The Holy See
back up 
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabilibus Dei Servis Cruci Laplana y Laguna, episcopo, et Ferdinando Español Berdié, presbytero,
Beatorum martyrum honores decernuntur*

 

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fıdem servavi »(2 Tim 4, 7).

Coniuncti fide coniuncti et martyrio. Episcopus Crux Laplana y Laguna eiusque peculiaris secretarius, presbyter videlicet Ferdinandus Español Berdié, fidei odio nocte inter diem VII et VIII mensis Augusti anno MCMXXXVI sunt occisi, exemplaria fidelitatis non solum erga Dominum Christum, sed etiam erga gregem sibi concreditum. Revera tum episcopus tum presbyter, eius secretarius, confugere noluerunt ut vitam servarent, sed cum populo Dei manserunt ad testificandam, etiam sanguine, necessitudinem quae ipsos cum fide iunxerat atque dioecesi Conchensi in Hispania, tristibus diebus vexationis in Catholicam Ecclesiam.

Venerabilis Servus Dei Crux Laplana y Laguna anno MDCCCLXXV in loco Plan de Aragón est natus, provincia in Oscensi, dioecesi in Barbastrensi, ex antiqua et nobili familia. Cum sacerdotalem condicionem pro mundana vita eligeret, dioecesanum ingressus est seminarium atque ad sacerdotalem constitit ordinationem, quam die XXIV mensis Septembris anno MDCCCXCVIII accepit. Curriculis expletis iuris canonici Caesaraugustae, multa obiit munera, tum professorem tum pastorem agens. Die XXVI mensis Martii anno MCMXXII Episcopus est consecratus atque pastorale incohavit Conchae ministerium. XIV per annos operam dedit ut tum spiritaliter tum in structuris dioecesis renovaretur.

Venerabilis Servus Dei Ferdinandus Español Berdié anno MDCCCLXXV in loco Anciles provinciae Oscensis, dioecesi in Barbastrensi, est ortus. Postquam gradum doctoratus in iure canonico et civili assecutus est, Barbastrense seminarium est ingressus atque sacerdos die I mensis Iunii anno MCMI est ordinatus. Fideliter multis pastoralibus ministeriis sua in dioecesi expletis, anno MCMXXII novo ab Episcopo Conchensi est vocatus ut munus a secretis exerceret. Postquam Episcopus comprehensus est, etiamsi fugere potuit, decrevit eum usque ad postremum supplicium prosequi. Absolutione mutuo impertita atque anima ad occursum cum Bono Pastore parata, in fidei odium et Catholicae Ecclesiae crudeliter sunt trucidati.

Annis MCMLIII-MCMLVI dioecesi in Conchensi Processu Ordinario instituto, in Congressu Peculiari Consultorum Theologorum die XVII mensis Februarii anno MMIV atque in Sessione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum die VII mensis Iunii anno MMV certum est habitum occisionem Venerabilium Servorum Dei verum fuisse martyrium. Die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI Nosmet Ipsi facultatem fecimus ut Decretum super martyrio evulgaretur.

Deinde ut sollemnis ritus beatifı`cationis Romae ageretur die XXVIII mensis Octobris anno MMVII decrevimus.

Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam sancti Petri, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Crucem Laplana y Laguna, episcopum, et Ferdinandum Español Berdié, presbyterum.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martınez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellın, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcıa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigó, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:

Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;

Bernardus Fábrega Juliá, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;

Victor Chumillas Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;

Antherus Mateo Garcıa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;

Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter;

Narcissus de Esténaga Echevarrıa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;

Liberius González Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis Toletanae;

Eusebius a Iesu Infante Fernández Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;

Felix Echevarrıa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;

Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;

Bonaventura Garcıa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;

Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestá, laica;

Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Henricus Sáiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;

Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;

Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sáez Manzanares, Lucianus Paulus Garcıa Garcıa, Stanislaus Victor Cordero Fernández et Laurentius Iacobus Martınez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cánovas Martínez, presbyter dioecesanus;

Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;

Avellinus Rodrıguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;

Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;

qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sanctii.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontifıcatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. C (2008), n. 12, pp. 821-825
 

top