Iulii anno MMVIII ederet atque statuimus ut beatificationis ritus die IV mensis Octobris anno MMVIII Tergestina in urbe celebraretur. Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Franciscum Ioannem Bonifacio adscribimus: Nos, vota Fratris Nostri Eugenii Ravignani, Episcopi Tergestini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Franciscus Ioannes Bonifacio, presbyter et martyr, qui, leni studiosoque animo ministerio pastorali se dicavit et pro Christo vitam suam impendit in fide profitenda, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die undecima mensis Septembris, qua in caelum ortus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri quarto. De mandato Summi Pontificis THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 10, pp. 843-845 |