BENEDICTUS PP. XVI LITTERAE APOSTOLICAE VENERABILIBUS SERVIS DEI THEODOSIO RAPHAËLI LÒPEZ HERNÁNDEZ, RELIGIOSO PROFESSO INSTITUTI FRATRUM SCHOLARUM CHRISTIANARUM,
Ad perpetuam rei memoriam. — « Hic estis... vos expilati et omni re spoliati, vos expulsi et ad mortem per urbes et vicos, per hominum mansiones et montium solitudines persecuti, quemadmodum Apostolus primos martyres intueri consueverat,dum eos mirabatur et ita sese exaltabat ut illam animose ac luculenter immitteret sententiam adversus mundum, qua eundem indignum declarabat ut eos haberet: quibus dignus non erat mundus (Heb 11,38) » (Pius XI, « La vostra presenza », AAS XXVIII [1936], 373). Religiosa grassante persecutione in Hispania anno MCMXXXVI, acerbe percussa est archidioecesis Toletana. Oppidum Consuegra, quod ad hanc circumscriptionem pertinet,plurimum doluit ob occisionem LI virorum ecclesiasticorum. Inter hos sunt enumerati IV religiosi ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum. Iis concredita erat schola pro pueris pauperibus. Dum ipsi die XXI mensis Iulii anno MCMXXXVI Sanctae Missae interessent, eorum collegium aggressi sunt quidam nefarii viri qui ad arbitrium Fratres apprehenderunt. Nocturno tempore inter dies VI et VII mensis Augusti manuballista necati sunt, sine ullo processu, dum sanguine suo fidelitatem erga Christum Dominum atque Ecclesiam testificabantur. Hi martyres sunt: 1. Theodosius Raphaëli, in saeculo Diodorus Lòpez Hernández, religiosus. Natus est die XXVII mensis Octobris anno MDCCCXCVIII in loco appellato Salguero de Juamos, archidioecesis et provinciae Burgensis. Munere fungebatur rectoris Collegii. 2. Eustachius Aloisius, in saeculo Aloisius Villanueva Montoya, religiosus. Natus est die X mensis Octobris anno MDCCCLXXXVIII in loco appellato Cucho, archidioecesis et provinciae Burgensis. Culinae addictus erat.
3. Carolus Georgius,in saeculo Dalmatius Bellota Pérez, religiosus. Natus est die XXII mensis Novembris anno MCMVIII in loco Capillas de Campos, provinciae Palentinae et dioecesis Legionensis. Magistri officium exercebat. 4. Philippus Iosephus,in saeculo Petrus Ioannes Alvarez Pérez, religiosus. Natus est die XXVII mensis Iunii anno MCMXIV in loco Carmena, archidioecesis et provinciae Toletanae. Magistri munus exsequebatur. Quos omnes populus Dei fidei martyres habuit. Huiusmodi per annos confirmata fama permovit Archiepiscopum Toletanum ut annis MCMLVMCMLVII Processum Ordinarium Informativum instrueret,cuius iuridica validitas approbata est,die XIX mensis Iunii anno MCMXCII. Servatis de iure servandis, postquam Peculiaris Congressus Consultorum Theologorum die II mensis Aprilis anno MMIV faventem edidit sententiam, et Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die XV mensis Novembris anno MMV congregati, affirmativum tulerunt iudicium, Nos Ipsi iussimus Congregationi de Causis Sanctorum ut die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI Decretum promulgaret de martyrio,ac deinde statuimus ut sollemnis ritus eorum beatificationis Romae die XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebraretur. Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante catholicorum Pastorum et Christifidelium multitudine ex Hispania aliisve nationibus, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Theodosium Raphaëlem Lòpez Hernández,religiosum professum Instituti Fratrum Scholarum Christianarum,et III Socios ex eodem Instituto. Nos vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellín, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi García Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis,Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo,O.F.M.,Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lòpez, Episcopi Giennensis,Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigò, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes,de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei: Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate,necnon LXI Socii et Sociae; Bernardus Fábrega Juliá, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;
Victor Chumillas Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo García, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici; Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter; Narcissus de Esténaga Echevarría, Episcopus Cluniensis, et X Socii; Liberius González Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae; Eusebius a Iesu Infante Fernández Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis; Felix Echevarría Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum,et VI Socii eiusdem Ordinis; Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum,et III Socii ex eodem Instituto; Bonaventura García Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii; Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestà, laica; Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii,ex Societate Sancti Francisci Salesii; Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis; Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Laurentinus Alonso Fuente,Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis; Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus García, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martínez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum,atque Iosephus Maria Cànovas Martínez, presbyter dioecesanus; Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae; Avellinus Rodríguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini,et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano; Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem his Litteris Nostris decrevimus,volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio. De mandato Summi Pontificis THARCISIUS card. BERTONE *A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, pp. 11-14
|
|