The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

NE TERREAMINI*

VENERABILIBUS SERVIS DEI SIMONI REYNÉS SOLIVELLAS,
PRESBYTERO PROFESSO EX CONGREGATIONE MISSIONARIORUM A SS. CORDIBUS IESU ET MARIAE, EIUSQUE TRIBUS SOCIIS EX EADEM CONGREGATIONE, AC CATHARINAE CALDÉS SOCÌAS ET MICHA
ËLAE RULLÀN RIBOT, RELIGIOSIS EX CONGREGATIONE SORORUM FRANCISCALIUM FILIARUM MISERICORDIAE, NECNON PRUDENTIAE CANYELLES Y GINESTÀ VIDUAE, BEATORUM MARTYRUM HONORES DECERNUNTUR.

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius, quod faciant » (Lc. 12, 4).

Venerabiles Servi Dei Simon Reynés Solivellas eiusque V Socii, necnon Prudentia Canyelles y Ginestà consociati sunt in martyrio pro catholica fide.

Qui viri sunt et mulieres, presbyteri ac religiosi, quidam iuvenes, interfecti eo quod fidem sunt testificati aut quia cum amore quosdam exceperunt qui e coenobio vi expulsi erant bello civili in Hispania saeviente anno MCMXXXVI.

Misericordia quam in vita exercuerunt fructus attulit Ecclesiae Barcinonensi et plurimis qui, quamvis mortem eorum impedire non possent, comitati sunt eos fide sua animoque solidali. Hi martyres sunt:

1. Simon Reynés Solivellas, presbyter professus ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae. Natus est die XXIII mensis Ianuarii anno MCMI in Manacor. Undecim annos natus nomen dedit choro ecclesiae Cathedralis. Congregationem Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae ingressus, novitiatum fecit, ac deinde sollemnem professionem religiosam nuncupavit die II mensis Ianuarii anno MCMXXV; die XXI mensis Novembris eodem anno presbyter est ordinatus. Muneribus fungebatur assistentis magistri novitiorum, professoris et cappellani. Barcinonam missus, ibi occisus est die XXIII mensis Iulii.

2. Michaël Pons Ramis, presbyter professus ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae. Natus die VIII mensis Iulii anno MCMVII in loco Llubì, occisus est die XXIII mensis Iulii.

3. Franciscus Mayol Oliver, religiosus coadiutor ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae. Natus die XXXI mensis Maii anno MDCCCLXXI in Vilafranca de Bonany, occisus est die XXIII mensis Iulii.

4. Paulus Noguera Trias, religiosus ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae. Natus die XXIV mensis Novembris anno MCMXVI in Sòller, occisus est die XXIII mensis Iulii, una cum duabus religiosis ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, quae sunt:

5. Soror Catharina Caldés Socìas, F.H.M., nata die IX mensis Iulii anno MDCCCXCIX in loco La Pobla, sollemnia vota nuncupavit anno MCMXXV, et occisa est die XXIV mensis Iulii.

6. Soror Michaëla Rullàn Ribot, F.H.M., nata die XXIV mensis Novembris anno MCMIII in loco Petra, sollemnia vota nuncupavit anno MCMXXXV, et occisa est die XXIII mensis Iulii.

7. Prudentia Canyelles y Ginestà, vidua. Nata est die V mensis Augusti anno MDCCCLXXXIV in loco St. Celoni. Ipsa refugium praestitit in domo sua Venerabilibus Servis Dei Simoni Reynès Solivellas, Michaëli Pons Ramis et Francisco Mayol Oliver, quapropter suam ob christianam hospitalitatem occisa est die XXIII mensis Iulii.

Populus Dei omnes hos Dei Servos fidei consideravit martyres. Huiusmodi fama augescens in annos permovit Archiepiscopum Barcinonesem ut Causam instrueret beatificationis seu declarationis martyrii, per Processum Ordinarium Informativum annis MCMLII-MCMLXVIIIcelebratum, qui rite approbatus est die XX mensis Novembris anno MCMXCII. Inde, expletis omnibus de iure servandis, Nos Ipsi die XXVI mensis Iunii anno MMVI decrevimus ut promulgaretur Decretum super martyrio, ac demum statuimus ut sollemnis ritus eorum beatificationis die XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebraretur.

Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum et Christifidelium, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Simonem Reynés Solivellas, presbyterum, eiusque III Socios, professos ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae, atque Catharinam Caldés Socìas et Michaëlam Rullàn Ribot, religiosas ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, necnon Prudentiam Canyelles y Ginestà, viduam.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martìnez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellìn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcìa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lòpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Iosephi Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigò, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:

Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;

Bernardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;

Victor Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;

Antherus Mateo Garcìa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;

Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter;

Narcissus de Esténaga Echevarrìa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;

Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae;

Eusebius a Iesu Infante Fernàndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;

Felix Echevarrìa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;

Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;

Bonaventura Garcìa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;

Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestà, laica;

Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;

Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;

Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus Garcìa Garcìa, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martìnez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cànovas Martìnez, presbyter dioecesanus;

Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregations Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;

Avellinus Rodrìguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;

Emmanuela a Corde Iesu Arrida Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;

qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Nihil sane dubitamus horum beatorum exemplum intrepidae fidei professionis multum prodesse Hispanicae dilectae nationis pastoribus, religiosis viris et mulieribus atque cunctis christifidelibus ut fidem suam catholicam cotidie integram servent et vivae caritatis profiteantur operibus.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 92-97

 

top