BENEDICTUS PP. XVI LITTERAE APOSTOLICAE Venerabilibus Servis Dei Emmanuelae a Corde Iesu Arriola Uranga, professae ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis, et XXII Sociis Beatorum martyrum honores decernuntur Ad perpetuam rei memoriam.— « Vivat Christus Rex! ».His expressis verbis Venerabilis Serva Dei Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga definitive animam suam Christo consecravit, propriam ipsi Domino ac Regi adhaesionem fidelitatemque animose contestans. Dum contra religionem persecutio in Hispania grassabatur annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, moderatrix communitatis, XVI sorores et VI cooperatrices laicae, quae una cum sororibus vixerunt in conventu, ex odio fidei catholicae sunt occisae. Intrepido animo et invincibili amore occurrerunt morti, nolentes Christum negare neque propriam Ecclesiae fidelitatem. Illae XVI sorores sunt professae ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis.Cunctae comprehensae sunt eodem die X mensis Novembris anno MCMXXXVI atque martyrium perpessae sunt eodem loco ac temporis momento, videlicet in medio itinere inter coemeterium pagi Vicalvaro itemque Matritense.Hae religiosae martyres sunt: 1. Emmanuela a Corde Iesu, in saeculo Emmanuela Arriola Uranga.Nata est die XXIX mensis Decembris anno MDCCCXCI in loco Ondàrroa. Ingressa Congregationem Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis, die XVIII mensis Maii anno MCMXIX temporariam professionem nuncupavit in domo novitiatus Matriti ibique, quattuor post annis transactis in collegio loci Logroño, die XIX mensis Maii anno MCMXXIV vota perpetua emisit. Deinde in Capitulo Generali die XII mensis Aprilis anno MCMXXIX nominata est secretaria generalis.Die X mensis Novembris anno MCMXXXVI martyrium passa est. 2. Blasia a Maria, in saeculo Ioanna Francisca Pérez de Labeaga Garcìa. Nata est die XXVII mensis Ianuarii anno MDCCCLXIV in loco Desojo. 3. Lucilia Maria a Iesu, in saeculo Lucia Gonzàlez Garcìa. Nata est die II mensis Martii anno MCMVIII in loco San Esteban del Valle. 4. Casta a Iesu, in saeculo Teresia Vives Missé. Nata est die XX mensis Aprilis anno MDCCCLXVI in loco Arenys de Mar. 5. Rosaura a Maria, in saeculo Rosa Lòpez Brochier. Nata est Matriti die XXIX mensis Maii anno MDCCCLXXVI. 6. Aloisia de Eucharistia, in saeculo Aloisia Pérez Adrià. Nata est die VII mensis Martii anno MDCCCXCVII in oppido Castellòn de la Plana. 7. Maria a Praesentatione, in saeculo Maria a Praesentatione Garcìa Ferreiro. Nata est die IX mensis Novembris anno MDCCCXCVI in loco Villalba. 8. Maria Dolorosa a Iesu Crucifixo, in saeculo Maria Dolorosa Monzòn Rosales. Nata est Oveti die VIII mensis Ianuarii anno MCMVII. 9. Maria Dolorosa a Sanctissima Trinitate, in saeculo Maria Dolorosa Hernàndez Santorcuato. Nata est Flaviobrigae die VII mensis Aprilis anno MCMXI. 10. Borgia a Iesu, in saeculo Zenonia Aranzàbal Barrutìa. Nata est die IX mensis Iulii anno MDCCCLXXVIII in loco Elgueta. 11. Maxima a Sancto Ioseph, in saeculo Aemilia Echevarrìa Fernàndez. Nata est die V mensis Aprilis anno MDCCCLXXXI in loco Dicastillo. 12. Sulpicia a Bono Pastore, in saeculo Dionysia Rodrıìguez Anta. Nata est die XIV mensis Novembris anno MDCCCXC in loco Cerecinos de Campos. 13. Maria Prima a Iesu, in saeculo Maria Prima Ipina Malzàrraga. Nata die IX mensis Iunii anno MDCCCLXXXVIII in loco Valle de Orozco. 14. Bellarmina a Iesu, in saeculo Bellarmina Pérez Martìnez. Nata est die XXVI mensis Septembris anno MDCCCXCIX in loco Villarejo de Obrigo. 15. Symphorosa a Sacra Familia, in saeculo Symphorosa Dìaz Fernàndez. Nata est die XXIII mensis Martii anno MDCCCXCII in loco Novales. 16. Purificatio a Maria, in saeculo Maria a Purificatione Martìnez Vera. Nata est die XV mensis Iunii anno MCMX in loco Añavieja. 17. Iosepha a Iesu, in saeculo Iosepha Boix Riera.Nata est die XXII mensis Februarii anno MDCCCXCIII in loco Angles. Praeter illas septemdecim religiosas, martyrium passae sunt etiam sex cooperatrices laicae, nominatim: 18. Caecilia Iglesias del Campo. 19. Ruperta Maria Concepta Vàzquez Áreas. 20. Philippa Gutie´rrez Garay. 21. Maria a Mercede Tuñi Ustech. 22. Herlinda Aurea Gonzàlez Fernàndez. 23. Magdalena Pérez. Populus Dei eas onmes, religiosas et laicas, pro fidei martyribus habuit. Huiusmodi per annos usque latius diffusa fama martyrii permovit Archiepiscopum Matritensem ut Causam beatificationis seu declarationis martyrii incoharet, per Processuum Ordinariorum celebrationem annis MCML-MCMLII, qui deinde Decreto Congregationis de Causis Sanctorum in unum coniuncti sunt. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XV mensis Iunii anno MMIV, et Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria congregati die XVI mensis Ianuarii anno MMVII, agnoverunt mortem harum Venerabilium Servarum Dei verum fuisse martyrium.Deinde, peractis rite omnibus iure statutis, Nos Ipsi die I mensis Iunii anno MMVII iussimus Congregationi de Causis Sanctorum ut promulgaret Decretum de martyrio, ac deinde statuimus ut sollemnis ritus earum beatificationis Romae eodem anno die XXVIII mensis Octobris celebraretur. Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante catholicorum Pastorum et Christifidelium multitudine ex Hispania aliisve nationibus, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servas Dei Emmanuelam a Corde Iesu Arriola Uranga, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis, eiusque XXII Socias. Nos vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martìnez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellìn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcìa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lòpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigò, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei: Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Leonardus Iosephus Aragone´s Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae; Bernardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis; Victor Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis; Antherus Mateo Garcıìa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici; Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter; Narcissus de Esténaga Echevarrìa, Episcopus Cluniensis, et X Socii; Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae; Eusebius a Iesu Infante Fernàndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis; Felix Echevarrìa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis; Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto; Bonaventura Garcıìa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii; Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss.Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyellesi Ginestà, laica; Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii; Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis; Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis; Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus Garcìa Garcìa, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martìnez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cànovas Martìnez, presbyter dioecesanus; Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae; Avellinus Rodrìguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano; Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Persuasum habemus fulgens beatarum Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis testimonium nostris potissimum temporibus christifideles inducere valere ad assiduam piamque Iesu Christi in Caritatis Sacramento adorationem, qui usque ad finem nos dilexit et vitam suam pro nobis Patri obtulit in cruce. Quod autem his Litteris Nostris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio. De mandato Summi Pontificis THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 10, pp. 838-843 |