|
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILIBI DEI SERVAE CAELINAE CHLUDZIǸSKA BORZĘKA BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Per crucem et mortem ad resurrectionem et gloriam ». Haec sunt verba quae Venerabilis Dei Serva Caelina Chludziǹska Borzȩcka in cruce ponere voluit professionis perpetuae Congregationis Sororum a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi, suam peculiarem ita signifıcans devotionem Paschalis Iesu Christi Mysterii atque viam ad sanctitatem describens. Coniuncta cum cruce passioneque Domini in qualibet circumstantia suae vitae veluti uxor, mater, vidua et religiosa, salvificam Dei voluntatem persecuta est et adimplevit atque ad evangelicum nuntium fidei spei amorisque, quod a gloriosa profluit resurrectione Iesu, diffundendum contulit. Haec Serva Dei atque Mysterii Paschalis Apostola die XXIX mensis Octobris anno MDCCCXXXIII in Antowil, tunc in terra Polona, nunc Bielorussica, ex Ignatio et Petronella Chludziǹska, agrorum possessoribus, est nata. In ambitu crevit sanae catholicae et patriae traditionis. Eius vita spiritalis mature augere coepit atque desiderio culminavit ut illa soror fieret. Voluntati tamen oboediens parentum atque sui confessarii consilio ducta, viginti annos nata matrimonio cum Iosepho Borze˛cki se coniunxit. Uxor fuit perdiligens et lectissima, quae cum viro responsalitatem de agrorum administratione participabat atque curam de pauperibus largiter ostendebat. Quattuor habuit filios, ex quibus duo adhuc infantes sunt mortui. Caelina duas quae manserunt filias veluti donum Dei considerabat suae curae concreditum. Aequam illis humanam christianamque educationem tradere voluit, utramque unico et singulari modo tractans. Ab auctoritatibus Caesaris Russorum ob adiumentum seditiosis Polonis oblatum est comprehensa, exemplum firmi fortisque amoris erga patriam relinquens. Quoniam maritus eius ictum subiit atque paralysi correptus mansit, Caelina simul cum familia Vindobonam se contulit quo aptioribus curis eum medicaret. Marito morbo quinque per annos laboranti, illa spiritale exstitit adiumentum et morale eique sensibili teneroque animo adfuit. Eodem tempore diligentem adhibuit curam de filiarum educatione. Spiritalem vim ex fervidis firmisque precibus ac praesertim cotidiana ex Eucharistia hauriebat. Vidua manens Romam cum filiabus adiit, Dei voluntatem quaerens de se ipsa suisque filiabus. Hic patrii Petro Semenenko occurrit, conditori coniuncto Congregationis videlicet a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi, qui eam in spiritalem Mysterii Paschalis Iesu vitam introduxit. Maiore filia natu in munere constituta, Caelina simul cum filia minore Hedvige, aliisque mulieribus, communem vitam Romae incepit, atque die VI mensis Ianuarii anno MDCCCXCI religiosa nuncupavit vota, et ita ex iure initium dedit Congregationi Sororum a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi. Dum numerus cresceret sororum, Caelina inceptum suum ad finem adducere coepit, nempe condendi Congregationem renovandae societati idoneam, praesertim per educationem. Communitates fundavit Instituti in Polonia, Bulgaria atque in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis. Vitam suam frequentibus dicavit isitationibus religiosarum communitatum atque copiosum cum consororibus suscepit epistularum commercium, eas in spiritu fundationis instituens. Instante morte, Caelina sororibus scribebat: « In Deo adest felicitas in aeternum ». Die XXVI mensis Octobris anno MCMXIII Cracoviae pie obdormivit. Fama sanctimoniae quae eam in vita comitabatur, post mortem est prosecuta, quamobrem, iuxta adhortationem Papae Pii XII, Praedecessoris Nostri, rec. mem., Causa beatificationis canonizationisque Romae anno MCMXLIV est incohata. Omnibus de iure impletis, die XI mensis Februarii anno MCMLXXXII, coram Decessore Nostro Ioanne Paulo II, Servo Dei, Decretum est promulgatum de virtutibus Venerabilis Servae Dei heroico modo exercitis. Nos itaque die XVI mensis Decembris anno MMVI facultatem tribuimus Congregationi de Causis Sanctorum ut Decretum super miraculo promulgaret, quod Cracoviae anno MCMXCIX accidit, intercessioni eiusdem Venerabilis Servae adscriptum. Decrevimus igitur ut ritus beatificationis Romae die XXVII mensis Octobris anno MMVII perageretur. Hodie igitur in Basilica sancti Ioannis in Laterano de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servam Dei Caelinam Chludziǹska Borzȩcka: Nos, vota Fratris Nostri Camilli S.R.E. Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri Generalis Romanae dioecesis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Caelina Chludziǹska Borzȩcka, fundatrix Congregationis Sororum a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi, quae sub lumine Paschalis Mysterii vitam egit et Cruci mortique coniuncta particeps fuit resurrectionis Eius et gloriae, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima sexta Octobris, qua in caelum nata est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrali possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio. De mandato Summi Pontificis THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 7, pp. 427-429 |