Ad perpetuam rei memoriam. — « Quia eris testis illi ad omnes homines eorum » (Act 22, 15).
Venerabiles Servi Dei Liberius González Nombela et XII Socii, inter quos unus fuit subdiaconus XXII annos natus, ceteri autem presbyteri ex clero archidioecesis Toletanae, fidem testificati sunt vitae suae oblatione. Cum enim annis MCMXXXVI-MCMXXXIX in Hispania horribile grassaretur bellum civile, ipsi interfıci maluerunt, ne fıdelitatis coniunctionem negarent cum Domino et cum sancta catholica Ecclesia. Interempti sunt anno MCMXXXVI diversis in locis archidioecesis Toletanae.
Ipsi sunt:
1. Liberius González Nombela, presbyter. Natus est die XXX mensis Decembris anno MDCCCXCV in pago Santa Ana de Pusa. Die XVIII mensis Augusti necatus est.
2. Franciscus López-Gasco Fernández-Largo, presbyter. Natus est die IV mensis Octobris anno MDCCCLXXXVIII in pago Villacañas. Die XIX mensis Augusti necatus est.
3. Michaël Beato Sánchez, presbyter. Natus est die X mensis Aprilis anno MCMXI in pago La villa de Don Fadrique. Die VIII mensis Septembris necatus est.
4. Bartholomaeus Rodrıguez Soria, presbyter. Natus est die VII mensis Septembris anno MDCCCXCIV in pago Ripèar. Die XXIX mensis Iulii necatus est.
5. Mamertus Carchano Carchano, presbyter. Natus est die XXI mensis Iulii anno MDCCCLXXIX in pago Elche de la Sierra. Die VIII mensis Septembris necatus est.
6. Agricola Rodrıguez Garcıa de los Huertos, presbyter. Natus est die XVIII mensis Martii anno MDCCCXCVI in urbe Consuegra. Die XXI mensis Iulii necatus est.
7. Satuminus Ortega Montealegre, presbyter. Natus est die XXIX mensis Novembris anno MDCCCLXVI in pago Brihuega. Inter diebus V et VI mensis Augusti necatus est.
8. Dominicus Sánchez Lázaro, presbyter. Natus est die IV mensis Augusti anno MDCCCLX in pago Puebla de Montalbán. Die XII mensis Augusti necatus est.
9. Ioachimus de la Madrid Arespacochaga, presbyter. Natus est die VI mensis Novembris anno MDCCCLX in pago Bellver. Die I mensis Augusti necatus est.
10. Iustinus Alarcón Vera, presbyter. Natus est die I mensis Augusti anno MDCCCLXXXV in pago Fuensalida. Die I mensis Augusti necatus est.
11. Iosephus Polo Benito, presbyter. Natus est die XXVII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIX in urbe Salamanca. Die XXIV mensis Augusti necatus est.
12. Franciscus Maqueda López, subdiaconus. Natus est die X mensis Augusti anno MCMXIV in pago Villacañas. Die XII mensis Septembris necatus est.
13. Richardus Pla Espí, presbyter. Natus est die XII mensis Decembris anno MDCCCXCVIII in pago Agullent. Die XXX mensis Iulii necatus est.
Populus Dei universos hos Dei Servos fidei consideravit martyres. Huiusmodi fama augescens in annos permovit Eminentissimum Dominum Henricum S.R.E. Cardinalem Pla y Deniel, Archiepiscopum Toletanum, ut anno MCMLXIII Causam incoharet beatificationis seu declarationis martyrii. Expletis inde omnibus iure statutis, Nos Ipsi die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI promulgationem iussimus Decreti de martyrio, ac proinde statuimus sollemnem ritum eorum beatificationis die XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebratum iri.
Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum et Christifidelium, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Liberium Gonza´lez Nombela, presbyterum, et XII Socios ex clero archidioecesis Toletanae.
Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellin, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcıa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigó, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Sodi et Sociae;
Bernardus Fábrega Juliá, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;
Victor Chumillas Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcıa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter;
Narcissus de Esténaga Echevarría, Episcopus Cluniensis, et X Socii;
Liberius González Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Fernández Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;
Felix Echevarría Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura García Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;
Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestá, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;
Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Henricus Sáiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;
Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;
Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sáez
Manzanares, Lucianus Paulus García García, Stanislaus Victor Cordero Fernández et Laurentius Iacobus Martínez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cánovas Martínez, presbyter dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodrıguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 12, pp. 817-821