The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabilibus Servis Dei Victori Chumillas Fernàndez, presbytero professo ex Ordine Fratum Minorum,
et XXI Sociis eiusdem Ordinis
Beatorum martyrum honores decernuntur

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit » (Mt 10, 22).

Divinus Magister suos discipulos commonuerat mundum eos esse persecuturum, simulque hortatus est illos ut in fidelitate erga Eum ad aeternam salutem consequendam perseverarent. Huiusmodi hortationem excipientes plurimi christiani per saeculorum decursum mori potius maluerunt quam fidem catholicam abiurare. Inter quos annumerandi sunt Venerabiles Servi Dei Victor Chumillas Fernàndez et XXI Socii, omnes sodales Ordinis Fratrum Minorum. Dum enim persecutio religiosa in Hispania grassabatur annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, ipsi vitam obtulerunt ne unionis cum Christo eiusque Ecclesia vinculum abrumperent.

Viginti sodales ex illis pertinebant ad communitatem loci Consuegra, ubi variis officiis fungebantur. Plurimi eorum iam antea manifestabant desiderium martyrii palmam consequendi. Bellum civile cum exardesceret, coacti sunt deserere conventum, quapropter confugerunt apud familiares et benefactores. Seditiosi tamen ceperunt eos et in carcerem miserunt. Manuballista interfecti sunt die XVI mensis Augusti anno MCMXXXVI et, ad exemplum Divini Redemptoris, antequam exspirarent, suis ignoverunt occisoribus. Ipsi sunt:

1. Victor Chumillas Fernàndez, presbyter. Natus est die XXVIII mensis Iulii anno MCMII in loco Olmeda del Rey, dioecesis Conchensis. Apostolico compulsus fervore cupiebat mitti in terras missionis. Variis in conventibus franciscalibus officia sibi commissa cum deditione et diligentia explevit.

2. Angelus Hernàndez-Ranera de Diego, presbyter. Natus est die I mensis Octobris anno MDCCCLXXVII in loco Pastrana, dioecesis Seguntinae-Guadalaiarensis. Missionarius fuit in Philippinis.

3. Dominicus Alonso de Frutos, presbyter. Natus est die XII mensis Maii anno MCM in loco Navares de Ayuso, dioecesis Segobiensis. Theologiam dogmaticam docuit et etiam aliis muneribus in suo Ordine assidue functus est.

4. Martinus Lozano Tello, presbyter. Natus est die XIX mensis Septembris anno MCM in loco Corral de Almaguer, tunc dioecesis Conchensis. Praeceptor fuit variis in conventibus.

5. Iulianus Navìo Colado, presbyter. Natus est die XII mensis Augusti anno MCMIV in loco Mazarete, dioecesis Seguntinae-Guadalaiarensis. Sedulo varia exercuit officia.

6. Benignus Prieto del Pozo, presbyter. Natus est die XXV mensis Novembris anno MCMVI in loco Salce, dioecesis Legionensis. Addictus est muneri docendi exercendo.

7. Marcellinus Ovejero Gòmez, alumnus. Natus est die XIII mensis Februarii anno MCMXIII in loco Becedas, dioecesis Abulensis.

8. Iosephus de Vega Pedraza, subdiaconus. Natus est die XXX mensis Augusti anno MCMXIII in loco Dos Barrios, Archidioecesis Toletanae.

9. Iosephus Álvarez Rodrìguez, subdiaconus. Natus est die XIV mensis Octobris anno MCMXIII in loco Sorriba, dioecesis Legionensis.

10. Andreas Majadas Màlaga, subdiaconus. Natus est die II mensis Martii anno MCMXIV in loco Becedas, dioecesis Abulensis.

11. Iacobus Maté Calzada, subdiaconus. Natus est die XXV mensis Iulii anno MCMXIV in loco Cañizar de Argano, Archidioecesis Burgensis.

12. Alfonsus Sànchez Hernàndez-Ranera, alumnus. Natus est die XXVI mensis Ianuarii anno MCMXV in urbe Ilerdensi. Parum ante martyrium receperat tonsuram et ordines minores.

13. Anastasius Gonzàlez Rodrìguez, alumnus. Natus est die XI mensis Octobris anno MCMXIV in loco Villaute, Archidioecesis Burgensis.

14. Felix Maroto Moreno, alumnus. Natus est die XXX mensis Ianuarii anno MCMXV in loco Gutierremuñoz, dioecesis Abulensis.

15. Fridericus Herrera Bermejo, alumnus. Natus est die XXI mensis Februarii anno MCMXV in loco Almagro, dioecesis Civitatis Regalensis. Parum ante martyrium receperat tonsuram et ordines minores.

16. Antonius Rodrigo Antòn, alumnus. Natus est die VIII mensis Iulii anno MCMXIII in loco Velamazàn, dioecesis Oxomensis-Sorianae.

17. Saturninus Rìo Rojo, alumnus. Natus est die XVI mensis Februarii anno MCMXV in loco Mansilla de Burgos, Archidioecesis Burgensis. Paucas hebdomadas ante martyrium receperat tonsuram et ordines minores.

18. Raimundus Tejado Librado, alumnus. Natus est die XX mensis Aprilis anno MCMXV in loco Alcàzar de San Juan, dioecesis Civitatis Regalensis.

19. Vincentius Majadas Màlaga, alumnus. Natus est die XXVII mensis Octobris anno MCMXV in loco Becedas, dioecesis Abulensis.

20. Valentinus Dìez Serna, alumnus. Natus est die XI mensis Novembris anno MCMXV in loco Tablada de Villadiego, Archidioecesis Burgensis.

Ad eundem martyrum manipulum pertinent quoque alii duo Servi Dei:

21. Felix Gòmez-Pinto Piñero, presbyter. Natus est die XVIII mensis Maii anno MDCCCLXX in loco La Torre de Esteban Hambra´n, Archidioecesis Toletanae. Ministerium suum exercuit variis in conventibus Ordinis. Martyrium passus est die VII mensis Septembris anno MCMXXXVI et antequam moreretur crimen suis condonavit occisoribus.

22. Perfectus Carrascosa Santos, presbyter. Natus est die XVIII mensis Aprilis anno MCMVI in loco Villacañas, Archidioecesis Toletanae. Munera explevit praeceptoris et secretarii provincialis. Apprehensus atque torturis cruciatus, noluit tamen catholicam fidem abiurare. Interfectus est die XVII mensis Octobris anno MCMXXXVI.

Populus Dei universos eos fidei martyres consideravit. Huiusmodi per annos confirmata fama permovit Archiepiscopum Toletanum ut Causam beatificationis seu declarationis martyrii incoharet, per Processus Ordinarii celebrationem annis MCMLXVI-MCMLXXXVII habitam, ad XIX Servos Dei attinentem.

Demum anno MCMXCII apud eandem Curiam incohata est pervestigatio etiam de tribus ceteris martyribus, cuius iuridicam validitatem Congregatio de Causis Sanctorum probavit decreto die XXVII mensis Novembris eodem anno emisso. Peractis rite omnibus iure statutis, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die IX mensis Decembris anno MMIII, et Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria congregati die XV mensis Martii anno MMV, agnoverunt mortem horum Venerabilium Servorum Dei verum fuisse martyrium. Deinde Nos Ipsi die XIX mensis Decembris anno MMV praecepimus Congregationem de Causis Sanctorum ut promulgaret Decretum de martyrio, ac deinde statuimus ut sollemnis ritus eorum beatificationis Romae die XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebraretur.

Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante catholicorum Pastorum et Christifidelium multitudine ex Hispania aliisve nationibus, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Victorem Chumillas Ferna´ndez et XXI Socios, Ordinis Fratrum Minorum sodales.

Nos, vota Fratum Nostrorum Aloisii Martìnez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellìn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcı´a Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lòpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigo´, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:

Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;

Bernardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;

Victor Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;

Antherus Mateo Garcìa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;

Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter;

Narcissus de Esténaga y Echevarrìa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;

Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae;

Eusebius a Iesu Infante Ferna´ndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;

Felix Echevarrìa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;

Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;

Bonaventura Garcìa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;

Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestà, laica;

Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;

Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;

Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus Garcìa Garcìa, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martìnez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cànovas Martìnez, presbyter dioecesanus;

Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;

Avellinus Rodrìguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;

Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Tantam laudantes horum sancti Francisci Assisiensis dignorum filiorum atque catholicae fidei spectabilium testium heroicam confessionem, qui pro Christi nomine vitam deponere non dubitarunt, omnes hortamur christifideles ad Christianas virtutes eorum, praesertim firmam fidem, laetam spem et sedulam in bonis operibus explendis caritatem, actuose imitandas.

Quod autem his Litteris Nostris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontifı`catus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 4, pp. 260-265

 

top