BENEDICTUS PP. XVI LITTERAE APOSTOLICAE Venerabilibus Servis Dei Martyribus Narcisso de Esténaga y Echevarrìa et X Sociis Beatorum honores decernuntur Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo » (Mt 10, 32). Venerabilis Dei Servus Narcissus de Esténaga y Echevarrìa, episcopus Civitatis Regalensis, eius secretarius nec non octo Socii, presbyteri et Fratres Scholarum Christianarum, Hispanica grassante insectatione adversus Catholicam Ecclesiam, die XXII mensis Augusti anno MCMXXXVI erga Christum Dominum fidelitatem sunt testati, proprium effundentes sanguinem. Hi martyres sunt: A) Presbyteri dioecesis Civitatis Regalensis: 1. Narcissus de Esténaga y Echevarrìa, episcopus, qui Iuliobrigae, ex dioecesi Calaguritana et Calceatensi nec non ex provincia Rioiensi in Hispania, natus est die XXIX mensis Octobris anno MDCCCLXXXII. Toleti anno MCMVI sacerdotio auctus est et die XX mensis Novembris anno MCMXXII ad episcopatum evectus uti Episcopus-Prior Civitatis Regalensis. 2. Iulius Megar Salgado, presbyter, qui die XVI mensis Aprilis anno MCM in Vallisoletano oppido v. Bercero natus erat. Anno MCMXXIV presbyteratus ordine insignitus, sui antiqui praeceptoris, facti Episcopi, tamquam secretarius vestigia persequi statuit. 3. Felix Gonzàlez Bustos, presbyter, qui, die XXIII mensis Februarii anno MCMIII natus in oppido Alcubillas, dioecesis Civitatis Regalensis, Christi minister est constitutus anno MCMXXVII. 4. Petrus Buitrago Morales, presbyter, qui ortum habuit die XXIV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXIII in loco La Solana, dioecesis Civitatis Regalensis et ad presbyteratus ordinem evectus anno MCMVIII. 5. Iustus Arévalo y Mora, presbyter, qui die XIX mensis Iulii anno MDCCCLXIX natus est in oppido Miguelturra, ex dioecesi Civitatis Regalensis, et sacerdotio insignitus anno MDCCCXCV. B) Fratres Scholarum Christianarum, ex Communitate Collegii Sanctae Crucis de Mùdela in Civitate Regalensi: 6. Agapitus Leo, in saeculo Remigius Angelus Olalla Aldea, religiosus, qui in oppido Acinas, ex Archidioecesi Burgensi, natus est die II mensis Augusti anno MCMIII, et Rectoris Collegii munus implebat. 7. Iosaphat Rochus, in saeculo Urbanus Corral Gonzàlez, religiosus, qui in loco Navajos, ex Archidioecesi Burgensi, natus est die VI mensis Decembris et baptismum recepit die VIII eiusdem mensis anno MDCCCXCIX apud paroeciam Sancti Vincentii Martyris. Inter Fratres Scholarum Christianarum professus est die IV mensis Septembris anno MCMXXIV. 8. Iulius Alfonsus, in saeculo Valerianus Ruiz Peral, religiosus, qui in oppido Arconada, ex dioecesi Palentina, primam lucem vidit die XV mensis Septembris anno MCMXI. Inter Fratres Scholarum Christianarum religiosam emisit priorem professionem die XXVI mensis Augusti anno MCMXXVIII. 9. Ladislaus Aloisius, in saeculo Isidorus Muñoz Antolìn, religiosus, qui ortus est die VIII mensis Maii anno MCMXVI in oppido Arconada, Palentinae dioecesis. Priorem professionem religiosam fecit inter Fratres Scholarum Christianarum die XXIX mensis Septembris anno MCMXXXIII. 10. Damasus Aloisius, in saeculo Antolinus Martìnez Martìnez, religiosus, qui in oppido Armellada, tunc dioecesis Ovetensis, ortum habuit die XII mensis Ianuarii anno MCMXV. Priorem professionem religiosam fecit inter Fratres Scholarum Christianarum die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXVIII. 11. Alvarus Santos Cejudo, Laicus. Ortus est die XIX mensis Februarii anno MDCCCLXXX in oppido Daimiel, dioecesis Civitatis Regalensis. Quorum martyrii fama statim evidens exstitit et annorum decursu increbruit, quamobrem inter annos MCMLII-MCMLVIII instructus est Processus Informativus. Huius iuridicam auctoritatem Congregatio de Causis Sanctorum confirmavit, Decretum vulgans die XX mensis Novembris anno MCMXCII. Rite servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi Decretum super martyrio edi iussimus die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI. Deinde igitur statuimus ut ritus beatificationis die XXVIII mensis Octobris anno MMVII Romae perageretur. Hodie igitur in foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante catholicorum Pastorum et Christifidelium multitudine ex Hispania aliisve nationibus, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Martyres Narcissum de Esténaga y Echevarrìa et X Socios. Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martìnez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellin, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Can˜ izares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcı´a Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani – Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lo´pez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigò, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei: Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae; Bernardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis; Victor Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis; Antherus Mateo Garcìa, paterfamìlias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici; Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter; Narcissus de Esténaga y Echevarrìa, Episcopus Cluniensis, et X Socii; Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae; Eusebius a Iesu Infante Fernàndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis; Felix Echevarrìa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis; Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto; Bonaventura Garcìa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michael Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii; Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestà, laica; Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii; Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis; Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis; Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus Garcìa Garcìa, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martı´nez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cànovas Martìnez, presbyter dioecesanus; Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae; Avellinus Rodrìguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano; Emmanuela a Corde Iesu Arriòla Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Probe quidem scimus clarum hoc supremi erga Dominum Iesum amoris usque ad effusionem proprii sanguinis testimonium ferventis Episcopi Narcissi de Este´naga y Echevarrı´a eiusque Sociorum, tum sacerdotum tum religiosorum et laicorum christifidelium, maximam meruisse omnium aestimationem sempiternamque apud Deum gloriam simulque valde prodesse Ecclesiae utilitati singulorumque hominum spirituali bono. Quapropter Ipsimet eorum efflagitamus intercessionem et continuam protectionem atque idem credentibus suademus, praesertim in Hispaniae regione. Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque deinceps esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio. De mandato Summi Pontificis THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 4, pp. 266-270 |